Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

SECUNDUM

BOTANICES PARTES, LOCOS, CHRONOLOGIAM, FORMAM, AUCTORES, VOLUMEN, TITULOS,

PRETIUM

ET RECENSIONES,

CONCINNATA

AUCTORE

FRIEDERICO A MILTITZ,

EQ. ST. GEORG. REG. SAX. CUBIC. PRAEF. SOC. PLUR. SOD.

PRAEFATUS

EST

DR.

LUDOVICUS

REICHENBACH,

RBG. SAX. CONSIL. AUL. DR. ET PROF. Soc. PLUR. Sod.

BEROLINI, APUD AUGUSTUM RÜCKER.

MDCCCXXIX.

[blocks in formation]

Kön, Sächs, Kammerherrn, Ritt. d. königl. bairischen St. Georg. Ord.,
mehr. gel. Gesellsch. Mitgl.

Mit einer

Vorrede

von

Dr. Ludwig Reichenbach,

Kön. Sächs. Hofr. Prof. d. Naturgeschichte, mehr. gel. Gesellsch. Mitgl.

Berlin, bei August Rücker.

1 8 2 9.

[merged small][ocr errors]

Auctoris Praenobilissimi desideriis, ut praefationem huic libro praefingam, satisfacturo, vel de ea, qua omnino prae reliquis eiusdem argumenti scriptis excellit, praestantia, vel de erroribus, quibus ne usquam humanum opus, ita nec nostrum, deprehendimus vacans, paucis et sinceris agendum esse mihi videtur.

Antecelluere quas prima recenset pagina, patrum bibliothecae, quas continuare potius quam superare nostrae visum est aetatis problema. His igitur primum auctor suum studium impendit, ut apprime exacteque cognoscat methodum eam, qua suam literariam supellectilem ipsi disposuere literatores illius aetatis.

Collectanea deinde propria, per annorum seriem sedulo labore comparata, proposuit viris doctissimis et rei bibliographicae peritissimis, mihique qui inter naturalis historiae reliquas partes etiam illam exerceo, cui librum videmus dicatum.

Faustum nobis visum est susceptum, explens lacunam quam nusquam forte magis ac hodie rei herbariae studiosi, nec minus illi qui universalem tractant faciuntque provinciam literarum, aegre tulerunt. Respicias enim ad recentiorum encheiridia literaria pariter atque botanicorum opera, quibus s. d. bibliothecas adiunxisse sibi videntur, et ubique in tenues exiguosque nonnisi catalogos, lacunis, corruptionibus linguarum variisque mendis laborantes offendis. Prospera igitur nobis arrisit spes, ex eo, quod Nobil. auctor conatui huic se totum dicaverit, nec non per insequentes annos consecraturum esse se constituisset. Regiae bibliothecae, in primis veterum operibus editionibusque eximie instructae, singula volumina comparanda, limpidosque ad hauriendum alios praebuit fontes illius praefectus ill. Ebertus; opera quae ipse possideo recentiorum imprimis et rarius in privatorum bibliothecis occurrentia, pariter cum auctore communicavi, et quantum in me fuit, utile susceptum promovendi operam dedi.

Ita factum est, ut Nobil. auctor conscriberet bibliothecam, vel dispositione sua vel copia rerum insignem, librum omni literatori botanicoque necessarium utilemque, subsidium deinde ab ipsis bibliopolis quotidie consulendum.

Praeter librorum enim ipsas inscriptiones, magna > parte ex autopsia relatas, et sub divisionibus biblio

« VorigeDoorgaan »