Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

majestatem inprimis certiorem reddemus. Deum interim oramus ut hunc animum tibi servet, et vires adaugeat quo possit plurimum in communem utilitatem, prout cupere se ostendit, conferre, et reipublicæ Christianæ prodesse. Data Romæ apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die nono Julii. Anno Domini millesimo quingentesimo septimo, pontificatus nostri anno quarto.

LIV.

Litera Responsivæ ad Breve summi Pontificis.
BEATISSIME PATER,

735.

The king's

answer to

the pope's

bull.

Cotton. ibid.

Post humillimam commendationem, et devotissima pedum Ex Biblioth. oscula beatorum, accepimus nuper ea qua decuit reverentia, bullam vestræ sanctitatis sub plumbo, nec non et breve ejusdem unius et consimilis formæ et tenoris, quibus intelleximus literas nostras quas paulo antea ad illum dederamus, super expeditione adversas Turcas, et alios Christiani nominis hostes, suscipienda, eidem vestræ sanctitati fuisse redditas, pergratasque et perjucundas extitisse; dignasque visas quæ in suo sacro consistorio recitarentur: non solum quia ad communem Christianam rempublicam pertinerent, sed etiam ut nostræ laudi esset magis consultum. Nec minus etiam cognovimus ex ejusdem vestræ sanctitatis relatione, qua nulla major aut dignior in terris haberetur, qualiter ubi literæ nostræ, hujusmodi in ipso consistorio essent recitatæ, reverendissimi patres sacræ Romanæ Ecclesiæ cardinales omnes certatim in nostras laudes converterentur, et hoc nostrum tam sanctum propositum summis præconiis extulerunt. Quæ sane omnia supra quam dici possit incredibili gaudio nos affecerunt, unde pro tanta laude, tantoque honore et commendatione quam vestræ sanctitati et sancto Romanorum patrum collegio, placuit nobis attribuere, quod non mediocri parti nostræ felicitatis sumus perpetuo ascripturi, quas majores possumus gratias vestræ sanctitati et ipsis reverendissimis patribus habemus, et posthac semper sumus habituri. Gaudemus equidem mirum in modum, pater sancte, quia sicuti hoc nostrum desiderium expeditionis sumendæ, ex mera nostra mente et animo est profectum, ita quoque tam benigne tamque gratanter a vestra sanctitate, et suo sacro senatu, sit approbatum et acceptum: potest autem constanter sibi polliceri vestra sanctitas, quod nos

licet antea ad hoc sanctissimum bellum sumendum accensi plurimum fuerimus, nunc tamen perspecto ac cognito, quod in tam bonam partem vestra sanctitas et reverendissimi patres literas nostras acceptarint: longe magis ac magis ad rem ipsam ferventiores ardentioresque reddimur: nec ullo unquam tempore ab hoc nostro proposito (vita comite) sumus recessuri, neque ullo pacto per nos stabit, quin ad laudem omnipotentis Dei et sanctæ Matris Ecclesiæ, istud sanctissimum bellum, quantocius fieri possit, assumatur. Qua in re nostram curam, studium ac diligentiam sumus proculdubio adhibituri, quo istud nostrum conceptum desiderium, Deo annuente, sub cujus vexillo, et vestræ sanctitatis fœlici ductu, atque auspicio, sumus militaturi, ad optatum finem deducatur. Quod vero penes vestram serenitatem literis nostris intercesserimus pro reconciliandis Christianorum principum animis inter se dissidentibus, persuadeat sibi ac pro comperto habeat vestra sanctitas, nos non idcirco id scripsisse ob aliquam privatam alicujus principis causam neque etiam quod de vestra sanctitate ulla in parte, quod absit, diffideremus, quo minus suam sanctissimam ac propensissimam mentem ad pacandos Christianorum principum status, sua sponte semper habuerit, quod abunde nobis constet ut luce clarius pateat, summa virtus, bonitas ac pervigil cura vestræ sanctitatis, quam post suam ad Apostolatum assumptionem in sedandis regum ac principum litibus et controversiis, continue exercuerit atque indies exerceat: sed ea duntaxat de causa id scripsimus, ut nobis ad ipsam expeditionem tantopere aspirantibus, quæ non nisi pacatis prius Christianorum principum rebus bene aut satis utiliter sumi potest, vestra sanctitas suis sanctissimis monitis et adhortationibus hoc nostrum justum desiderium posset superaddere et ipsis principibus ostendere. Quantum autem ad difficultates hujus expeditionis sumendæ pertinet, quas vestra sanctitas commemorat; certe nostra sententia in tanto et tam sancto opere, ubi de communi utilitate, et dignitate fidei nostræ catholicæ, simul et animarum Christi fidelium salute agitur, si voluntas Christianorum principum, vel saltem majoris eorum partis, firma et stabilis sit et determinata, nullus sane labor, nullave difficultas absterrere aut retrahere omnino nos deberet. Quanquam enim infidelium vires, præsertim Turcarum, magnæ sint et formidabiles, Christianorum tamen robur et potentia in tam justa causa longe pre

stantior ac validior est futura. Accedet etiam quod de Salvatoris nostri Jesu causa agitur, a quo victoria omnis manat. Cujus opem et auxilium nobis affuturum merito sperare deberemus; cæterum quia vestra sanctitas super electione ducis belli, sive expeditione ipsa sumenda, maximam olim difficultatem fuisse factam ostendit; cum incertum esset quinam regum aut principum, in tam sancta expeditione in propria persona esset iturus; divisionemque etiam et attributionem locorum qui a nostris reciperentur, et Turcis substraherentur, disputationem non mediocrem attulisse. Equidem, pater sancte, ut aperte dicamus quid in hac causa sentimus; videtur nobis ut in tanta re non unus sed plures belli duces Christiani principes constituantur. E quibus tres, si tot reperiri possint; vel ad minus duo reges e potentioribus personaliter cum suis copiis et classibus proficiscantur. Quanto namque plures reges belli hujus duces adinveniantur, qui hoc sanctum onus in sese et personis suis suscipiant; tanto nempe major auctoritas ac dignitas reipublicæ Christianæ, et fidei nostræ catholicæ accrescat. Majorque proinde hostibus infidelibus metus ac terror incutietur. Sicuti namque nato Domino nostro Jesu Christo tres reges ab oriente venerunt, ut suam Deitatem adorarent, ita quoque honorificentissimum esset et sempiterna laude dignum, si trinitas regum ab occidente veniens post expugnatum Turcarum tyrannum, sanctissimum Christi sepulchrum de manu infidelium forti manu eriperet, suamque presentiam corporaliter exhiberet. Quod si forsan plures reges non inveniantur, qui hoc sanctissimum bellum personaliter velint suscipere; si omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia posita, tanquam diem ultionis adversus suos hostes sumendæ presentem adesse suis fidelibus nunciaret, tantam nobis et universæ Christi fidelium reipublicæ gratiam hiis nostris diebus concederet, ut vestra sanctitas (quod non arroganter sit dictum, quandoquidem nullo pacto presumeremus illam ad tantum onus subeundum, in hac sua presertim ætate desiderari) hanc expeditionem in propria persona suscipere possit, nulla profecto esset difficultas, quin unus saltem rex adinveniretur, qui in sua propria persona esset iturus: quoniam nos etsi nullus alius princeps personaliter ire vellet hanc militiam sub vestra sanctitate perlibenti animo in nostra persona susciperemus: nec haberetur ullum prorsus obstaculum quominus hæc tam sancta expeditio quantocius assumeretur: dum

736.

modo reliqui Christiani principes personaliter non euntes, vel saltem major eorum pars, condigne et rationabiliter contribuerint. In summa, pater sancte, ut libere loquamur, quicquid in hac sanctissima causa nos pro parte nostra sumus acturi, id in propria nostra persona proprioque nostro exercitu et classe sumus facturi, et non aliter nec alio modo, quandoquidem ex hiis quæ in persona nostra cum nostris militibus et navalibus copiis simus acturi, magis ac magis de divina clementia ac benignitate, ut certo putamus, simus promerituri. Postremo, quod attinet ad divisionem locorum ab infidelibus recipiendorum, non esset res ipsa tanti, ut non facile inter personaliter euntes posset concordari. Restat igitur ut vestra sanctitas sicut pie ac sancte est pollicita, suis literis, nunciis, et legatis, principes Christianos ad hanc expeditionem excitare non desinat. Quod et nos quoque pro parte nostra quotidie curamus, et sumus indies curaturi. Cumque de oratoribus convocandis fuerit constitutum nos certiores reddat, ut oratores nostros super inde instruere, et plena ac sufficienti auctoritate fulcire, atque ad diem per vestram sanctitatem limitandam, mittere valeamus. Inveniet siquidem vestra sanctitas in hoc tam egregio tamque divino opere sumendo pro Christianæ fidei defensione, simul et Christiani nominis ac status ampliatione proque istius sanctæ sedis Apostolicæ dignitate, necnon et Christi fidelium, qui tam diuturnæ et miserandæ servitutis jugo ab infidelibus premuntur, liberatione, nos pro parte nostra usque adeo promptos et ferventes, ut nemini Christiano principi, quod bona omnium venia sit dictum, in aliquo sumus cessuri: nec quovis pacto per nos manebit quin tam nobilis et sancta expeditio, sicuti prioribus nostris literis sumus testati, ad omnipotentis Dei et Christianæ fidei laudem et gloriam, quantocius fieri queat, assumatur. Ex manerio nostro de Woodstoke die octava Septembris, anno Domini millesimo quingentesimo septimo, et regni nostri vicesimo tertio.

Vol. II.

1.

Lord Herbert, 236.

I.

Pope Julius II's Bull for dispensing with Prince Henry's marrying Catharine of Spain.

Julius Episcopus Servus servorum Dei, dilecto filio Henrico charissimi in Christo filii Henrici Angliæ regis illustrissimi

nato, et dilectæ in Christo filiæ Catharinæ charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi regis ac charissimæ in Christo filiæ nostræ Elizabethæ reginæ Hispaniarum et Siciliæ Catholicorum natæ, salutem et Apostolicam benedictionem. Romani pontificis præcellens authoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, quod cum alias tu filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus charissimi in Christo filii nostri Henrici Angliæ regis illustrissimi primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et foederibus inter charissimum in Christo filium nostrum Ferdinandum, et charissimam in Christo filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ catholicos regem et reginam, ac præfatum Angliæ regem matrimonium per verba legitime de præsenti contraxissetis, illudque carnali copula forsan consummavissetis; dominus Arthurus prole ex hujusmodi matrimonio non suscepta decessit; cum autem sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc ut hujusmodi vinculum pacis et amicitiæ inter præfatos reges et reginam diutius permaneat, cupiatis matrimonium inter vos per verba legitima de præsenti contrahere; supplicari nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportunæ dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: nos igitur qui inter singulos Christi fideles, præsertim catholicos reges et principes, pacis et concordiæ amoenitatem vigere intensis desideriis affectamus, vos et quemlibet vestrum a quibuscunque excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa, latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum aut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis nequaquam obstantibus, matrimonium per verba legitime de præsenti inter vos contrahere, et in eo, postquam contractum fuerit, etiamsi forsitan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, ac illud carnali copula consummaveritis, licite remanere valeatis auctoritate Apostolica et tenore præsentium de specialis dono gratiæ dispensamus, ac vos et quemlibet vestrum, si con

VOL. IX.

F

« VorigeDoorgaan »