Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

BIBLIOTHECA

REGIA

MOVACENSIS.

1

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

In hocce Lexico Latinae scripturae compendia, quae hodie abbreuiaturas vocamus , dilucide & perspicue explicata sunt; quae duplicis generis esse constat, cum Veteres alia fcribendi ratione in libris & Codicibus manuscriptis, alia in diplomatibus chartisque vsi sint: pleraque autem verba & syllabas ita miris obscurisque figuris nec non signis expresserunt , vt subinde vel exercitatissimo molestiam adferant, crucernque figant. Huc refer omnes illas variantes leétiones , quarum mole hodie premimur, & in quibus interpretandis eruditi in tot contrarias distrahuntur fententias.

Ne vero per futura faecula eiusmodi lites traherentur, eruditissimus dominus Auctor de vtriusque scripturae abbreuiaturis enodandis quam maxime solicitus fuit, tantumque abest, vt quis tam exactam adhuc omnibusque nume. ris absolutam harum siglarum enarrationem in dias luminis auras miserit, vt ne alüs quidem occasio suppeditata fuifle videatur, tot aivróxpaça chartas

que veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus verfandi. Nemo hinc est aequus rerum aestimator, qui insignem vsum exinde in litteratorum rempublicam redundantem non facile perspiciat. Ita enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus vnus sensu assequitur , facile, nisi mens omnino lacua fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thesauros in vsus nostros vertere poterimus.

[ocr errors]

Quam multos quantiuis pretii Codices & Documenta in archiuis Princi. pum, illustrium Personarum tabulariis, Monasteriorum bibliothecis, nec non Priuatorum scriniis atque cistis caliginofa nox premit: quae , quod istorum vsus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum instar, haut pateat, pulueri blattisque relinquuntur. Via autem sic emunita, exemplisque commonstrata, Monachi & alii horum talium xeipenaswr possessores, iique, quibuscum eadem ad inspiciendum communicantur, bona faeculi noffe & cognitis, quaestu longe vberrimo, vei discent,

[ocr errors]

Ad clausa & fastidita penetralia iam clauem porrigit praesens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiae aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui fatis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in se conuertet.

Contentae in hocce Opere abbreuiaturae prioris Classis, de qua fupra diEtum est, desumtae sunt tum ex veris ac genuinis autographis Imperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis , procesfibus Rotae Romanae, Responsisque iuridicis: tum ex Episcoporum, Principum, Comitum, Monasteriorumque chartis, quales in omnibus Europae regnis fieri consueuerunt.

[ocr errors][ocr errors]

Secundae Classis abbreuiaturae haustae sunt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, iuridicis, medicis, philosophicis & astronomicis Codicibus, Liturgiis, Mislalibus, Calendariis, librisque rationum : easque omnes diligentissimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore descripsit, atque earundem veram vim & significationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quaeuis abbreuiatura in vsu fuit, vtriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex faeculo VIII. vsque ad XVI. collecta sunt; licet ad hocce tantum abbreuiaturae in Notarioruin instru

mentis obuenientes pertineant, peruulgatis iam reliquis fcribendi modis , qui passim in huius faeculi Codicibus MSS. obseruantur.

Vt vero protinus in propatulo eslet, cuinam tempori hoc vel illud fcripturae compendium proprium sit, ad primae classis abbreuiaturas ipse annus , quo documentum prodiit , adscriptus est: in abbreuiaturis vero fecundae Classis , fiue Codd. MSS. duntaxat faeculum, in quo Codex scriptus est, (quando fcilicet hoc iam vel ipse Codex, vel Scriptor eiusdem monuit, vel alia manus antiqua indicauit,) exsignatum est: adiectistamen litteris i, m.f. significantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipfe Scriba annum cum die, quo vltima manus operi data est, in fine subnotauit, attamen (vt liquido constaret, quae abbreuiaturae ex diplomatibus & chartis,quaeque ex Codd. MSS. haustae sint,) annus haud adiectus, sed saeculum duntaxat, adpositis litteris i,m.vel f. laudatum est.Sin vero nequeab ipsius codicis exaratore, neque alia veteri manu, aetas scriptionis patefacta est, ope artis criticae eruendum fuit, ad quodnam faeculum haec vel illa scribendi imitoni pertineret. Acuum hocce pacto exploratum abbreuiaturis (sed sine litteris i, m.f.) subiunxit ο πάνυ WALTHER VS.

Dispositio ipfius operis ita ordinata est, vt quaeuis linea in quauis tabulae columna quaternas res sistat. I. Figuram abbreuiationis ad fidem archetypi accuratissime delineatam. II. Litteras in ipsa figura latentes perspicue expressas. III. Integram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, vt vera figurae significatio in aprico sit. Et IV. Tempus, quod eiusmodi aenigmata sibi speciatim fepofuit.

Quaeret fortean eruditus Lector, num omnia ita certa sint , vt nullum dubium supersit, collectas figuras id ipsum innuere, quod clarissimus Auctor tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam esse? Scias ergo, caute Lector, vigilantiffimum Auctorem hanc sibi perpetuàm legem dixifle, ne prius de figura quadam, aut eiusdem abbreuiatura certiquid pronunciaret , nisi eandem plus vice simplici in eodem diplomate vel Codice inuenerit, ipsique ex verborum cohaerentia & aliunde constiterit, non alium, praeter quem adposuit, figurae sensum esse. Ex quo simuladparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus esse, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione constet; sed potius pro frugifero & quam maxime fructuoso

promptuario , cuius pars nulla inculta mansit ac deserta , cenfendum esse. Quanto autem dispectu, ad verum & genuinum sensum cuiusuis figurae indagandum, opus fuerit, quam ferrea diligentia , solicitoque mgów wsi ówlow, penes aequum Judicem arbitrium esto.

Quicunque ergo de vera expositarum figurarum fignificatione dubitabunt, consulant, si commodum est, diplomata Codicesque MSS. a Seculo VIII. vsque ad XVI. rigidissima ad illos censura aenigmatum enodationes examinent, habituri deinde profecto , cur litteratissimo WALTHERO non tantum ve magni operis patratori , fed etiam vt desperati laboris victori ex animo gratulentur.

Haud fimus ferendi, si superbe iałtemus, omnes quotquot funt , quocque fuerunt abbreuiaturarum species, nulla praetermissa, in hocce Lexico occurrere; id tamen ex certa 'scientia profitemur , laudatissimum huius Lexici Auctorem, licet iam opus ad vmbilicum perductum esset , per multos adhuc annos innumera diplomata omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo consilio versauisle, vt spicilegia post messem institueret; vix tamen in vnam alteramue figuram, vel scripturae compendium incidisse, quod collectioni amplissimae nondum fuisset infertum. Fidem nobis habebunt , qui nouerunt, Auctorem vltra viginti annos perpetuam rei diplomaticae operam nauafse , nullamque occasionem abbreuiaturas colligendi & interpretandi e manibus amisisse. Ne tamen opus nitidissimum plus iusto grandius fieret, aliquot chiliades abbreuiationum faciliorum , quas nemo non intelligit , prouida WAL THERI diligentia missas fecit.

Seriem abbreviaturarum ordine alphabetico dispositarum excipiunt signa, quae non infexis litteris, fed longe aliis figuris expressa sunt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con,com, contra, effe, eft, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhiber & notae siue signa Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, asteriscorum, citationum marginalium, ponderum & mensurarum, cum locupletissimo in haecce commentario.

Accedit insuper huic Lexico res iucundissimi argumenti, nimirum Notae Musicae, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonstratur , ceu eadem a faeculo XI. in Ecclesiis obtinuit & primitus sine lineis ,

« VorigeDoorgaan »