PROGRAMMA CERTAMINIS POETICI AB ACADEMIA REGIA DISCIPLINARUM NEERLANDICA IN ANNUM MDCCCLXXXI INDICTI Ante Kalendas Ianuarias huius anni octo carmina Academiae oblata sunt, de quibus in conventu sodalium Ordinis litterarii pridie Idus Martias habito ita iudicatum est: Quae inscribuntur In obitu filioli mei Gustavi · Alumnus desidiosus Ad Karolum Albertum Regem Sardiniae, quum is Victorium Emanuelem Sabaudiae ducem Primigenum suum ex ephebis excedentem anno MDCCCXXXVIII consilio illustrium virorum Sardiniensi agriculturae provehendae benignissimo decreto praefecit Universis orbis laetitia anno quinquagesimo recurrente ab episcopatu Pii IX Pontificis Maximi, Filius posthumus ad sepulcrum patris non satis argumentorum tractatione, terso sermone et poeticis virtutibus commendantur, ut eorum ratio haberi possit. Melioris notae sunt elegia, quae inscribitur Tannereis, munita symbolo Vivitur parvo bene, etsi poeta ineptum hominem immerito laudavit ut aquae potorem, et carmen heroicum, quo laudatur Jac. Henr. Hoeufft, certaminis poetici in urbe Amstelodamo auctor. In eo plura nilent et poeta effecit, ut non immerito Horatianum illud Dignum laude virum Musa vetat mori versibus suis praescripsise videatur. Elegantia sermonis et versuum suavitate suos competitores superat, qui misit elogiam Ad Bacchum, instructum Horatii verbis Dulce est furere. Itaque ei praemium aureum decretum est. Aperta scidula eodem lemmate inscripta, apparuit hoc carmen deberi JOHANNI VAN LEEUWEN, civi Amstelodamensi. Mentio honorifica cum editione carminis sui quum oblata esset poetae, qui Hoeufftium cecinit, eique, qui Tannereida composuit, huius auctorem se professus est PETRUS ROSATI Interamnas, illius FRANCISCUS PAVESI Mediolanensis. Novum certamen his legibus ponitur, ut carmina ei destinata neque ex alio sermone translata, neque iam edita, neque L versibus minora, nitide et ignota iudicibus manu scripta sumptibus poetarum ante Kalendas Ianuarias anni proximi mittantur IOANNi CorneLIO GERARDO Boor, Ordini litterario Academiae ab actis, munita sententia, quae item inscribenda est scidulae obsignatae, in qua nomen suum et locum, ubi vivit indicabit. Praemium victoris erit nummus aureus CC florenorum. Carmen praemio ornatum, et si quae mentione honorifica digna censebuntur, cum bona venia auctorum sumptibus ex legato suppeditandis typis describuntur. In conventu Ordinis mense Martio habendo exitus certaminis pronunciabitur, scidulaeque carminibus nec praemio nec laude ornatis additae flammis tradentur. Amstelodami pridie Kal. Apriles, anno CCCCLXXXI. C. G. OPZOOMER Ordinis Praeses. Sulla secrezione ventrale del Geophilus Gabrielis. Nota . » 641 G. DE LEVA, m. e. vicep.- Su due lettere del card. di Trani al patriarca d'Aquileja Giovanni Gri mani. Annotazione . Rapporti. Relazione della Giunta dell' Istituto (mm. ee. S. R. Minich, E. Bernardi e F. Rossetti relatore) sulla domanda dell'ing. A. Cattaneo, relativa al suo Avvisatore elettrico-ferroviario » 647 » 651 Elenco dei libri e delle opere periodiche, pervenuti nell'a prile 1881. CLXXXI-CCIV Programma di un premio scientifico proposto dalla R. Accademia di medicina di Bruxelles. » CCV 2222 20 6.80 13.20 13.20 10.60 10.87 14.30 6.00 10.75 1.60 8.60 14.20 12.80 9.80 11.05 15.00 8.00 10.50 0.91 7.30 23 28 10.20 29 10.85 30 10.60 31 10.10 8.60 11.20 8.90 5.10 8.90 9.00 24 4.20 9.40 9.90 25 4.30 6.10 7.30 6.40 6.00 7.55 26 6.10 8.80 10.80 9.20 8.53 11.25 27 9.45 11.40 12.10 10.80 10.86 12.80 12.45 13.85 12.70 12.30 14.50 9.50 10.75 13.60 13.40 12.20 12.42 14.50 10.50 12.25 11.80 12.20 11.90 11.58 12.50 10.15 13.25 flusso 10.30 10.10 9.40 10.03 10.90 9.35 12.75 riflus. Medie 61.18 8.98 9.5 7.75 8.05 10.70 4.71 10.29 23.29 39.25 Media Term. mens. 8.05 Mass. ass. 15.00 il dì 21, h. 3 p. Min. ass. -0.90 il dì 4, h. 7 a. Media dei max. 10.70 Media temp. acqua mar. gr. 10.29 Tomo VII, Serie V. Media dei min. 4.71 Acqua evap. media 23.29 Acqua cad. Tot. 39.25 |