Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ginem in locum Occia, » quæ septem et quinquaginta per annos, summa sanctimonia, Vestalibus sacris præsederat egitque grates Fonteio Agrippa et Domitio Pollioni, « quod, offerendo filias, de officio in rempubl. certarent. >> Prælata est Pollionis filia, non ob aliud, quam quod mater ejus in eodem conjugio manebat: nam Agrippa discidio domum imminuerat. Et Cæsar, quamvis posthabitam, decies sestertii dote solatus est.

LXXXVII. « Sævitiam annonæ » incusante plebe, statuit frumento pretium, quod emptor penderet, « binos

et de ritu toto, scripsi in proprio syntagmate de Vesta et Vestalibus. LIPS. Gell. 1, 12. ERN.

Quæ septem et quinquaginta. At lex definiebat ministerio virginum tantum annos triginta Spontanea igitur mansio Occia. LIPS.

In eodem conjugio. Id est, univira esset, cujus rei honos. Tertull. de cast. exhort. 13, Monogamia apud ethnicos in summo honore est : ut et virginibus nubentibus univira pronuba adhibeatur, et sic auspicii initium est. Item in quibusdam solennibus et auspiciis, ut prior sit univiræ locus. Certe Flaminica non nisi univira est. LIPS. Sive potius, non divortio abisset a marito. Patet ex iis, quæ de Agrippa subjicit. Sic placebat etiam Mercero. ERN.

Dissidio domum imminuerat. Scribendum discidio et hic et quotiescumque pro divortio hæc vox occurrit. Verissimum est enim, quod observavit Giphanius, male hoc nomine a Scioppio reprehensus, dissidium esse dissensum animorum,discidium disjunctionem, quæ fit corpore, loco, domo. Vide ad Liv. 25, 18. GRON. Vide quid prosit dili

gentia inspiciendorum librorum. Non opus erat conjecturis, nec dicendum erat Ryckio, ante hic dissidio lectum, se recipere discidio, si inspexisset veteres editiones. Beroaldus, ut J. Gron monuit, plane expressit discidio, idque e cod. unico. Sed discidio etiam habent editiones Alciati, Rhenani, Aldi, Gryph. Non igitur recipitur, sed restituitur discidio. Adde ad 3, 34. ERN.

Decies sestertii dote. Numerus hic in dote, quod observavimus, inter honestiores quasi legitimus et solennis, notatque diserte Juvenalis 10, 335.... et ritu decies centena dabuntur Antiquo. Et Seneca Consol. ad Helv. 12. Beatioresne istos putas, quorum pantomimæ decies sestertio nubunt, quam Scipionem, cujus liberi a senatu in dotem æs grave acceperunt? Et Martialis non uno loco. LIPS. Ursino magis placet: Et Cæsar quamvis posthabitum decies sestertium, etc. non, sesterti. Fallitur: nam dos decies sestertium latinum non est, sed dos decies sestertii. GRON. Est summa census senatorii illis temporibus. ERN.

Statuit frumento pretium. De modo

A. C. 19.

que numos se additurum negotiatoribus in singulos modios. » Neque tamen ob ea « parentis patriæ, » delatum et antea, vocabulum adsumsit, acerbeque increpuit eos, qui « divinas occupationes,» ipsumque «< dominum >> dixerant : unde angusta et lubrica oratio sub principe, qui libertatem metuebat, adulationem oderat.

LXXXVIII. Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum, Adgandestrii, principis Cattorum, lectas in senatu literas, quibus « mortem Arminii » promittebat, «si patrandæ neci venenum mitteretur : >> responsum esse, « non fraude, neque occultis, sed palam et armatum populum romanum hostes suos ulcisci. >> Qua gloria æquabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant, prodiderantque. Ceterum Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit:

pretioque annonæ, infra 15, 72. LIPS. Negotiatores mox intellige frumentarios, ut in Sueton. Aug. 42. ubi male Casaubonus quosvis negotiatores intelligebat. ERN.

Acerbeque increpuit eos, qui etc. Suet. Tib. 27. Alium dicentem sacras ejus occupationes; et rursum alium, auctore eo senatum se adisse: verba mutare, et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere coegit. ERN.

Ipsum dominum. Rectissime. Facta tantum suppetissent dictis. Nam domini vox proprie non nisi in servos, aut etiam conjunctos, de quo Exc. P. LIPS.

Scriptores senatoresque. Non displiceat senioresque. Primum, quia

sæpe advocat noster testes ejus ævi, qui fuissent in re præsenti, ut 3, 16., Memini audire me ex senioribus, visum inter manus Pisonis libellum, et 11, 28., Verum audita scriptaque senioribus tradam. Deinde, quia peccatum et alias in ea voce, ut 13, 50., Sed impetum ejus, multum prius laudata magnitudine animi, attinuere senatores, dissolutionem imperii docendo, etc. ubi certe scribo, seniores, ut dicam in loco. Possit tamen aliquis defendere hic senatores : quia viderit lector: a priori sententia Jares quasi arcano acta in senatu. Sed nus Douza est. LIPS. Vulgatum defendunt Gruterus, Acidalins Freinsh. quod mihi quoque magis probabile ERN.

A. C. 19.

279

liberator haud dubie Germaniæ, et qui non primordia populi rom. sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit: proeliis ambiguus, bello non victus septem et triginta annos vitæ, duodecim potentiæ explevit caniturque adhuc barbaras apud gentes; Græcorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur : Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus, recentium incuriosi.

Perinde celebris. Hanc terminationem pro masculino genere reperi etiam ap. auctorem ad Herenn. 2, 4. in libris, quos vidi. Alias optimi scriptores masculinum genus exprimunt celeber, ut in aliis prope omnibus hujus formæ adjectivis in quibus soli fortasse aut maxime poetæ interdum etiam terminationem in is genere masculino usurpant, quod studiosi elegantia in scribendo non imitabuntur. Itaque quando pronus fui in hanc sententiam, ut Tacitum scripsisse putarem celebratus. Liv. 29, 26., partim factis fortibus, partim suapte fortuna quadam ad ingentis incrementa gloriæ celebratus. Nam MS. codicem horum librorum sæpe contractione vitiosa ver

borum peccare, jam aliquoties notavimus. Vide ad c. 63, ubi reditus pro rediturus etc. et 3, 17. Frustra sæpe in lexicis et indicibus laudatur hic nominativus, ut locus celebris in indice Quintiliani, et in thesauro latinæ linguæ ; celebris Deus ex Tibullo etc. cum in locis iis, qui laudantur, casus obliqui sint. Sic Liv. 27, 1., equestris tumultus, sed edd quædam vett. equestres, quod factum videtur ex equester. Similiter 27, 42, equestris terror. MSS. Put. Cantabr. eques, quod Salmasius et J. Gron. recte putant factum ex equester, idque restituit Drakenb. Celebris tamen in omnibus edd. est etiam 13, 47. 14, 19., unde et h. 1. nihil mutare ausus sum. ERN.

AB EXCESSU

DIVI AUGUSTI

ANNALIUM

LIBER TERTIUS.

BREVIARIUM LIBRI.

CAP. I. Agrippina, cum urna ferali, magno planctu passim excipitur. II. Funerum solennia. Primores urbis obvii.

--

- III. Tiberius, Augusta et Antonia publico abstinent. IV. Mæror publicus. - V. Tiberius, parcus visus in honorando funere, VI. excusat se et populum erigit. VII. Justitium omissum. Drusus ad illyricos exercitus abit; —VIII. Piso ad Drusum, — IX. inde Romam alacri animo. -X. Mox accusatur. Princeps caussam ad senatum remittit. -XI. Patroni reo quæsiti.-XII. Tiberii oratio ad patres. XIII. Accusatorum criminationem-XIV. reus male diluit. In eum judices haud proni; populus offensissimus. XV. Plancina caussam suam dissociat. Pisonis mors, XVI. dubium an jussu, et ad Tiberium codicilli. XVII. Piso filius absolvitur. Plancina Augustæ precibus condonatur. Sententias in Pisonem-XVIII. princeps mitigat. Adulatio imprudens. XIX. Drusus ovat. Vipsania moritur. XX. Tacfarinas bellum in Africa renovat. XXI. Id Apronii severitate opprimitur. -XXII. Lepida, suppositi partus, adulterii, veneficii accusata,-XXIII. Tiberio perplexe agente, damnatur. XXIV. Silanus exilii veniam impetrat. - XXV. Lex Papia Poppaa. Delatores. -XXVI. Excursus de legibus, quæ initio paucæ et simpli

« VorigeDoorgaan »