Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

traditur. Ipse autem ex Chao et deos et res universas progenuit. Ejus autem attributa ponuntur numero quatuor, ut sit infans perpetuus, cæcus, nudus, sagittarius. Fuit et Amor quidam alter, deorum natu minimus, Veneris filius; in quem etiam antiquioris attributa transferuntur, et quodam modo competunt.

Fabula ad cunabula naturæ pertinet et penetrat. Amor iste videtur esse appetitus sive stimulus materiæ primæ, sive (ut explicatius loquamur) motus naturalis Atomi. Hæc enim est illa vis antiquissima et unica, quæ ex materia omnia constituit et effingit. Ea omnino sine parente est; id est, sine causa. Causa enim effectus veluti parens est: hujus autem virtutis causa nulla potest esse in natura (Deum enim semper excipimus). Nihil enim hac ipsa prius; itaque efficiens nulla: neque aliquid naturæ notius; ergo nec genus nec forma; quamobrem quæcunque ea tandem sit, positiva est et surda. Atque etiam si modus ejus et processus sciri daretur; tamen per causam sciri non potest; cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Neque fortasse modum ejus intra inquisitionem humanam sisti aut comprehendi posse sperandum est; itaque merito fingitur ovum a Nocte exclusum ; certe sanctus philosophus ita pronuntiat: Cuncta fecit pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum, ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Lex enim summaria Naturæ, sive virtus istius Cupidinis indita primis rerum particulis a Deo ad coitionem, ex cujus repetitione et multiplicatione omnis rerum varietas emergit et conflatur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Philosophia autem Græcorum invenitur in rerum materiatis principiis investigandis magis acuta et solicita; in principiis autem motus (in quibus omnis operationis vigor consistit) negligens et languida. In hoc autem de quo agimus, prorsus cæcutire et balbutire videtur. Etenim Peripateticorum opinio, de stimulo materiæ per privationem, fere non ultra verba tendit, et rem potius sonat quam signat. Qui autem hoc ad Deum referunt, optime illi quidem, sed saltu, non gradu ascendunt. Est enim proculdubio unica et summaria lex in quam natura coit Deo substituta: ea ipsa, quæ in superiore textu illo verborum complexu demonstratur, Opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Democritus autem, qui altius rem perpendit, postquam Atomum dimensione nonnulla et figura instruxerat,

unicum Cupidinem sive motum primum ei attribuit simpliciter, et ex comparatione alterum. Omnia enim ad centrum mundi ferri putavit proprie: quod autem plus materiæ habet, cum celerius ad centrum feratur, illud quod minus habet percussione summovere et in contrarium pellere. Verum ista meditatio angusta fuit, et ad pauciora quam par erat respiciens. Neque enim aut corporum cælestium in orbem conversio, aut rerum contractiones et expansiones, ad hoc principium reduci aut accommodari posse videntur. Epicuri autem opinio de declinatione atomi et agitatione fortuita, ad nugas rursus et ignorationem rei lapsa est. Itaque nimio plus quam optaremus illud apparet, istum Cupidinem nocte involvi. Itaque de attributis videamus. Elegantissime describitur Cupido infans, pusillus et perpetuus; composita enim grandiora sunt et ætatem patiuntur; prima autem rerum semina, sive atomi, minuta sunt, et in perpetua infantia permanent. Etiam illud verissime, quod nudus; cum composita universa recte cogitanti personata et induta sint; nihilque proprie nudum sit præter primas rerum particulas. Illa autem de cæcitate Cupidinis sapientissima allegoria est. Iste enim Cupido (qualiscunque is sit) minimum videtur habere providentiæ; sed secundum illud quod proximum sentit, gressum et motum suum dirigere, ut cæci palpando solent; quo magis admirabilis est providentia illa summa divina, quia ex rebus providentia maxime vacuis et expertibus, et quasi cæcis, certa tamen et fatali lege istum ordinem et pulchritudinem rerum educit. Ultimum attributum ponitur, quod sagittarius sit, hoc est, quod ista virtus talis sit ut operetur ad distans. Quod enim ad distans operatur, tanquam sagittam emittere videtur: quisquis autem atomum asserit atque vacuum (licet istud vacuum intermistum ponat, non segregatum)', necessario virtutem atomi ad distans introducit; neque enim hac dempta, aliquis motus (propter vacuum interpositum) excitari posset, sed omnia torperent et immobilia manerent. Quod autem ad juniorem illum Cupidinem attinet, merito ut minimus deorum natu traditur, cum non ante species constitutas vigere potuisset. In illius autem descriptione allegoria ad mores deflectit et traducitur. Subest tamen quædam ejus cum illo antiquo conformitas. Venus enim generaliter affectum conjunctionis et procreationis excitat; Cupido ejus filius affectum ad individuum applicat. Itaque a Venere est generalis dispositio, a Cupidine

The words within the parentheses are not in Ed. 1609.

magis exacta sympathia: atque illa a causis magis propinquis pendet; hæc autem a principiis magis altis et fatalibus, et tanquam ab antiquo illo Cupidine, a quo omnis exquisita sympathia pendet.

XVIII.

DIOMEDES,

SIVE ZELUS.

DIOMEDES cum magna et eximia gloria floreret, et Palladi percharus esset, exstimulatus ab ea est (et ipse promptior quam oportebat) ut si forte Veneri in pugna occurreret, illi neutiquam parceret; quod et ille audacter executus est, et Veneris dextram vulneravit. Hoc facinus ille ad tempus impune tulit, et rebus gestis clarus et inclytus in patriam rediit; ubi domestica mala expertus, ad exteros in Italiam profugit. Ibi quoque initia satis prospera habuit, et regis Dauni hospitio et donis cultus et ornatus est, et multæ illi statuæ per eam regionem exstructæ. Sed sub primam calamitatem, quæ populum ad quem diverterat afflixit, statim subiit Daunum cogitatio, se intra penates suos duxisse hominem impium et diis invisum et theomachum, qui deam, quam vel tangere religio erat, ferro invaserat et violaverat. Itaque ut patriam suam piaculo obstrictam liberaret, nihil hospitii jura reveritus, cum ei jus religionis videretur antiquius, Diomedem subito obtruncat; statuas et honores ejus prosterni et aboleri jubet. Neque hujusmodi gravem casum vel miserari tutum erat; sed et ipsi comites ejus, cum mortem ducis sui lugerent et questibus omnia implerent, in aves quasdam ex genere olorum mutati sunt, qui et ipsi sub mortem suam quiddam dulce et lugubre

sonant.

Habet hæc fabula subjectum rarum, et fere singulare. Neque enim memoriæ proditum est in aliqua alia fabula, heroëm ullum, præter unum Diomedem, ferro violasse aliquem ex diis. Atque certe videtur fabula imaginem in illo depinxisse hominis et fortunæ ejus, qui ex professo hunc finem actionum suarum sibi proponit et destinat, ut cultum aliquem divinum, sive sectam religionis, licet vanam et levem, vi et ferro insectetur et debellet. Quamquam enim cruenta religionis dissidia veteribus

incognita essent (cum dii ethnici zelotypia, quod est Dei veri attributum, non tangerentur), tamen tanta et tam lata videtur fuisse prisci sæculi sapientia, ut quæ experiundo non nossent, tamen meditatione et simulachris comprehenderent. Qui itaque sectam aliquam religionis, licet vanam et corruptam et infamem (id quod sub persona Veneris significatur), non vi rationis et doctrinæ, et sanctitate vitæ, atque exemplorum et authoritatum pondere, corrigere et convincere; sed ferro et flamma et pœnarum acerbitate exscindere et exterminare nituntur; incenduntur fortasse ad hoc ipsum a Pallade; id est, prudentia quadam acri et judicii severitate, quarum vigore et efficacia hujusmodi errorum fallacias et commenta penitus introspiciunt; et ab odio pravitatis et zelo bono: et ad tempus fere magnam gloriam adipiscuntur, atque a vulgo (cui nihil moderatum gratum esse potest) ut unici veritatis et religionis vindices (cum cæteri tepidi videantur et meticulosi) celebrantur et fere adorantur. Attamen hæc gloria et felicitas raro ad exitum durat: sed omnis fere violentia, nisi morte celeri vicissitudines rerum effugiat, sub finem improspera est. Quod si eveniat ut rerum commutatio fiat, et secta illa proscripta et depressa vires acquirat et insurgat, tum vero hujusmodi hominum zeli et contentiones damnantur, et nomen ipsum odio est, et omnes honores eorum in opprobrium desinunt. Quod autem ab hospite interfectus est Diomedes; id eo spectat, quod religionis dissidium, etiam inter conjunctissimos, insidias et proditiones excitet. Illud vero de luctu ipso, et querimoniis minime toleratis, sed supplicio affectis, hujusmodi est, ut moneat, in omni fere scelere miserationi hominum locum esse, ut etiam qui crimina oderunt, personas tamen et calamitates reorum, humanitatis causa, commiserentur; extremum autem malorum esse, si misericordiæ commercia interdicantur. Atque tamen in causa religionis et impietatis, etiam miserationes hominum notari et suspectas esse. Contra vero, comitum Diomedis, id est, hominum qui ejusdem sunt sectæ et opinionis, querimonia et deplorationes argutæ admodum et canoræ esse solent, instar olorum, aut avium Diomedis; in quo etiam illa pars allegoriæ nobilis est et insignis; eorum qui propter causam religionis supplicia subeunt, voces sub tempus mortis, tanquam cycneas cantiones, animos hominum mirum in modum flectere, et in memoriis et sensibus eorum diutissime inhærere et permanere.

XIX.

DEDALUS,

SIVE MECHANICUS.

SAPIENTIAM atque industriam Mechanicam, atque in illa artificia illicita et ad pravos usus detorta, antiqui adumbraverunt sub persona Dædali, viri ingeniosissimi, sed execrabilis. Hic ob condiscipulum et æmulum occisum exulaverat, gratus tamen in exilio regibus et civitatibus erat. Atque multa quidem et egregia opera tam in honorem deorum, quam ad exornationem et magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat; sed tamen nomen ejus maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministravit, ut cum tauro misceretur; adeo ut ab hujus viri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam devorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille, malum malo tegens et cumulans, ad securitatem hujus pestis Labyrinthum excogitavit et exstruxit: opus fine et destinatione nefarium, artificio insigne et præclarum: ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret, atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur; etiam consilii ingeniosi author erat de filo, per quod errores labyrinthi retexerentur. Hunc Dædalum Minos magna cum severitate atque diligentia et inquisitione persecutus est; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum volandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille novitius, et artem ostentans, a cœlo in aquam decidit.

Parabola videtur esse ejusmodi. In ipso introitu ejus, ea quæ apud excellentes artifices excubat et miris modis dominatur invidia notatur. Nullum enim genus hominum ex invidia, eaque acerba et tanquam interneciva, magis laborat. Accedit nota de genere pœnæ inflicto minus politice et provide: ut Dædalus exulet. Etenim opifices præclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi: adeo ut exilium præstanti artifici vix supplicii loco sit. Nam aliæ vitæ conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et peregrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. De

« VorigeDoorgaan »