Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides quae nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, ordinationis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo sexto, vii Kal. Februarias, Pontificatus nostri decimo nono.

[blocks in formation]

BENEDICTI PAPAE XIV

CONSTITVTIO

QVA METHODVS PRAESCRIBITVR IN EXAMINE

ET PROSCRIPTIONE LIBRORVM SERVANDA

BENEDICTVS EPISCOPVS

SERVVS SERVORVM DEI

AD PERPETVAM REI MEMORIAM

SOLLICI

OLLICITA AC PROVIDA romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum vigilantia in eam semper curam incubuit, ut christifideles ab eorum librorum lectione averteret, ex quibus incauti ac simplices detrimenti quidpiam capere possent, imbuique opinionibus ac doctrinis, quae vel morum integritati, vel catholicae religionis dogmatibus adversantur. Nam, ut vetustissimum mittamus sancti Gelasii I decretum, quaeque iam pridem a Gregorio IX aliisque Pontificibus hac de re statuta fuerunt; ignorare neminem arbitramur, quae fuerint a praedecessoribus nostris Pio IV, sancto Pio V, et Clemente VIII diligentissime praestita, ut saluberrimum opus a sacrosanctae tridentinae synodi patribus susceptum, mature discussum, ac pene ad exitum perductum, de vetitae lectionis librorum Indice conficiendo, atque vulgando, non absolverent solum, atque perficerent, sed sapientissimis etiam decretis ac regulis communirent. Quod quidem negotium apostolica Sedes continenter urget, ac promovet; ad id deputatis duabus sanctae romanae Ecclesiae Cardinalium Congregationibus,

quibus onus inquirendi in pravos noxiosque libros impositum est, cognoscendique, quibus emendatio, et quibus proscriptio debeatur. Id muneris Congregationi quidem romanae universalis Inquisitionis a Paulo IV commissum perhibent, idque adhuc ab ea exerceri pergit, ubi de libris ad certa rerum genera pertinentibus iudicandum occurrit. Certum est autem, sanctum Pium V primum fuisse Congregationis Indicis institutorem, quam subsequentes deinde Pontifices Gregorius XIII, Sixtus V, et Clemens VIII confirmarunt, variisque privilegiis et facultatibus auxerunt; eiusque proprium ac fere unicum officium est, in examen libros vocare, de quorum proscriptione, emendatione, vel permissione capienda est deliberatio.

§ 1. Qua maturitate, consilio, ac prudentia in Congregatione universalis Inquisitionis de proscribendis, vel dimittendis libris deliberetur, cum neminem latere putamus, tum nos ipsi plane perspectum, ac diuturna experientia compertum habemus; nam in minoribus constituti, de libris nonnullis in ea censuram tulimus, et consultoris eiusdem Congregationis munere diu perfuncti sumus; postremo inter sanctae romanae Ecclesiae Cardinales cooptati, Inquisitoris generalis locum in ea obtinuimus; ac demum ad apostolicam Sedem, meritis licet imparibus, evecti, non modo censorum animadversiones in libros nonnullos aliquando legere, ac ponderare, sed etiam in Congregationibus, quae singulis feriis quintis coram nobis habentur, Cardinalium sententias, atque suffragia, antequam de iisdem libris quid decernatur, audire, et excipere consuevimus. Haud minoris diligentiae testimonium ferre possumus, adeoque debemus, pro altera Congregatione Indicis, cui generaliter incumbit, ut supra diximus, de quorumvis librorum proscriptione decernere. Dum enim in minoribus versaremur, cum primi, tum secundi censoris, seu relatoris officium in ea Congregatione non semel obivimus; ex quo autem supremum Pontificatum gerimus, nullius libri proscriptionem ratam habuimus, nisi audito Congregationis secretario, qui libri materiam, revisorum censuras, Cardinalium iudicia, et suffragia accurate nobis exponeret.

§ 2. Sed quoniam compertum est nobis, atque exploratum, multas librorum proscriptiones, praesertim quorum auctores catholici sunt, publicis aliquando iniustisque querelis in reprehensionem adduci, tamquam si temere, ac perfunctorie in tribunalibus nostris ea res ageretur; operae pretium duximus, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, certas firmasque regulas proponere, iuxta quas deinceps librorum examen iudiciumque peragatur; tametsi plane affirmari possit, idipsum iampridem, vel eadem prorsus ratione, vel alia aequipollenti, constanter actum fuisse.

§ 3. Porro romanae universalis Inquisitionis Congregatio ex pluribus constat sanctae romanae Ecclesiae Cardinalibus a summo Pontifice delectis, quorum alii sacrae theologiae, alii canonici iuris doctrina, alii ecclesiasticarum rerum peritia, munerumque romanae curiae exercitatione, prudentiae demum, ac probitatis laude, conspicui habentur. His adiungitur unus ex romanae curiae praesulibus, quem assessorem vocant; unus etiam ex Ordine Praedicatorum, sacrae theologiae magister, quem commissarium appellant; certus praeterea consultorum numerus, qui ex utroque clero saeculari, ac regulari assumuntur; alii demum praestantes doctrina viri, qui a Congregatione iussi, de libris censuram instaurant, iisque qualificatorum nomen tributum est. De variis in praefata Congregatione, iisque gravissimis rebus agitur, in primis autem de causis fidei, ac de personis violatae religionis reis. At cum librum aliquem ad eam, tamquam proscriptione dignum, deferri contigerit, nisi ad Indicis Congregationem, ut fieri plerumque solet, iudicandum remittat, sed pro rerum temporumque ratione sibi de illo cognoscendum esse arbitretur; nos, inhaerentes decreto lato ab eadem Congregatione feria quarta kalendis Iulii anni millesimi septingentesimi quinquagesimi, atque a nobis confirmato feria quinta insequente, hac ratione, et methodo iudicium institui mandamus.

§ 4. Primo nimirum uni ex qualificatoribus, aut consultoribus a Congregatione designando, liber tradatur, quem is attento animo

« VorigeDoorgaan »