Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

C. CORNELII TACITI

AB EXCESSU

DIVI AUGUSTI

ANNALIUM

LIBER QUINTUS.

BREVIARIUM LIBRI.

[ocr errors]

CAP. I. Liviæ Aug. mors et elogium. II. Tiberius etiam mortuæ iniquus. III. Sejani potentia crescit. Agrippina. et Nero a principe accusantur. IV. In eos populi favor, -V. Irato Tiberio. Triennii acta desunt.

[ocr errors]

VI. Sejanus detecta cupidine imperii pervertitur, VII-IX. cum magna amicorum strage.

X. Pseudo-Drusum persequitur Poppæus Sabinus. XI. Discordia consulum. Hæc gesta annis circiter tribus.

C. RUBELLIO GEMINO, C. FUFIO GEMINO,

M. VINUCIO QUARTINO, C. CASSIO LONGINO,
TIBERIO CASARE V. L. ELIO SEJANO. COSS.

I. RUBELLIO et Fufio coss. quorum utrique Geminus cognomentum erat, Julia Augusta mortem obiit, ætate

1. Quorum utrique Geminus cognomen erat. Scribe Geminis. Sic apud Silium castigavi 13, 32. Dasio fuit haud ignobile nomen. Sic 15, 45. cui nomen Cleonico, ut

COMMENTARIUS.

Rubellio, et Fufio COSS. Fufio bene editur pro Fusio, quod vett. edd. habent. Nulli tum Fusii, ut bene docent viri docti passim ad Ci

ceronem et alibi. Et sic habent etiam inscriptiones apud Fabrettum p. 217. et Murator. ad a. 775. C. Fufius Geminus, L. Rubellius Geminus. Sic et

A. C. 29.

extrema, nobilitatis per Claudiam familiam, et adop tione Liviorum Juliorumque, clarissimæ. Primum ei ma

illic scribendum monemus. Et c. 59. Nomen mulieri Arria Gallæ. Hist. 1, 77.9 Cœlio ac Flavio Sabinis in kal. julias consulatus defertur. 2, 4., sacerdoti id nomen erat. Sic malo : non sacerdotis. Livius 31, 4., C. et M. Servilii: Geminis ambobus cognomen erat. 32, 2., Creati P. et Sextus Ælii: Pætis fuit ambobus cognomen, 35, 24., C. Livius et L. Oppius: utrique eorum Salinatori cognomen erat. Sic lego non Salinator. Apud Florum 2, 6. de Fabio: Hinc illi cognomen novum et reip. salutare Cunctatori. Ita scribe: non Cunctator. Vid. Gronov. ad Liv. 1, 1. bis et c. 3.

Pagius in Crit. Bar. et Noris. in ep. consul. ERN. Ad Dionem male provocat Ryckius. Coss. quippe seriem, quæ in cod. deest, libro 58 præmisit Leunclavius, Reimaro teste.

* Kh. delendum monet Quartino. V. Mercerus ad 6, 15. Hic ita: Coss. simul L. Cassius Longinus et Μ. Vinicius, ordinarii: rursus C. Cassius J. C. et Quartinus suffecti. Sic Cujac. ad lib. 11. de Orig. juris. Errarunt Onuphrius et Sigon. qui Cassios illos confundunt. Ergo Quartinus hic delendum. Pomponius lib. 2. de Orig. Jur. § 47. G. Cassius Longinus consul fuit cum Quartino, temp. Tib. Noris in ep. Cos. legi vult cum Surdino. Sic ap. Grut. p. 1807. ex fastis: L. Cassius Longinus, M. Vinicius Coss. Suffecti C. Cassius Longinus, L. Nævius Surdinus. Simul ergo pro C. Cassio lege L. Cassio. Cf. et Noris. 1. c. et Pag. Crit. Baronii t. 1, p. 18.

Geminus. Burmannus ad Vellei. 2, 12. corrigit Geminis : adde Gronovium supra ad c. 28. ubi similiter pro nomen utrique Vibius Serenus volebat legi: nomen utrisque Quintis Vibiis Serenis, et ad Livium 1, 1. Elegans est correctio, ut ibi quoque dixi, quam in Livio amplecterer; sed Tacitus sic pluribus locis. Vid. 11, 4. unde nihil definire audeo. ERN.

Julia Augusta mortem obiit. De cujus vitæ annis dissensus est scriptorum. Plinius 14, 8. annos ei tribuit 82. Julia, inquit, Augusta 82. annos vitæ Pucino rettulit acceptos, non alio vino usa. At Dio 58, 1. Er T T xpóvæ, ait, à Alovía μsták, λαξεν, ἓξ καὶ ὀγδοήκοντα ἔτη ζήσασα. Sed labor, ut Plinium e Dione corrigendum censeam. LIPS.

Liviorum Juliorumque. Duas ergo familias complexa per adoptionem Livia. Ipsa enim e Claudiis, unde et cognomen tenuit Drusillæ. Sed раter ejus insertus adoptione in Livios, quod hic Tacitus voluit dictum. Nec aliter accipies quod scriptum 6,51., Quamquam mater in Liviam et mox Juliam familiam adoptionibus transierit. Non enim ipsa, seð pater; cui nomen apud Velleium 2, 75. Livius Drusus Claudianus. Vocat simpliciter Dio 44, 48. Livium Drusum; et, cum a Bruto stetisset, post pugnam Philippensem manus ait adtulisse sibi. Clara hæc e Suetonio Tib. 3. Ex hac stirpe (Claudia) Tiberius Cæsar genus trahit, et quidem utrumque : paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Ap. Pulchro: qui ambo Appii Cræci filü fuerunt. Insertus est et Liviorum familiæ adoptato in eam materno avo. Ad quæ verba tamen interpretos connivent. LIPS. Sic et Ryckius ad

A. C. 29.

trimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Perusino profugus, pace inter Sex. Pompeium ac triumviros pacta, in urbem rediit. Exin Cæsar cupidine formæ aufert marito, incertum an invitam; adeo properus, ut, ne spatio quidem ad enitendum dato, penatibus suis gravidam induxerit. Nullam posthac subolem edidit: sed, sanguini Augusti, per conjunctionem Agrippinæ et Germanici adnexa, communes pronepotes habuit. Sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis, et cum artibus mariti, simulatione filii, bene composita.

6, 51. Grævius ad Suet. 1. c. Sed quod dicunt, adoptatum jam nata filia, id non necessarium statuere ob verba 6, 51. alias etiam nepote jam nato faciam adoptionem dicendum foret. Nam et hic ap. Suetonium dicitur insertus Liviorum familiæ. ERN.

Sanguini Augusti. Nam Germanicus Druso ortus, Liviæ sanguis: Agrippina ex Julia, sanguis Augusti. LIPS.

Mater impotens. Non videntur mihi interpretes cepisse mentem Taciti. Non enim ei mater impotens, indulgens juri materno in liberos, et id extendens, quod Romæ parvum aut nullum erat : sed indulgens Top et studio potentiæ filii, cui adversus domum mariti, et adversus rempublicam, et adversus nepotem ex modestiore filio, omni bono maloque modo favit ac servivit. Prorsus ut hic idem sit mater impotens, quod 1, 10. gravis in rempublicam mater, gravis domui Cesarum noverca. GRON.

Uxor facilis. Nemo melius explicaverit, quam ipsa Livia, cujus hoc

recenset

inter apothegmata Dio
58, 2., Interrogante quodam, qua
ratione et arte Augustum ita sibi de-
vinxisset, ac pœne subjecisset? res-
pondit: Ὅτι αυτή τε ἀκριβῶς σω-
φρονοῦσα, καὶ πάντα τα δοκοῦντα
αὐτῷ ἡδέως ποιοῦσα, καὶ μήτε ἄλλο
τι τοῦ ἐκείνου πολυπραγμονοῦσα, καὶ
τὰ ἀφροδίσια αὐτοῦ ἀθύρματα μήτε
aiobávecÐas mрoσmojoûσa. En facili-
tatem. LIPS. Adde Sueton. Aug. 71.
ERN.

Cum artibus mariti, simulatione filii, bene composita. Aut anguste aut laxe nimis capiunt. Interpretor: et marito, cui erat difficile probari, et bene comparatum haberi, sive mulipsi, sive per famam ob magnas tiplicesque, interdum ambiguas, sæpe bonas ejus artes; et filio. quem dissociabilem et molestum reddebat tecta et obscura natura, unice respondens, conveniens, digna visa, et quasi a fatis lecta, quæ utrumque, quantum erat salubre, temperaret. GRON. Bene composita ductum, ut opinor, ab Horatio bene compositum par. ERN.-V. D. de Lamalle qui rejectis commatibus ita reddit : ayant

A. C. 29.

Funus ejus modicum, testamentum diu irritum fuit. Laudata est pro rostris a C. Cæsare pronepote, qui mox rerum potitus est.

II. At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amœnitate vitæ, « magnitudinem negotiorum >> per literas excusavit: honoresque memoriæ ejus ab senatu large decretos, quasi per modestiam, imminuit, paucis admodum receptis, et addito, « ne cælestis religio decerneretur: sic ipsam maluisse. » Quin et parte ejusdem epistolæ increpuit « amicitias muliebres,» Fufium consulem oblique perstringens. Is gratia Augustæ floruerat, aptus adliciendis feminarum animis; dicax idem, et Tiberium acerbis facetiis irridere solitus, quarum apud præpotentes in longum memo

ria est.

un peu de la dissimulation de son fils combinée avec toute l'adresse de son mari. Ubi gratis laudat artibus.... dissimulatione. 1. 1. genius non ferret aliud.

tita cubile, Quam cum fraterno caluit Saturnia lecto Quamquam eo nomine adfecta a poetis etiam viva. Ovidius ex P. 3, 1, 145., Cum tibi contigerit vultum Junonis adire. Ut Diu irritum fuit. V. Sueton. Tib. autem Livia habitu Junonis, sic Dru50, 57. ERN.

Cœlestis religio. Quam tamen postea ei tribuit Claudius, effigie ejus in templo Augusti consecrata, sacrisque, quæ vestales facerent, institutis: edicto etiam, ut per nomen ejus feminæ jurarent. Dio 60, 5. et Suet. Claud. 11. Exstant nummi, DIVVS. AVGVSTVS. PATER. caput radiatum, ara ante pedes: parte adver

sa s. P. Q. R. DIVE. IVLIE. AVGVS

TI. FIL. carpentum, cui subjuncti duo muli. Nec dubito, quin consecrata hæc Julia habitu et nomine Junonis. Prudentius in Symm. 1, 251., Adjecere sacrum, fieret quo Livia Juno, Non minus infamis thalami sor

silla a Caio consecrata Veneris, cognomento Pantheæ. Auctor Dio 59, 11. Quo refero inscriptionem priscam (ap. Grut. 59, 3.) VENERI.

CELESTI. AVGVSTE. SACR. NVMMIA. C.

F. DORCAS. S. P. F. C. LIPS. Numum,
de quo Lipsius, dedere Occo, Gol-
zius, alii. Eum ad Juliam, Augusti
filiam, referendum putabat Rei-
nesius Var. lect. 1, 21. ast. in
ep. 35. ad Rupertum errorem agno-
vit. Harduinum quoque ad Plin.
H. N. 7, 46. eo nomine repreber-
dit Eckel. in D. N. N. vet. vol. 6,
pag.
158.

*

Præpotentes. Sic 6. 42. H. 2. 91. etc. male Acid, iræ potentes.

A. C. 29.

III. Ceterum ex eo prærupta jam et urgens dominatio. Nam, incolumi Augusta, erat adhuc perfugium; quia Tiberio inveteratum erga matrem obsequium, neque Sejanus audebat auctoritati parentis anteire. Tunc, velut frenis exsoluti, proruperunt: missæque in Agrippinam ac Neronem literæ, quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit vulgus. Haud enim multum post mortem ejus recitatæ sunt. Verba inerant quæsita asperitate: sed non arma, non rerum novarum studium; <<< amores juvenum, et impudicitiam » nepoti objectabat. In nurum ne id quidem confingere ausus, « adrogantiam oris et contumacem animum » incusavit, magno senatus pavore ac silentio : donec pauci, quis nulla ex honesto spes, (et publica mala singulis in occasionem gratiæ trahuntur) «ut referretur » postulavere, promptissimo Cotta Messallino, cum atroci sententia: sed aliis a primoribus, maximeque a magistratibus, trepidaba

2. Multum post mortem. Quid si multo?

Prærupta et vergens. Ita reposui et intelligo, cadentem aut præcipitem : non ultra in statu. Vulgo urgens, quod sævum explicant, nescio quo exemplo. LIPS. Recte sane Pichena defendit urgens, i. e. sævior ac violentior : quod Tacitus voluit. Sed quærit Lipsius, quo exemplo? Satis est exemplorum, modo absit captio. Urgens est premens, gravis, onerosa, injusti jugi aut oneris. Qua re? nempe ob sævitiam et violentiam. Varro Qui pote plus, urget. Justinus 22, 5., Nec enim moraturos in ejus obsidione hostes, cum sua urgeantur, id est, vexentur, male habeantur, in periculo sint. GRON. Virgil. G. 1, 146. duris urgens in

rebus egestas. Cic. Tusc. 3, 25. opinio magni præsentis atque urgentis mali. ERN.

Adlatas et cohibitas. Acidalius malebat sed. Vulgatum verum. Pluribus locis sic loquitur Tacitus, ut 6, 21. ubi similiter Acidalius et alii sed corrigunt: quæ loca omnia sic tentare non ausim. 11, 5., quadringentis numorum millibus Suillio datis; et cognita prævaricatione. Ibid. 38, nec ille quæsivit; poposcitque poculum. 12, 30., subjectis, dum adipiscerentur dominationis, multa caritate, et majore odio postquam adepti sunt. ERN. * Adde

21, 2.

Cotta Mess. De hoc v.

6,5.

« VorigeDoorgaan »