Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sis a) clarissima Ordinis, qui a S. Benedicto nomen ducit, decora, & fidera, quosque ita passibus æquis secuti sunt celeberrimi Viri, Daniel Eberardus Baringius, b) Ludovicus Antonius Muratorius, y) Christianus Henricus Eckhardus, 8) & novissime Johannes Heumannus; e) ut de eorundem laudibus filere melius esse putemus, quam parum dicere.

Quemadmodum vero vix ulla res majoris momenti datur, quæ non quibusdam difficultatibus circumsepta est, ita etiam in legendis & intelligendis. Diplomatibus antiquis magnæ, immo maximæ, difficultates subinde exoriuntur. Pariunt has plurimam partem litterarum & verborum compendia, quæ Romani Notas, figna, & hglas: 3) Græci oyužsce vocabant, quorumque apud plerosque Populos frequentiffimus fuit ufus, ceu libro jam laudato prolixe & erudite ostendit doctissimus Nicolai. Non attinet jam, de ipfo artis dicè oyuelwy scribendi inventore multis disputare, de quo certant vehementer Grammatici & adhuc sub judice lis est. Rem totam, fi Diis placet, conficere videtur. Isidorus Hispalensis Episcopus 4) verbis: Roma primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentatus est notas, fed tantum præpofitionum. Post eum Tertius Persannius, Philargius, & Aquila libertus Mecenatis, alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contracto omnium digestoque & aucto numero, opus effecit in quinque millia. 9.) Quum vero hæc a proceribus rei litterariæ, qui fagacius odorantur, recte in du

bium

a) Ja splendidissimo omneque in avum victuro opere, quod ita inscribitur: Chronicon Gotwia cense", seu Annales liberi & exempti Monasterii Gorwicenfis ordinis S. Benedi&ti inferioris Austrie, faciem Auftria antiquæ & mediæ usque ad noftra tempora ; deinde ejusdem Monafterii. fundationem, progressum, ftatumque hodiernuin exbibens. Ex Codicibus antiquis, membranis & instrumentis tum domnesticis, tum extraneis depromptum: Pro quorum faciliori intelle&tu Tom mus prodromus de Codicibus antiquis manuscriptis: de Impp. ac Regum Germania Diplomatibus : de eorundem palatiis, villis & curtibus regiis, atque de Germaniæ medii ævi pagis premittitur, & ea, quæ Cæfareorum, Regiorumque Germaniæ Diplomatum antiquitatem , materiam, stylum, scripturam, monogrammata, sigilla, subscriptiones, notasque chronologicas, atque ad Palatiorum & villarum Regiarum, Pagorumque Germania media situm pertinent, explicantur, & alijetis speciminibus, tabulisque eri incisis illustrantur. Tomus I. Typis Mos.

nafterii Tegernseensis O. S. Benediti, 1732. B) In Clave Diplomatica, Hannoveræ 1737. „) Jn Dissertatione de Diplomatis & Chartis antiquis dubiis aut falfis. Vide' ejus Antiquita.

tes Italicas medii ævi. Tom. III. pag I. feq. Mediolani 1740. d) Jn introduktione in Rem Diplomaticam præcipue Germanicam, Jenz 1742. s) Jn eruditissimo bonæque frugis plenissimo libro, quem inscripsit: Commentarii de re diplo.

matica Imperatorum ac Regum Germanorum inde a Caroli M. temporibus adornati. No.

rimbergæ, 1745. S) De Discrimine Siglarum & Notarum ex profeffo agit Johannes Nicolai in Tra&tatu de Sie

glis veterum cap. II. p. s. seq. Edit. Lugduni Batav. 1703. 4) Originum five Etymologiarum libro I. 21. in Dionysii Gothofredi Corpore Autorum Latino

Lingua, p. 836. 9) Has Tironis & Seneca, ut vulgo habentur, Notas ære sculpto expressas zterno suo omnique are perenniori Inscriptionum antiquarum Corpori subjecit Janys Gruterus. Edit. Amstelzd. A. MDCCVI. Tomo II. in f.

vel

bium vocentur, a) licet ipsi ultra meras conjecturas nihil proferant, nos nihil certi in re incerta & maxime ancipiti audemus definire. Si dicas ( sunt enim qui hoc asserunt) compendia originem fuam debere, vel Ennio, Xenophonti, vel ipsi Adamo, adfirmabis, quod negant alii, utique quod est incertissimum. Id extra dubitationis aleam positum esse arbitramur, artem per compendia, five, ut hodie loquimur, per Abbreviaturas fcribendi, ut ut antiquissima & forte ad Jovem adhuc imberbem referenda sit, inventis demum litteris excogitatam & a necessitate ipfa, plurimarum artium inventrice, suppeditatam esse, ut hoc modo celeriter ea exciperentur, quæ ob linguæ volubilitatem integris litteris capi non poterant.

Sic Plutarchus in vita Catonis Minoris B) perhiber, unam Catonis orationem exstare, quod Consul Cicero expeditissimos fcribas ante docuisset notas, quæ minutis & brevibus figuris multarum vim litterarum complectebantur, inde alium alibi passim disposuisset in Curia. Non intercedo itaque, quo minus hi tales a Notis dicti sint Notarii; licet etiam, quod existimat Claudius Salmasius, ~) ideo vocati Notarii, quia myvúces, notarias, ac breves conficiebant, quos ad consilium referebant.

Noraria quippe, vel notoria idem quod brevis, vel indiculus, avapoga, vývxois. Et de his Notariis haud dubie intelligendus est Ælius Lampridius, dum inquit: 0) Eum Notarium, qui falfum causa brevem in confilio imperatorio retulisset, incisis digitorum nervis, ita ut nunquam poffet fcribere, deportavit. Nihil tamen vetat, quod & probat Salmasius, Notarios a notis nomen accepisse, & a signis oyueroypd@es, a celeritate Taxuyçápas sæpe numero appellatos fuisse. e) Erantque inter hos, qui orationem tam celeriter excipere poterant, ut ne unum quidem verbulum rapidam atque rapacem eorundem manum effugeret; quin ipsum loquentem manu citata præveniebant. Hinc M, Manilius apposite canit: 3)

Hic

a) Vide V. Cl. Petri Burmanni præfationem, qua Gruterianum Inscriptionum Thesaurum exornavit. in f. ubi farraginem illam paullo post Antoninorum tempora confectam esse,

pulchre conjicit. B) Vide Charonensis vitas parallelas, quas recensuit Auguftinus Bryanus, Vol. IV. p. 238.

edit. Londini 1723. w) Ja Dissertaticne de Secretariis, quam Albertus Henricus de Sallengre Nove Thefauro

Antiquitatum Romanarum Tomo II. p. 66. recudi curavit. Hagæ Comitum 1718. d) In vita Alexandri Severi, cap. 28. Historia Auguste Scriptorum Tom I, p. 928. edit. Lugd.

Bat. 1671. €) Conf. Jo. Andreæ Eschenbachii Dissertatio de Scribis veteran, in Joannis Poleni utriusque

Thesauri Antiquitatum Romanarum Græcarumque nouis Supplementis, Vol. III. p. 857. &c.

Venetiis 1737 3) Astronomicão libro IV. v. 197. seq. pag. 196. edit. Richardi Bendleii, Londini 1734

b

Hic & scriptor erit velox, cui littera verbum eft ,
Quique notis linguam fuperet, curfimque loquentis

Excipiat longas nova per compendia voces. nec non Martialis a)

Currant verba licet, manus eft velocior illis:

Nondum lingua suum dextra peregit opus. Plenius & elegantius hanc ftupendam artem describit Ausonius B) ideoque ejus verba, ecfi complufcula, hic adscribere non tædet:

Puer notarum prapetum,
Sollers minister advola.
Bipatens pugillar expedi,
Cui multa fandi copia,
Pun&tis peracta fingulis,
Vt una vox absolvitur.
Evolvo libros uberes,
Inftarque denfa grandinis
Torrente lingua perftrepo.
Tibi nec aures ambigunt,
Nec occupatur pagina.
Et mota parce dextera
Volat per aquor cereum.
Quum maxime nunc proloquor.
Circumloquentis ambitu,
Tu senfa noftri pectoris
Vt dieta jam ceris tenes.
Sentire tam velox mihi
Vellem dediset mens mea,
Quam præpetis dextræ fuga
Tu me loquentem pravenis.
Quis, quaso, quis une prodidit?
Quis ista jam dixit tibi,
Qua cogitabam dicere?
Qua furta corde in intimo

Exer

a) Epigrammatum Libro XIV, 208. B) Epigrammat. CXLVI. Cum notis Jacobi Tollii, Amftelodami 1671. Conf. Joannes Bro

dæus Miscellaneorum libro IV, cap. 9. in lani Gruteri Thesauro Gritico, Tomo II. pag. 514.

[ocr errors]

Exercet ales dextera
Quis ordo rerum tam novus,
Veniat in aures ut tuas,
Quod lingua nondum abfolverit ?
Doctrina non hac præftitit:
Nec ulla tam velox manus
Celeripedis compendii.
Natura munus hoc tibi,
Deusque donum tradidit:
Que loquerer, ut scires prius:

fdemque velles, quod volo.
Præterea ex Modestino Jureconsulto a) difcimus, notis olim excipi folita
acta, quæ apud Præsides magistratusque habebantur; ita enim ait: Eos qui
notis scribunt acta Præfidum, Reipublicæ caufa non abesse certum eft. Tales-
que haud vilis conditionis, sed summis aliquando et amplissimis honoribus
ornatos fuisse, patet ex Inscriptione Romana apud Gruterum ®)

POSTVMIANVS. V. CL. FILIVS
MAGNIFICI. VIRI. MARINIANI
PRAEFECTI. PRAETORIO
ET. CONSVLIS. ORDINARII
QVAESTOR. CANDIDATUS
PRAETOR. VRBANVS. TRIBVNVS
ET. NOTARIVS. PRAETORIANVS
PRAEFECTVS. VRBI. SECVNDO
CONSVL. ORDINARIVS. Qvos
TANTOS. AC. TALES. HONORES
PRIMO. AETATIS. SVAE. FLORE

PROMERVIT.
Licet vero ars illa per litterarum compendia scribendi, tum ab inventione,
tum ab insigni utilitate, quam maxime commendanda ac prædicanda sit, pe-
perit tamen posteritati innumeras fere difficultates, quod veteres plera-
que verba & syllabas ita miris ductuum mæandris atque finuosis inflexi-
onibus exprimebant, ut non Accursius sólum visis hisce, ingemisceret:

bae a) in l. 33. S. 1. . ex quib. cauf. major. B) Corp: Inscript. Tomo I. pag. 464. n. 8. Conf. jam laudata Eschenbachii Disert. de scribis,

sub f. nec non Ludovici Antonii Muratorii Disertatio De Notariis, quæ exhat. Antiquit. Italicarum medii ævi Tomo I. pag. 659. seq. edit. Mediolan. A. 1738.

[ocr errors]

b 2

hee Greca sunt, qua nec legi nec intelligi pössunt; sed et exercitatissimi plus semel conquesti sint, fibi in his legendis magnam molestiam adferri, crucemque figi.

Huc refer omnes illas Variantes lectiones, quarum mole hodie non tam premimur, quam fere opprimimur, & in quibus interpretandis eruditi in tot contrarias distrahuntur fententias, fæpiusque pro veris & unicis lectionibus portenta opinionum fuppeditant; ceu egregie ostendit Reverendiffimus Præful Gottwicensis, a) cujus verba digna sunt, quæ referantur: Enata, inquit, exinde apud nos lectiones, quas appellant, vbriantes, nullo habito delectu cumulata , fed cæco impetu chartis illinita, queis hodie nonnunquam gravatos, non ornatos, distortos & obscuratos, non elucidatos Codices habemus: quod enim affirmat unus, negat alter, recentioris quandoque, aliquando plane nullius Codicis vetusti

' auctoritate fuffultus, ut in Codice fimili, loco Corporis decori * venusti

, nil nifi misere consarcinati centones fæpius compareant, & fic ars critica veritatis & claritatis Mater, nil nisi errores, Sphalmata, de postremum scepticismos pariat. Omnium horum malorum

culpam sustinent obscura illa veteris fcripturæ compendia, iisque jam antiquitus multos & in errores & maximam fraudem nonnunquam inductos fuifle, haud obscurum est ex Ciceronis epiftola ad Atticum:8) Et quod, ait, ad te de decem legatis scripsi

, parum intellexti: credo, quia dici oyubicov fcripseram. Adde varias Iustiniani Imp. constitutiones, quæ illas, ceu ibi vocantur, siglorum captiones & compendiosa ægnimata ex legum Codicibus proscribunt atque ejiciunt. Vid. Constit. de concept. Digest. ad Tribonianum, s. 13. ' Constit. ad Anteceß. . 8. & Constit

. ad Senatum Eo omnes populos, . 22. ubi notanter fancitum est: pænam falfitatis constituimus & adversus eos, qui in posterum leges noftras per Figlorum obscuritates aufi fuerint confcribere. Fallor, aut huic prohibitioni cauffam dedit calliditas eorum, qui parum utebantur Siglis notisque usitatis & folennibus, sed notis plane ignotis, recensque in horum cerebello natis, qui vel errore, (quod quæ scriberent non magis callebant, quam doctæ aviculæ cantum suum) vel dolo atque malitia, ex quolibet quidlibet eruere & ita turpe lucrum facere cupiebant. Huc refer illam Quinctiliani ) querelam: nam cetera (actiones scilicet forenses) que sub nomine meo feruntur, negligentia excipientium in questum notariorum corrupta, minimam partem mei

be.

a) in supra laudato Chronico, Tomo 1, libro I. p. 6.
B) Epift.' libro XIII, 32. p. 468. edit. Io. Georgii Grævii, Amst. 1684.
y) Inftit. Orator. libro VII. cap. II. pag. 326. edit Celeb. I. M. Gesneri, Gottingx 1738.

« VorigeDoorgaan »