LECTORI S. Ε N TIBI, egregie Lector, novum Indicem librorum prohibitorum ex praecepto SS. D. N. Leonis XIII P. M. diligentissime recognitum et publicatum. Vulgantur autem una cum syllabo librorum vetitae lectionis etiam Constitutiones Apostolicae Sedis, quibus examen et proscriptio pravorum librorum in praesenti regitur: videlicet Constitutio « Officiorum ac munerum » a SS. D. N. Leone P. M. die 25 ian. anni 1897 promulgata, et Constitutio « Sollicita ac provida », qua Benedictus XIV die 9 iul. anni 1753 certas firmasque regulas tum a romana et universali Inquisitione, tum a S. Congregatione Indicis in examine iudicioque librorum servandas statuit. Quod ad hanc Constitutionem Benedicti XIV attinet, constat eam non tam ad fidelium universitatem pertinere, quam ad eos quibus onus examinandi libros ad S. Sedem delatos est impositum. Alio spectat Constitutio Summi Pontificis feliciter regnantis, qua abrogatis regulis sacrosanctae synodi tridentinae » nova quaedam Decreta generalia eduntur, « quibus catholici homines toto orbe religiose pareant ». Inter haec Decreta generalia porro et ipsum Indicem haec est convenientia: Utraque eo pertinent, ut doceant, a quibus libris legendis retinendisque sit cavendum. Aliter tamen Decreta generalia huic fini inserviunt, aliter ipse Index. Nam Decreta generalia quam plurimos, et vix non omnes noxios infectosque libros prohibent, quorum ceterum lectio ipsa naturae lege ut plurimum vetatur; Index vero illorum partem tantum, eamque minimam, recenset atque notat. Decretis sola librorum pravorum genera et classes, Indice vero singuli libri expresso cuiusque titulo immo et auctoris nomine proscribuntur. - Ex quo intelliges, admodum errare eos qui existimant, omnem quaestionem de libris improbatae lectionis ex solo Indice definiri, quasi ex innumeris perversis perniciosisque libris, qui per saeculorum cursum editi sunt, illi tantum prohibeantur, qui per peculiaria decreta damnati, in catalogo librorum prohibitorum recensentur. Nimirum ut libri alicuius lectio licita dici tuto possit, haec duo constent oportet: scilicet neque adscribi in Indice vetitorum librorum, neque contineri aliqua ex iis classibus, quae per Decreta generalia universim improbantur aut damnantur. Liquet hinc imprimis quae sit Indicis propria indoles, et quo sit consilio excogitatus et concinnatus. Etenim non eo librorum prohibitorum catalogus pertinet, ut omnes et singulos noxios libros recenseat. Quod neque fieri posse patet, neque, si Decretorum generalium ratio habeatur, necessarium esse dignoscitur. Accedat ergo oportet ratio peculiaris, cur romanae Congregationes librum in illis classibus, quas Decreta generalia recensent, iam inclusum, per speciale decretum atro calculo notent. Talem rationem iis praebent plerumque denuntiationes, quibus sive Episcopus sive alius quilibet eorum de quibus Constitutio « Officiorum ac munerum » nn. 27, 28, 29 agit, librum aliquem tanquam exitiosum vel periculosum ad S. Sedem examinandum defert. Tali ansa arrepta, non autem consilio inter universa scripta pravius quodque eligente, S. Sedes etiam ut plurimum inducitur ad examinandos alios libros qui Decretis generalibus non continentur. Quare abs re omnino foret, in Indice vel omnes noxios pravosque libros, vel certe eos quaerere, qui in quovis disciplinarum genere pravitate quasi eminent, vel denique postulare, ut libri in Indice certo ordine ex eorum argumento seu materia desumpto, sint digesti. Tota ergo Indicis ratio in eo est, ut quae opera sive a Summis Pontificibus per litteras apostolicas, sive a romanis Congregationibus, et maxime a S. Indicis Congregatione fuerint ob quamcumque causam per speciale decretum tribus postremis saeculis prohibita, universis innotescant, ne vetitae eorum lectionis oblivio ulla unquam subrepat, aut ignorantia obtendatur. Sed iam quae sit novae recognitionis ratio, et quo maxime a prioribus differat, paucis est declarandum. Quoniam mens et consilium Summi Pontificis, Indicem diligentissime recognosci iubentis, fuit non solum antiquarum regularum severitatem temperare, easque aliquanto molliores efficere, sed totam rationem Indicis pro materna Ecclesiae benignitate accomodare tempori: in ipso quoque concinnando prohibitorum librorum elencho multiplex adhibitum est temperamentum, imminutusque numerus librorum adhuc in eo recensitorum. Atque id dignosces ex primo decreto generali, quo scilicet omnes libri ante annum MDC prohibiti, abhinc ex Indice expuncti declarantur, quamvis etiamnum eodem modo damnati habendi sint, quo olim damnati fuerunt, iis tamen exceptis qui per nova Decreta generalia permittuntur. Hinc damnatorum auctorum antehac in prima classe descriptorum, quorum opera omnia prohibebantur, ea nunc opera, quae vel ex professo de religione non tractant, vel etsi de ea tractant, nihil tamen contra fidem continent, permissa sunt, nisi forte aliquo decreto generali aut speciali deprehendantur prohibita. Atque hanc mitigationem ad eum etiam casum merito extendas, quo scriptoris alicuius acatholici opera omnia expresse in Indice prohibentur. Nimirum haec prohibitio ad eos libros in posterum non pertinebit, qui, aut nullo modo, aut obiter tantum fidei veritates attingunt, et nullo decreto generali aut speciali fuerunt notati. Quapropter pristina illa distinctio inter « Opera omnia » simpliciter, et « Opera omnia de religione tractantia » tanquam supervacanea amandari potuit. Quoties enim auctoris alicuius scripta omnia prohibentur, ea tantum opera intelliguntur, quae aut de religione agunt, aut etsi de ea non agunt, decreto tamen aliquo generali aut speciali proscripta sunt. Libros etiam quosdam, nec ita paucos, ex Indice expungere libuit, qui, quamvis aliquo defectu laborent, vel nonnulla corruptela infecti sint, sermonis tamen elegantia, vel copia eruditionis, vel documentorum utilissimo apparatu prae multis insignes reputantur, ita ut eorum errores vel alia vitia non mediocri utilitate compensari videantur. Delere praeterea placuit non pauca opera quae de B. Virginis immaculata conceptione recte quidem, sed intemperantius, vel cum adversariorum nonnulla offensa tractant. Item complura, in quibus controversiae domesticae et lites privatae inter diversas personas aut coetus vigentes, acriori quam decet modo, caritatis quidem dispendio, veritatis autem vix ullo incremento agitabantur; - item quaedam, quae neque defectus doctrinae, neque violatio caritatis, sed auctoris pervicacia, silentium pro sopiendis privatis disceptationibus publice indictum non servantis, prohibitione digna reddidit. Huiusmodi controversiis exstinctis et silentii praecepto iam dudum obliterato, dimitti hi libelli poterant. Cum praeterea libri quidam ceterum innocui in Indicem relati essent eo quod officiola et litanias Ecclesiae haud probatas, et contra ipsius prohibitionem editas continerent, et hos expungere placuit, quia locorum Ordinariis hodie facultas facta est permittendi, ut huiusmodi litaniae et preces, pro privato dumtaxat fidelium usu, publicentur. Retenta insuper non sunt opuscula quaedam levia, insulsa, superstitiosa, indulgentias falsas et apocryphas iactitantia. Hae enim superstitiones ac neniae satis exclusae sunt Decretis generalibus sub nn. 12, 13, 16 et 17; et ad eliminandas apocryphas indulgentias praesto sunt omnibus « Decreta authentica S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae », edita iussu et auctoritate Summi Pontificis, necnon Decretum de regulis seu normis ad dignoscendas veras indulgentias ab apocryphis », ab eadem S. Congregatione die 10 augusti 1899 editum. Accidit non raro, ut in Indicem referrentur exiguae molis, aut paucorum quandoque foliorum opuscula, quae, quamvis plena veneni et periculi essent, tamen currente tempore quasi vento ablata sunt, ita ut iam vix, aut ne vix quidem reperiri possint. Etiam ista in novum Indicem relata non fuerunt. Quibus accensentur omnia illa opuscula plerumque ascetica, quae ex appendicibus Indicis Innocentii XI et Indicis Clementis XI in ipsum Indicem deducta fuerant. Theses porro, quae ad disputandum in academiis publice proponebantur, quamvis ab erroribus immunes non sint, et quum primum evulgabantur, iure meritoque in Indicem insertae fuerint, omit |