Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dignius, neque majestati tuæ convenientius nomen excogitare potuissemus: quod quoties audies et leges, toties propriæ virtutis optimique meriti tui recordaberis; nec hujusmodi titulo intumesces, aut in superbiam elevaberis, sed solita tua prudentia humilior, et in fide Christi, ac devotione hujus sanctæ sedis, a qua exaltatus fueris, fortior et constantior evades, ac in Domino omnium bonorum largitore lætaberis, perpetuum hoc et immortale gloriæ tuæ monumentum posteris tuis relinquere, illisque viam ostendere, ut si tali titulo ipsi quoque insigniri optabunt, tali etiam opera efficere, præclaraque etiam majestatis tuæ vestigia sequi studeant: quam prout de nobis ac dominica sede optime merita est, una cum uxore ac filiis ac omnibus qui a te ac ab illis nascentur, nostra benedictione, in nomine illius a quo illam concedendi potestas nobis data est, larga ac liberali manu benedicentes. Altissimum illum, qui dixit, "per me reges regnant, et principes imperant," et in cujus manu corda sunt regum, rogamus et obsecramus, ut eum in suo sancto proposito confirmet, ejusque devotionem multiplicet, ac præclaris pro sancta fide gestis ita illustret, ac toti orbi terrarum conspicuum reddat, ut judicium quod de ipsa facimus, eam tam insigni titulo decorantes, a nemine falsum aut vanum judicari possit: demum mortalis hujus vitæ finito curriculo, sempiternæ illius gloriæ consortem atque participem reddat.

Dat. Romæ apud sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicæ anno millesimo quingentesimo vicesimo primo, quinto Id. Octobris, pontificatus nostri anno nono.

X. Ego Leo X. Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscr.
Ego P. tit. S. Eusebii Presb. Cardinalis subscr.

Ego A. tit. Sanctæ Mariæ in trans Tiberim Presb. Cardinalis
Bonon. subscr.

Ego Lan. Scopum quatuor Coronatorum Presb. Cardinalis manu propria subser. &c.

24 alii Cardinales.

A.D. 1525.

Ædibus

Anno Domini mille

gentesimo vicesimo

sexto, secunda Decem

dulto.

ས.

Epistola Lutheri.

Invictissimo, Illustrissimoque Principi ac Domino, Domino Henrico Octavo, Regi Angliæ et Francia, Domino suo Clementissimo.

Gratiam et pacem in Christo Jesu Domino et Salvatore Londini, in nostro Amen. Quanquam vereri merito debuerim, serenissime Pynsonianis, rex, illustrissimeque princeps, litteris majestatem tuam tentare; ut qui mihi conscius maxime sum, gravissime offensam simo quin- esse majestatem tuam libello meo; quem non meo genio, sed incitantibus iis, qui majestati tuæ parum favebant, stultus et præceps edidi: tamen spem et ausum mihi facit non modo bris. Cum regia illa clementia, sic mihi literis et verbis indies cantata a privilegio a Rege in- quamplurimis ut cum mortalem sese noverit, immortales inimicitias servaturam esse non credam: verum etiam quod fide dignis testibus didici, libellum sub majestatis tuæ nomine in me editum non esse regis Angliæ, ut videri volebant, subdoli sophistæ; qui majestatis tuæ titulo abusi, non senserunt quam sibi ipsis periculum in regia ignominia pararent: præsertim illud monstrum et publicum odium Dei et hominum cardinalis Eboracensis, pestis illa regni tui: ita et nunc vehementer pudefactus, metuam oculos coram majestate tua levare; qui passus sim levitate ista me moveri in talem tantumque regem, per malignos illos operarios, præsertim cum sim fex et vermis, quem solo contemptu oportuit victum aut neglectum esse. Accidit ad hæc, quod me serio compulit, quantumvis abjectum, scribere, majestatem tuam cœpisse favere Evangelio, et non parum tædere istius generis hominum perditorum. Hoc sane nuncium fuit vere Evangelion, i. e. lætum nuncium cordi meo. Quare his literis prosterno me pedibus majestatis tuæ quantum possum humillime; et per Christi crucem et gloriam oro et obsecro, majestas tua dignetur sese submittere, et veniam donare in quibuscunque majestatem tuam læsi: sicut Christus oravit, et dimittere debita nos quoque invicem jussit. Deinde si majestati tuæ non videbitur contemnendum, ut alio libello publico palinodiam cantem, et nomen majestatis tuæ rursus honorem; det mihi clementem aliquam significationem, tum in me mora non erit ulla, faciam illud libentissime. Quamvis enim sim homo nihili ad tuam celsitudinem comparatus; tamen, non parum fructus Evangelio et gloriæ Dei hinc sperare lice

4.

bit; si mihi ad regem Angliæ scribendi de Evangelii causa fuerit copia facta. Interim majestatem tuam (ut cœpit) Dominus augeat; ut pleno Spiritu et obediat et faveat Evangelio; nec sinat aures regias et animum occupari pestilentibus Syrenum vocibus, quæ nihil nisi hæreticum Lutherum vociferari norunt. Tua vero majestas apud se cogitet, quidnam mali possim docere, qui aliud nihil doceam quam fide Jesu Christi Filii Dei, pro nobis passi et suscitati, salvos fieri oportere; sic ut testantur Evangelia et Epistolæ Apostolorum. Hoc enim est caput et fundamentum doctrinæ meæ, super quod postea ædifico, et doceo charitatem erga proximum, obedientiam erga politicos magistratus, tum crucifixionem corporis peccati, ut itidem præscribit Christiana doctrina. Quid in his capitibus doctrinarum mali est? Expectetur tamen, audietur et judicetur primum. Cur damnor neque auditus neque convictus? Porro quod abusum et tyrannidem pontificum taxo; qui alia quam ista prædicta capita, imo contraria, docent; interim pompæ, ventribus, imo regnis et principatibus omniumque opibus innitentes, nonne id ipsum et vulgus sentit et damnat, atque ipsimet coguntur confiteri? Cur non emendant sese, et recta docent, si odio et correptione liberi esse volunt? Videt majestas tua serenissima quanti principes in Germania, quot politiæ, deinde quot viri sapientissimi mecum faciant; et (Deo gratia) indemnatum cupiant. Quorum numero utinam Christus majestatem tuam ascribat, et ab istis animarum tyrannis separet. Quid mirum vero si Cæsar et aliqui principes in me sæviunt?

Nonne ut Psalmus secundus dicit, "Adversus Dominum et Christum suum fremunt gentes, meditantur populi, conspirant reges terræ, et conveniunt principes?" Ut mirandum potius sit si aliquis principum ac regum Evangelio faveat.

Huic miraculo in majestate tua quam opto ex totis medullis aliquando gratulari. Et ipse Dominus (quo præsente et volente hæc scribo) co-operetur verbis meis, ut rex Angliæ brevi fiat perfectus discipulus Christi, Evangeliique professor, tum Lutheri clementissimus dominus Amen. Responsum (si visum fuerit majestati tuæ) expecto clemens et benignum. Wittenbergiæ, primo Septembris anno Domini 1525.

Regiæ majestati tuæ subjectissimus MARTINUS
LUTHERUS manu propria.

VI.

Paper-office. Fisher, Bishop of Rochester's Opinion of King Henry VIII.'s Marriage, in a Letter to Cardinal Wolsey.

A.D. 1527.

Salva sit tua celsitudo; jam consultis omnibus istis, ut aiunt, mutis magistris, quos ad manum habere potui, diligenterque singulorum excussis opinionibus, et rationibus expensis, comperio, quod et tuæ sublimitati nuper scripsi, magnum inter eos esse dissidium, pluribus asserentibus id esse divino jure prohibitum; aliis contra pertinaciter affirmantibus id divino juri nullo pacto repugnare. Et profecto pensitatis utrinque rationibus æqua lance, mihi videor perspicere facilem enodationem omnium argumentationum, quas illi producunt, qui negant id divino jure licere; aliorum vero non ita facilem, ut et nunc mihi persuasissimum sit non posse quavis ratione solida comprobari; quod prohibitum sit divino jure (quod hodie vim habet) ne viz. frater defuncti fratris absque liberis, conjugem accipiat. Quod si verum sit, et etiam non dubito certissimum esse, quis jam, attenta plenitudine potestatis, quam Christus pontifici contulit, negare queat posse pontificem dispensare, quatenus ob aliquam arduam causam, frater fratris sui defuncti sine liberis, uxorem sibi copulet? cæterum ut concedam pares utriusque partis esse rationes, et neutras alteris præponderare, ⚫ sed velut in æquilibrio stare suspensas, quum possint utrinque pari facilitate solvi, me tamen istud impelleret, ut sim in partes pontificis inclinatior atque propensior, quod sciam istud ab utraque parte tributum amplitudini potestatis pontificiæ, nimirum ut ambiguos Scripturarum locos, auditis in ea re theologorum et jurisperitorum sententiis, liceat interpretari; alioquin frustra dixisset ei Christus, Quicquid solveris in terra erit solutum in cœlis, et quicquid alligaveris in terra erit alligatum in cœlis. Quum igitur apertissime constat pontificem haud semel facto suo declarasse, quod liceat in prædicto casu dispensare cum secundo fratre, hoc solum me vehementer moveret ad assentiendum, etiamsi potiores rationes et probationes non attulisset, sed essent, ut dixi, pares in assertionibus suis.

Verum nunc cum plane perspiciam et rationes efficaciores esse pro parte eorum, qui pontificis potestatem in hac re tuentur, quumque præter hoc, advertam quibus verbis et quam plenissime tradita sit pontifici potestas a Christo, quum et

denique clarissimis testimoniis intelligam ejusmodi dispensationem effectui sæpius commendatam, nullus omnino scrupulus mihi superest, quin istud pontifici liceat, nimirum ut cum fratre dispensat, quatenus alterius fratris absque liberis defuncti, conjugem accipiat. Habet itaque paucis tua celsitudo quid ego super hac re sentiam, jam reliquum est ut celsitudini tuæ prosperam et longævam optem incolumitatem. Ex Roffa.

Per me Sublimitati, Devinctissimum,

[blocks in formation]

An. 1528.

Pope Clement VII.'s Commission to the Cardinals Wolsey and Campegio, for trying the Cause of the Divorce. Clemens Episcopus Servus servorum Dei, dilectis filiis Lord HerThomæ sanctæ Cæciliæ Eboracens. et Laurentio sanctæ bert, p. 233. Mariæ in Trans Tyberim de Campegio nuncupatis presbyteris 6 Id. Junii. cardinalibus, in regno Angliæ nostris et Apostolicæ sedis legatis de latere, salutem et Apostolicam benedictionem. Sane ad aures nostras ex plurimorum fide dignorum relatione frequenter perlatum est, de validitate illius matrimonii quod charissimus in Christo filius noster Henricus Angliæ rex illustris, Fidei Defensor, et dominus Hiberniæ, cum charissima in Christo filia nostra Catharina regina, sedis Apostolicæ dispensatione prehensa, contraxisse et consummasse dignoscitur, subortam nuper in partibus illis quæstionem, quæ licet in publicum Ecclesiæ judicium deducta hactenus non fuerit, causæ tamen tam magni gravisque momenti exitus, viz. quem justitia et æquitas dederit, animos isthic omnium sic habet suspensos, ut celerem ac maturam definitionem requirat, non sine maximo discrimine protelandam. Quum itaque nos, quos ad justitiam in judicio et veritate, omnibus ex æquo administrandam servum servorum Deus constituit, facti veritatem per nos ipsos inquirere, ac causam hanc examinare non valemus: considerantes præterea, quod factum, ex quo jus oritur, illic certius quam hic, tum etiam citius expeditiusque cognosci poterit; cupientesque in regno illo, sedi Apostolicæ semper devotissimo, omnem dissentionum materiam extingui, et dulcissimum illum pacis amorisque intestinum concentum, felicissimamque cha

« VorigeDoorgaan »