Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

σθαι οὐκ οἷός τε ἐγένετο· τῇσι δὲ ἄλλῃσι γυναιξὶ ἐχρᾶτο. ἐπεί τε δὲ πολλὸν τοῦτο ἐγίνετο, εἶπε ὁ ̓Αμασις πρὸς τὴν Λαδίκην ταύτην καλεομένην· Ω γύναι, κατά με εφάρμαξας, καὶ ἔστι τοι οὐδεμία μηχανή, μὴ οὐκ ἀπολωλέναι κάκιστα γυναικέων 192 πασέων. Ἡ δὲ Λαδίκη, ἐπεί τέ οἱ ἀρνευμένῃ οὐδὲν ἐγίνετο πρηΰτερος ὁ ̓Αμασις, εὔχεται ἐν τῷ νόῳ τῇ ̓Αφροδίτῃ, ἤν οἱ ἐπ' ἐκείνην τὴν νύκτα μιχθῇ ὁ ̓Αμασις, τοῦτο γάρ οἱ κακοῦ εἶναι μῆχος, ἄγαλμά οἱ ἀποπέμψειν ἐς Κυρήνην. μετὰ δὲ τὴν εὐχὴν αὐτίκα οἱ ἐμίχθη ὁ ̓Αμασις· καὶ τὸ ἐνθεῦτεν ἤδη, ὁκότε ἔλθοι πρὸς αὐτὴν, ἐμίσγετο· καὶ κάρτα μιν ἔστερξε μετὰ τοῦτο. ἡ δὲ Λαδίκη ἀπέδωκε τὴν εὐχὴν τῇ θεῷ. ποιησαμένη γὰρ ἄγαλμα ἀπέπεμψε ἐς Κυρήνην, τὸ ἔτι καὶ ἐς ἐμὲ ἦν σῶον, ἔξω τετραμμένον τοῦ Κυρηναίων ἄστεος. ταύτην τὴν Λαδίκην, ὡς ἐπεκράτησε Καμβύσης Αιγύπτου, καὶ ἐπύθετο αὐτῆς 182 ἥ τις εἴη, ἀπέπεμψε ἀσινέα ἐς Κυρήνην. ̓Ανέθηκε δὲ καὶ ἀναθήματα ὁ ̓Αμασις ἐς τὴν Ἑλλάδα, τοῦτο μὲν ἐς Κυρήνην ἄγαλμα ἐπίχρυσον ̓Αθηναίης καὶ εἰκόνα ἑωυτοῦ γραφῇ εἰκα

[blocks in formation]

οὐδεμία μηχανὴ] Confer II, 160. - In seqq. Gaisfordium secuti librorum vetustorum auctoritate refnximus ἐγίνετο pro vulg. ἐγένετο et ἐν τῷ νόῳ pro vulg. ἐν τῇ νηῷ, quod glossam sapere videtur. Equidem propter hanc ipsam lectionis varietatem vó, quod Sancrofti liber cum aliis praebet, retinere malui quam cum Mediceo et Florentino ponere vῷ. Conf. nott. ad I, 27.

ἐπ' ἐκείνην τὴν νύκτα] Schae ferus ex coniectura reposuit ὑπ' ἐνείνην τὴν νύκτα, eumque secuti sunt Schweigh., Gaisf. et recentt. edd. Mihi vero nulla iusta mutandi causa apparet. Supra I, 32 invenitur ἐπ ̓ ἡμέρην; alia de praepositione i tempus indicante, ubi quartum casum adiunctum habet,

notavimus ad II, 119. Conf. II, 133. 175.

τοῦτο γὰρ οἱ κακοῦ εἶναι μῆ χος] μήχος, remedium, effugium, illastrarunt Aeschyli interprett. ad Agamemn. 2. Prometh. 605, ubi vid. Elmsleii Review of Blomfields Prometh. p. 187 ed. Lips. Add. Herodot. IV, 151.

καὶ ἐς ἐμὲ ἦν σώον] Vid. supra I, 66 (ubi σῶαι), indeque etiam h. 1. e Florentino aliisque rescripsi σῶον. Αd ποιησαμένη in proxime antecedd. conf. II, 127.

ἔξω τετραμμένον τοῦ Κυρηναίων ἄστεος] Statuam notabit vultu extra urbem verso, sive spectantem loca suburbana." Wesseling.

CAP. CLXXXII.

εἰκόνα γραφῇ εἰκασμένην] id est: imaginem pictura assimilatam, ut reddit Schwgh. Conf. supra II, 73 et Schaefer. ad Longi Pastorall. pag. 327. Caeterum hoc ex loco G. Hermann. (cuius locum adscripsit Cr.: Ueber Boeckh's Behandll. d. Inschrift. pag. 203) concludit, iam illa aetate privatos homines acque ac reges suas imagines sta

σμένην, τοῦτο δὲ τῇ ἐν Λίνδῳ 'Αθηναίῃ δύο τε ἀγάλματα λίθινα καὶ θώρηκα λίνεον ἀξιοθέητον, τοῦτο δ ̓ ἐς Σάμον τῇ Ἥρῃ εἰκόνας ἑωυτοῦ διφασίας ξυλίνας, αἳ ἐν τῷ νηῷ τῷ μεγάλῳ ἱδρύατο ἔτι καὶ τὸ μέχρι ἐμεῦ ὄπισθε τῶν θυρέων. ἐς μέν νυν Σάμον ἀνέθηκε κατὰ ξεινίην τὴν ἑωυτοῦ τε καὶ Πολυκρά τεος τοῦ Αἰάκεος, ἐς δὲ Λίνδον ξεινίης μὲν οὐδεμιῆς εἵνεκεν, ὅτι δὲ τὸ ἱρὸν τὸ ἐν Λίνδῳ τὸ τῆς ̓Αθηναίης λέγεται τὰς τοῦ Δαναοῦ θυγατέρας ἱδρύσασθαι προσχούσας, ὅτε ἀπεδίδρησκον τοὺς Αἰγύπτου παῖδας. ταῦτα μὲν ἀνέθηκε ὁ ̓Αμασις. Εἷλε δὲ

tuasve elaborandas curasse aliisque honoris quasi causa donasse. Sed iudice Boeckh. (in Corp. Inserr. Graecc. I, 3. pag. 872) cave credas in publico statuas positas esse ab Amaside Graecis in civitatibus, cum religionis causa illas in templa dicaverit. Add. Raoul Rochette (De la pinture chez les Grecs etc. pag. 209 seq.), qui recte monet de donario hic agi in deae templum dedicato ibique suspenso; ipsam vero hanc imaginem a Graeco artifice, probabiliter Samio confectam, in ligno pictam fuisse addit indeque facile etiam Cyrenem mitti atque in templi pariete suspendi potuisse. Ac profecto primus tale quid inter Aegyptios fecisse videtur Amasis: namque privatorum hominum imagines conficiendi morem Aegyptiis illa aetate cognitum non fuisse, iure mihi statuere videntur viri docti. Tu conf. etiam Minutoli: Einige Worte über die Verschiedenheit des Styls in den Aegypt. Kunstdenkmälern (Berolin. 1834.) pag. 16. De thorace linteo, cuius statim fit mentio, conf. Herod. III, 47 et Plin. H. N. XIX, 1.

τῇ ἐν Λίνδῳ Αθηναίη] Haud praetermitti debet, Danaidas, quae Thesmophoria in Graeciam introduxisse feruntur (II, 171), Minervae quoque sacra antiquissima in Lindo instituisse dici, ex Aegypto et quidem ex urbe Saï, uti opinor (nam insignis haec urbs religionibus Isidis-Neith s. Minervae), huc allata et inde per omnem Graeciam propagata. Nec abhorret, quod ab ipso Danao templum conditum nonnulli scribunt. Vid. Diodor. I, 58, ubi

multa de hoc templo Wesselingius. Sed Strabo XIV. pag. 655 s. 967 C Herodotum sequitur, quem eundem conf. II, 107. 171 ibiq. not. Plura Creuzer. in Symbol. III. p. 346 seqq. ed. tert. Ipsius templi olim celeberrimi pauca adhuc superesse rudera testatur Ross, qui ipsum locum, in quo aedes exstructa fuit, accurate descripsit primusque inscriptiones quasdam ibi repertas protulit; vid. Rhein. Mus. N. F. IV. p. 163 seqq. Archaeolog. Zeit. 1851. (IX.) nr. 25. pag. 281 seqq., Reisen nach Kos, Halicarnass, Rhodus etc. pag. 72 seqq.

Ad formam plusquamperfecti idovato conf. Bredov. pag. 328, cum quo eodem pag. 111 mox scripsi μέχρι pro μέχρις. Ad seqq. ἐς μέν νυν Σάμον κ. τ. λ. conf. infra III, 40. Ad προσχούσας conf. not. ad I, 2.

Εἷλε δὲ Κύπρον] Ad rem ef. Diodor. I, 68: κατεστρέψατο δὲ καὶ τὰς ἐν Κύπρῳ πόλεις καὶ πολλὰ τῶν ἱερῶν ἐκόσμησεν ἀναθήμασιν ἀξιοLoyois. Quod vero Horodotus addit: πρῶτος ἀνθρώπων, id ex Aegyptiorum sacerdotum ore, qui talia iactarint, fluxisse putat Dahlmann. Herod. pag. 152 seqq., cum multo ante iam Tyriis Phoenicibus insula fuerit subdita, quos ipsos Amasis eiecisse putandus sit. Diodorus nihil de Phoenicibus tradit, quos una cum Cypriis ab Aprie pugna navali victos esse antea narraverat: adeo ut vel hac re probari videatur, utramque gentem illa aetate iunctam fuisse: nisi Cyprios Tyriis s. Phoenicibus aliquo modo subditos aut tributo obnoxios dixe

832

HERODOTI EUTERPE. II. 182.

Κύπρον πρῶτος ἀνθρώπων καὶ κατεστρέψατο ἐς φόρου ἀπαγωγήν.

Hoc

ris: qua de re conf. Engel: Kypros I. pag. 244 seq. 253. loco quod Phoenicum s. Tyriorum nulla mentio fit, inde opinor explicandum, quod Tyrii ş. Phoenices a Nebucadnezare pressi nullam Cypriorum rationem habere potuerunt: neque vero inde colligas licet, Cyprios a Tyriis defecisse suique prorsus iuris fuisse; cf. Hengstenberg de Tyriorr. rebb. pag. 56. In hac rerum obscuritate egregia nobis exoritur lux ex inscriptione in ipsa Cypri insula reperta, cura nobilissimi ducis de Luynes publicata ac nuper explicata a Roethio: ex hac inscriptione, quae alia quoque offert maxime insignia, intelligimus Cypri statum et conditionem valde afflictam insulamque bellis intestinis ac seditionibus vexatam, sed mox liberatam per Aegyptum ipsumque Amasidem, cuius nomen (vid. ad II, 172 nott.) Roethius sibi invenisse videtur; inde enim effectum esse traditur, ut ad pacem concordiam

que redirent singulae civitates, Salamis, Amathus, Idalion, eximiamque hac in re fuisse curam Amasidis, qui illas civitates, ut foedus inirent, adduxit pacemque insulae reddidit. Vid. Numismatique et Inscript. Cypriotes par H. de Luynes. Paris. 1852. Pl. VIII. et IX. pag. 39 seqq. ac potissimum Ed. Roeth: Die Proclamation des Amasis an die Cyprier bei der Besitznahme Cyperns durch die Aegypter um die Mitte des VI. Iahrh. Entzifferung der Erztafel von Idalion etc. Paris et Heidelberg. 1855. pag. 95 seqq. Bellum, quod cum Arabibus gessit Amasis teste Polyaeno VII, 4, Herodotus haud comme

morat.

ἐς φόρου ἀπαγωγήν] Similem fere exitum in quibusdam libris seriorum scriptorum, qui Herodotum imitari studuerint, se invenisse testatur Wesselingius, v. c. in Procop. bell. Goth. I, 5. Agath. I. pag. 13 C etc.

[merged small][graphic]

EXCURSUS I

AD HERODOT. I, 35.

Αδραστος, "Αδρηστος, Adrastus.

Adrasti nomine plures occurrunt in Graecorum aeque ac Troianorum rebus. Primo loco ponamus Argivum illum Adrastum, regem Sicyonium, Talai filium, de quo Homer. Ili. II, 572 et Herodot. V, 67. Plura Creuzer. in Commentt. Herodd. pag. 217 seqq. Alter Adrastus Herculis fertur filius, qui ex oraculo se ipsum una cum Hipponoo fratre interfecit in flammas sese coniiciens, ut testatur Hygin. fab. 242. A quo diversus Adrastus, Meropis filius, qui Troianis opitulatur, teste Homero Ili. II, 830 coll. XI, 328, aliusque Adrastus Troianus, quem captum a Menelao interimit Agamemnon, Ili. VI, 38 sq. Sed utrumque hunc pro uno eodemque Adrasto haberi vult Heynius ad Iliad. I. I. Tertius aut secundus Adrastus inter nobiles Troianos commemoratur in Iliad. XVI, 694; et praeter hosce Graecus Adrastus, pater Eurydices, matris Laomedontis, a quo Adrasto nonnulli Adrasteam urbem conditam ferebant (conf. Apollod. I, 9, 13 ibiq. Heyn. obss.), aliis aliter statuentibus. Tu vid. Heyn. Obss. ad Iliad. II, 828. p. 412. Namque Adrasteam urbem, ab eo Adrasto, qui Nemesios templum primum exstruxerit, conditam iam Homerus novit, sitam illam quidem ad Propontidem et ad Troadem usque porrectam ea in regione, quae post ad Mysiam pertinuit. Facit huc Callimachi fragmentum apud schol. Apoll. Rhod. I, 1116 (nr. 45. p. 431 ed. Ernest.). Atque hac in urbe vel certe in eius agris Adrasteae fuit templum; quae dea nisi omnino Adrasti dea est, pro Nemesi vulgo habetur. Conf. Strabon. XIII p. 880 (Antimachi fragmm. ed. Schellenberg. p. 71) et Hoeck. in Cret. I. p. 192 seqq. Alii Adrasteam in nymphis ponunt Iovisque Cretensis nutricibus una cum Ida, eandemque Curetum sororem appellant. Vid. Callimach. in Iov. 47. Apoll. Rhod. III, 133 ibiq. schol. Iungamus hisce ea, quae Stephanus Byzantinus (s. v. p.36 ed. Berk.) ex Diogene retulit: Adrasteam esse ex Nymphis Orestiadibus, et ex Characis Hellenicis: Adrasteam esse locum Troiae appellatum ab Adrastea, filia Melissi, qui et Idae pater fuerit eius, quae primum in Troia regnaverit. Iam quo sensu Adrastea haecce Iovi addatur nutrix, pluribus exposuit Creuzer. in Symbol. II. p. 501 seqq. Ad cosmogoniam enim pertinere illam satis probant, quae apud Proclum leguntur in Theolog. Platon. IV, 16 et in Timaeum p. 323. Quod vero ad Asiam spectare videtur Adrastea eiusque religio, disputat Iablonsk. (de Nemesi Aegg. in Pantheo Aegyptt. p. 107) eandemque haberi vult ac Bubastin et Tithram53

HERODOT. I.

bonem.

Ab Astarte s. Venere armata et Victrice eam haud differre contendit Bochart. in Geogr. sacr. I, 42. pag. 664, ac nuper quidem Hoeck. 1. 1. pag. 193 ad cosmogonica Asiae minoris numina relatam vult Adrasteam, haud multum sanequam diversam a Phrygia matre deùm adeoque ipsam Cybelen, quae apud Graecos Adrasteae nomen acceperit a loco illo temploque celeberrimo. Qui enim Adrasteam Melissi faciant filiam, eos ad posteriora tempora pertinere idem addit 1. 1. p. 194.

Iam vero haec omnia eum in finem disputavimus, quo commonstremus (quod ad Herodoti narrationem diiudicandam nonnihil facere potest), Adrasti nomen si Phrygium sit, et ipsum pertinere ad sacra regum nomina, a numinibus summis repetita; ut Adrastus quasi alumnus perhibeatur deae Adrasteae (h. e. Veneris Victricis s. Minervae Victricis et Ultricis). Verum a Graeca stirpe si repetatur nomen (quo ducit fratris ab Adrasto interfecti nomen Agathonis), illud potius spectandum videtur, ut Adrastus modo ultor sit (quemadmodum Talai ille filius, notus in Epigonorum adversus Thebas expeditione, frater Eriphyles, quae fatale istud monile erat nacta, qui idem Tydeum perfugam ob fratris caedem expiat), modo punitus, sons, infelix, fugax, suaque ipsius manu occumbens, ut ille Herculis filius. Nec abhorret, quod deae Nemesi Adrastus quidam templum dedicasse traditur; hoc enim ad Troicas Phrygiasque religiones utique pertinet. Quin Herodoteus Adrastus, Gordii Phrygii filius, Nemesios quasi minister ac famulus est, quod vindictam Croeso superbo debitam exigit occiso eius filio *). Ipse vero reus est, sons ac fugax s. exsul, qui sua ipsius denique perit manu. Quae cum ita sint, hoc in universum teneri equidem velim: haud pauca in antiquissima Lydorum regum historia inveniri, quae ad religionem potius referenda sint animumque pietatis praeceptis conformandum.

His, quae magnam partem e Creuzeri schedis ducta sunt, alia quaedam addere placet, quae ad huius narrationis vim et rationem perspiciendam valeant. Etenim Atys, Croesi filius, qui interficitur ab Adrasto, cuius telum ab apro s. sue aberravit, sponte in mentem revocat tyn s. Attin deum per Phrygiam cultum eodemque modo, quo Adonidem, ab apro interemtum: de qua re cecinerat Hermesianax teste Pausan. VII, 17, 5. Utroque deo, sive Atye sive Adonide, satis constat solaris numinis vim declarari, qua vere ineunte in rerum natura omnia et producantur et alantur: quae eadem hieme accedente soleque recedente plane marcescunt adeoque emortua fere fiunt. Hoc vero tempus hiemale apro significari tradit Macrobius Sat. I, 21: unde satis fit manifestum, quo sensu Atys ab apro interfici dicatur; cf. Creuzer. Symb. II. p. 424. 429. coll. 376. Welcker: Rhein. Mus. II, 4. p. 504. Quo eodem ferme redit, si aprum Martis planetae animal dicas, cuius sideris vi omnia in terris nimio calore premantur atque deleantur omnisque naturae vis procreatrix emortua fere videatur, ut fit hiemali tempore; vid. Movers: Die

*) Conf. Herod. I, 34 in. ἔλαβε ἐκ Θεοῦ νέμεσις μεγάλη Κροίσον. Ubi conf. nott.

« VorigeDoorgaan »