Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small]
[graphic][subsumed]
[blocks in formation]

20137

ПЕЧАТАТЬ ПОЗВОЛЯЕТся.

С. Петербургъ, 15-го Октября 1852-го года.

Ценсоръ Ал. Крыловъ.

PRAEFATIO.

Tria mox elapsa erunt decennia post hortum IMPERIALEM botanicum Petropolitanum immutatum, imo vero omnino denuo constitutum.

Jam PETRUS MAGNUS, cujus ingenii aciem nihil fugit, quod imperio suo esse usui et saluti posset, anno 1714 in insularum una, Nevae delta constituentium, cui nomen est Apothecaria, hortum eo consilio condidit, ut plantae officinales in eo colerentur, gratissimam cujus facti memoriam arbores aliquot, ab IMPERATORE manu propria positae, in hodiernum diem retinent. Qui tamen hortus, adjecto posterius horto botanico vera atque propria nominis significatione, per centum annorum spatium nunquam ad altiorem perfectionis gradum pervenire famamque sibi acquirere potuit.

In AUGUSTISSIMI IMPERATORIS ALEXANDRII, immortalis memoriae, clementissimi artium pacis scientiarumque omnium patroni et cultoris, imperium reservatum erat, ut instituto, tam diu neglecto, feliciora dilucescerent tempora.

« VorigeDoorgaan »