Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

p. 117 sqq. declarat illa pacem et foedus inter Ramsen, Aegypti regem, et Chaldaeorum principem, qui pacem per legatos petit, ineundum, singulasque huius foederis conditiones utrimque servandas, additis quoque earum gentium nominibus, quae cum Chaldaeis coniunctae fuerint. Conf. eundem p. 158 seqq.

Ab orientali Nili ripa ad alteram transgressis occurrit inter vicos Medinet-Abu et Gurnah monumentum s. palatium praestantissimum et amplissimum, quod cum ad Ramsen hunc pertineat atque ab hoc ipso exstructum videatur, Ramseseion s. domicilium Ramsis iure meritoque vocavit Rosellini (p. 227 seq.), cum antea minus recte a quibusdam Memnonium vocaretur; id vero ipsum idem esse atque Osymandyae se pulcrum, quod Diodorus descripsit I, 47 sqq., dudum docuerunt viri docti *), qui quae adhuc supersunt huius aedificii partes, cum iis, quae retulit Diodorus, accurate contulerunt, dissentiente quidem Letronnio **), qui, quae Diodorus refert, ad fabulas et commenta sacerdotum relegata vult: nunc vero, ubi ipsum Sesostridis-Ramsis nomen inventum est in hoc monumento, ad quod Diodori descriptionem spectare accurata ipsius huius monumenti perquisitio docuit ***), atque eiusdem regis facinora in parietibus insculpta repraesentantur, dubitari vix poterit, ad unum hunc regem referri posse hoc monumentum, quod si a Diodoro Osymandyae nomine significatur, satis id eo explicatur, quod Sesostridem-Ramsen filium (dei) Mandou sive Mandouei in ipsis Aegyptiorum monumentis praedicari videmus, unde nomen a Diodoro prolatum exortum esse nemo non videt.

Haec omnia ex ipsis, quae adhuc supersunt, Sesostridis monumentis aeque ducta atque e scriptorum veterum fide dignorum tesimoniis satis docebunt, quid de iis sentiendum sit, qui ad fabulas aut carmina epica s. gentilia referri volunt, quae de Sesostride memoriae prodita sunt a scriptoribus veteribus: quorum e numero unum Augustum Gujlelmum de Schlegel +) hic attulisse sufficiat, qui (Indische Bibliothek I, 4. p. 411 seqq.) omnem de Sesostridis rebus narrationem fluxisse opinatur ex epicis, quae fingit, Aegyptiorum carminibus, qui vel ex India, unde in Aegyptum olim immigraverint, haec in novas sedes secum attulerint, Indicasque fabulas in Aegyptium regem transtulerint; cum quae de Sesostride vulgo narrentur, tam absona sint et ab omni rerum veritate prorsus aliena, ut fieri haudquaquam illa potuisse existimemus necesse sit. In quibus refellendis nolim operam oleumque perdere; id potius afferam, quod ad Herodotum magis pertinet de Sesostride tradentem videri mihi ea, quae cap. 102 de bellicis expeditionibus produntur, eundem locum tenere, atque ea, quae apud Tacitum Annal.

*) Zollois et Divilliers Descript. de l'Egypt. Antiqq. T. I (Descript. géneral des Thèbes chap. 9. sect. 3. p. 121). Gail Mem. de l'Acad. des Inscript. T. VIII. p. 131 sqq. Philolog. XIII. p. 89 seqq. **) Mem. de l'Acad. d. Inser. IX. p. 317.

***) Cf. Champollion: Lettres écrites d'Egypte et de Nubie etc. p. 286 sqq.

Salvolini 1. 1. p. 109 seqq. Rosellini 1. 1. p. 228. Brugsch p. 288 seqq. †) Adstipulatur Bohlen: Das alte Indien. I. p. 121 seqq.

II, 60 enarrantur de eorundem sacerdotum fide, ad quos etiam hoc loco provocat Noster, quibusque sua se debere profitetur. Quibus cum accederent ea, quae ipse vidit Sesostridis monumenta extra Aegyptum (II, 106) sita, eo minus de iis dubitasse videtur Noster, quae sacerdotes ipsi tradiderant ope interpretis opinor, quem, Aegyptum cum permigraret, secum Noster habuisse videtur. In quibus si quae fuerunt exaggerata nimisque amplificata auctave, adeo ut v. c. reliquis per Nubiae ac Libyae itemque Arabiae adiacentis tractus aut per Asiam occidentalem ac mediam factis expeditionibus Indicae quoque sive Scythicae additae fuerint: largiamur hoc iis, qui talibus fidem tribui posse negent indeque arctioribus omnino finibus Sesostridis expeditiones cohiberi velint, Indiamque, ut hoc potissimum proferam, illa aetate a Sesostride sive maritimo sive terrestri itinere, expugnari haud potuisse existiment *): modo hoc nobis concedant, Sesostridem rebus gestis omni modo excelluisse armaque victricia ex Aegypto in alias terras extra Aegyptum sitas vel remotiores, Asiae potissimum, transtulisse, easdemque in ditionem suam redegisse indeque summo iure fortissimum ac bellicosissimum Aegyptiorum regem et praedicari et celebrari. Atque in his quoque Heerenium substitisse video, qui p. 322 l. I. id ex veterum narrationibus de Sesostride certo colligi posse pronuntiat, expeditiones huius regis terrestres ad Syriam omnemque Asiam minorem (Vorderasien) adeoque Thraciam pertinuisse.

*) Robertson: Untersuch. über die Kenntniss d. Alt. von Indien, von Förster. p. 189 seqq.

[graphic]

EXCURSUS X

AD HERODOT. II, 121.

Quae hoc capite narrantur de Rhampsinito, eadem fere memoriae prodita inveniuntur in Graecorum fabula de Agamede atque Trophonio. Qui aedium exstruendarum arte insignes pro illa aetate Hyrieo cameram thesauris condendis destinatam aedificant, in qua unum lapidem sic inserunt extrinsecus, ut facili opera eximi potuerit. Inde simili modo, quo Aegyptius opifex, regis thesauros asportant, qui ubi hoc animadvertit, omnia laqueis cingit. Quibus irretitus Agamedes a fratre Trophonio (is enim timebat, ne ipse simul deprehenderetur) necatur capite absciso. Sed postea terra scinditur Trophoniumque devorat. Ita Pausanias IX, 37. §. 3, nec aliter fere Charax in schol. ad Aristoph. Nub. 504 coll. Ilgen. ad hymn. Homerr. p. 304. Iam origines Graecae huius fabulae si quaeras, monet Valckenarius ad Herodoti locum:,,Ex Herodoto videntur a Graeculo quodam repetita atque in Agamedem Trophoniumque translata, e quo sua hauserint Charax et Pausanias." Quae eadem placuere Ilgen. 1. 1. Contra fabulam vere Graecam et postea demum in Aegyptum translatam cupideque ab sacerdotibus arreptam et pro more exornatam esse contendit C. O. Muellerus in Orchomen. p. 97 seqq., a Creuzero laudatus Buttmannus vero (de Minyis in Mytholog. II. p. 227 seq.) ad vagas illas fabulas, quae ad varia et tempora et loca fuerint translatae, hanc quoque historiolam refert, ex oriente, si placet, ut alia huiusmodi ad Graecos deductam atque etiam Rhampsiniti rebus insertam: in quo verum vidisse Buttmannum pronuntiat Ideler: Die Sage vom Schuss des Tell p. 63. Sed haec qui probaverit, is Herodoto omnem fidem deneget necesse est, quam mihi summam esse, haud uno loco iam declaravi. Quare malim ad Valckenarii atque Ilgenii partes accedere et ex Aegypto Graecae fabulae origines repetere. Ad agriculturae autem notiones fabulam spectare vix equidem dubitarim. Nam Trophonium novimus eundem esse atque Mercurium eum, qui sub terris habetur, dóvios sive quovvios; qui quando e cameris subterraneos thesauros surripit et ad lucem profert, indicari videtur seges, quae ex intimis terrae quasi receptaculis in lucem educitur atque emittitur. Nec sine gravi periculo damnove hoc fieri potest: qui enim hoc nobis praestat segetemque in terra conditam in lucem profert, is mortem ipse obeat et summa quaeque ipse patiatur necesse est. Ubi teneri velim notiones de deo perpetiente et mala humana subeunte ad beneficia humano generi tribuenda. Vid. Creuzeri Symbol. II. p. 379 seq. coll. C. O. Mueller. 1. 1. p. 155. Ad Aegyptiam fabulam de Rhampsinito pertinet eiusdem quoque regis iter ad inferos, ipsumque commercium cum diis inferùm praesidibus, de quibus vid. nott. ad II, 122.

In clausula hoc addere licet: iis, quae de Rhampsinito aeque ac de Agamede et Trophonio narrantur, similia reperiri tradita apud medii aevi scriptores, quibus admodum celebratam esse hanc fabulam commonstrant ea, quae A. Keller. attulit in libro: Li Romans des VII Sages p. CXCIII seqq. Neque huc non pertinent, quae in Suevorum fabula quadam obvia nuper vulgata sunt ab Ern. Meiero in libro, qui inscribitur: Deutsche Volksmährchen aus Schwaben (Stuttgart 1852) nr. 54. p. 188 coll. nott. p. 311.

EXCURSUS XI

AD HERO DO T. II, 123.

[Ex Creuzeri Commentt. Herodd. p. 331 seq.]

Zoega recte accepit verba Herodoti του σώματος δὲ καταφθίvovτos de corpore dilapso et in cineres dissoluto *). Nam primum cogitanda sunt nobis rudia et inchoata tantummodo initia condiendorum corporum, quae, ut quidem videtur, e desertis Africae ducuntur, sponte arescentibus cadaveribus sicco vento, et ad tempus durantibus. Deinde, qui pauperes ac tenues per Aegyptum tenui rudique artificio post mortem condiebantur: eorum cadavera parum credibile erat in perpetuum duratura, ut omittam nobiliora quoque et generosioribus condita medicamentis corpora non in perpetuum immunia a corruptela esse. Nec magis memorabo, vi, ferro igneque absumta esse nonnunquam cadavera medicata, velut cum, Cambyse duce, Persae bellatores per Thebaïdem sunt grassati. Et tamen nemo quisquam Aegyptiorum omnium fraudandus eo solatio erat: animum suum etiam dilapso corpori superstitem fore. Quid igitur fecerunt sacerdotes? Docuerunt bifariam. Plebem imbuerunt ea opinione, ut crederet, ab evanido corpore, h. e. dilapso, alia ex aliis corpora ingressurum hominis animum: sibi reservarunt eruditiorem senten tiam palingenesias **). Qua in re illud nemo obiiciet nobis: hoc pacto melius consultum fuisse primariis viris honoratisque, ut qui se condiendos curare possent efficacius ad perpetuitatem formae corporeae, •quam cum infimae conditionis hominibus, ut quorum cadavera citius diffluerent. Nam primum nemo nescit, in eiusmodi sacerdotum regumque orientalium imperio quam vim habeat Castarum differentia, et quantum sibi hodieque Indorum optimates indulgeant in extremarum Castarum homines. Deinde vel vilissimae sortis homines, qui post mortem Osi

*) Hanc viri docti interpretationem probari haud posse monuimus ad II, 123, ubi vid. nott. [Br.]

**) Hanc duplicem quasi Aegyptiorum doctrinam de animae statu post mortem, alteram sacerdotalem, alteram plebeiam, ex Herodoti certe verbis colligi haud posse nemo non intelligit: neque etiam Herodoti verba co valere, ut animam tum demum, quando dilapsum fuerit corpus, in animalium corpora migraturam esse credamus, sed animam statim, intereunte corpore, ipso mortis articulo migrationis iter suscepturam, in nott. ad II, 123 satis monstravimus: quibuscum conferantur, quae auctore Rosellinio in Excurs. ad II, 85 protulimus. Itaque unam tantum fuisse Aegyptiorum doctrinam de animae post mortem statu credimus eamque vario modo traditam variisque imaginibus exhibitam, qualem fere antiquorum scriptorum aeque ac monumentorum ipsorum fide exposuit Röth: Gesch. d. Philos. I. p. 177 seqq. [Br.]

« VorigeDoorgaan »