Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

IV

Edicto IMPERATORIO vigesimo tertio die mensis Martis anni 1823 edito F. E. L. de Fischer, qui jam tum horti botanici Comitis Alexidis Rasumoffsky in praedio Gorenki prope Mosquam florentis gubernatione inclaruerat, instituto praefectus est, quod ex illo inde tempore horti IMPERIALIS botanici nomine affectum et curis ipsius Ministri consiliorum domesticorum commissum est, quo mandante cl. Fischer rationem horti omnino denuo constituendi ita iniit, ut medius rei herbariae herbariae hortensisque universalis totius imperii locus in posterum esset.

Quod propositum, auctoritate IMPERATORIA confirmatum, ut hortus plene et perfecte consequeretur, necesse erat, ut doctrinae subsidia omnia plantarum recte definiendarum et propius inspiciendarum compararentur; quo consilio jam anno 1824 bibliothecae initia posita sunt, cum libri botanici Professoris Stephan, quorum in numero editiones rarissimae, emerentur, et paullo post botanica pars bibliothecae Comitis Alexidis Rasumoffsky, libris admodum raris et splendidissimis ditissima, ab IMPERATORE ALEXANDRO publico summae haud mediocris sumtu benigne horto decerneretur.

Eo ex tempore summae 1700 Rubelorum consumtione bibliotheca quotannis augebatur, et nunquam extra certos fines terminosque sibi constitutos egressa, ex operibus constituta est, botanicen praecipue nec non historiam naturalem tractantibus, ex academiarum et societatum scriptis rem herbariau attingentibus, ex itinerariis denique, quae Florarum cognitioni variarum orbis regionum exploratarum permagni momenti sunt.

Acquisitionis operum magni pretii majoris, praeter alias, hoc loco mentionem facere debemus, quae C. A. a Meyer, hoc tem

pore horti praefectus, e libris Professoris Mertens, Bremensis, bibliothecae delegit.

Insigni decori et ornamento bibliothecae libri praeterea sunt nonnulli splendidissimi, quos muneri accepit AUGUSTISSIMI IMPERATORIS NICOLAI I munificentia, potentissimi fautoris et cultoris scientiarum utilium ad salutem gentium et imperii Sui gloriam valentium, cujus almae providentiae institutum nostrum magnas rerum commutationes laetioresque debet conditiones et potissimum quidem inde ab anno 1830, quo hortus Ministerio AULAE IMPERIALIS attributus est, quo ex decreto benevolentiae IMPERATORIAE permultis commodis et ante omnia quidem magno annuorum subsidiorum incremento fruebatur.

Quo factum est, ut felicissimis auspiciis cum toto instituto bibliotheca brevi tempore tali modo effloresceret, ut jam c. novem milibus nongentis voluminibus quattuor milia quadringenta opera, et in iis magna ex parte gravissima ingentis literaturae botanicae copiae complectatur, ita ut bibliothecas librorum botanicorum copia praeclaras externarum regionum, quarum numerus non est magnus, sine ulla dubitatione exaequet.

[ocr errors]

CAPITUM INDE X.

ПЕЧАТАТЬ ПОЗВОЛЯЕТСЯ. С. Петербургъ, 14-го Октября 1832-го года.

Старшій Ценсоръ РочФортъ.

« VorigeDoorgaan »