Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

A. C. 31.

adverteretur; » vanescente quamquam plebis ira, ac plerisque per priora supplicia lenitis. Igitur portantur in carcerem, filius imminentium intelligens, puella adeo nescia, ut crebro interrogaret, « quod ob delictum, et quo traheretur? neque facturam ultra : » et, « posse se puerili verbere moneri. » Tradunt temporis ejus auctores, « quia, triumvirali supplicio adfici virginem, inauditum habebatur, a carnifice, laqueum juxta, compressam : exin, oblisis faucibus, id ætatis corpora in gemonias abjecta. >>

X. Per idem tempus Asia atque Achaia exterrita sunt, acri magis, quam diuturno rumore, « Drusum,

Filius. Natu minor. Major statim post patris supplicium quasi paternæ conspirationis socius necatus vide

tur.

Puella adeo nescia. Illa ipsa quæ sponsa Claudii filio; ut hic notat Dio 58, 11. LIPS.

Verbere moneri. I. e. castigari, puniri. Sic objurgari flagris Sucton. Oth. 2. ERN.

Triumvirali supplicio adfici virginem. Triumviri, qui alias judices capitales, prorsus iidem Romæ, qui undecimviri Athenis. Munus eorum praesse carceri, punire damnatos: itemque cognoscere de furtis admissisque servorum, aut ejusmodi viliorum capitum ad Maniam columnam. Quod idem in Atheniensibus fuisse, disco ex Suida. "Evdena, inquit, àpxù iv Adhvass imiperopéra τῶν ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ κατακρίτων, ἐφ ̓ ἣν ἀνήγοντο οἱ κλέπται καὶ οἱ avSpamosioτai. Nec ambigo, quin Romanis exemplum inde. Alia de his habes apud Rævard. 2, 18. Var. et Fabrum Sem. 2, 6. quæ quam ego. Sed, cur ait,

non reco

inauditum

virginem adfici triumvirali supplicio, id est, laqueo? Id quidem ita ceperim, quasi non simpliciter virginem dixerit, sed impubem investemque. Lex enim non tam virginitati ignotum cautumque voluit, quam ætati. Ita nec pueros interfici fas, nisi toga sumpta et relatos in viros. Hinc apud Dionem scriptum, a triumviris in proscriptione jussum puerum quemdam togam virilem sumere, ut scilicet jure posset interfici, 47, 6. Καὶ ἄλλα τε, ait, διὰ τοῦτο πολλὰ παρενομήθη, καὶ παιδίσκον τινὰ ἐς ἐφήβους ἐσήγαγον, ἵν ̓ ὡς εἰς ἄνδρας ἤδη тλ àπávy. Appuleius 2. apol. de puero præcoci malitia ed. Pric. p. 95. Hoc magis noxius, quod cum venia perniciosus est: et nondum pœnæ, jam injuriæ sufficit. Quam caussam et hic subesse arbitror, ut compressa devirginataque mulier videretur et plena annis. Lips. De triumviris capital. cf. ff. 1. t. 2, 30.

Per idem tempus. Hic Ryckius Apicatæ fata periisse putat, et asteriscum ponit.

Drusum. De vero Druso v. 6, 23.

A. C. 31.

Germanici filium, apud Cycladas insulas, mox in continenti visum : >> et erat juvenis haud dispari ætate, quibusdam Cæsaris libertis, velut agnitus, per dolumque comitantibus. Adliciebantur ignari, fama nominis, et promptis Græcorum animis ad nova et mira : « quippe elapsum custodia, pergere ad paternos exercitus, Ægyptum aut Syriam invasurum, » fingebant simul credebantque. Jam juventutis concursu, jam publicis studiis. frequentabatur, lætus præsentibus, et inanium spe; cum auditum id Poppæo Sabino. Is, Macedoniæ tum intentus, Achaiam quoque curabat. Igitur, quo vera, seu

4. Lætus præsentibus et inanium spe. Immo specie: tantundem fuisset inani specie. 13, 8,, Corbulo, corpore ingens, verbis magnificus et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus. Quem locum, ubi pari modo peccabatur, recte asseruit Lipsius, et Flor. proxime vero: Dixi ad Velleium 2, 30. specie in animum, nam MS. Agr. spe' in animum, species amicitiæ pro spes. Lipsius ex MSS. ad Senecæ de Benef. 79 31. Speciem sive imaginem, pro re vana, ponit frequenter Tacitus iisque vim opponit; ut pluribus nos ad Velleium 1. c. Ann. 16, 32., specie bonarum artium falsos dixit, qui fallunt sub specie bonarum artium. Ann. 4, 44. hunc admodum adolescentulum seposuit Augustus in civitatem Massiliensem, ubi specie studiorum nomen exilii tegeretur. 6, 1., speciem venturi simulare, Atque ita passim

noster.

Libertis, velut agnitus comitantibus. Scribendum opinor, velut agnitum; ut pendeat a comitantibus. Nam intelligere, velut agnitus esset a se, in hoc positu durum est. ERN. Hoc maxime placet. Immo sic jam Lampugnanus dedit e cod. suo Mirand. Muretus volebat: per dolum comitantibus. Acidalius: per dolumque

comitatus.

Quippe lapsum custodia. Forte, elapsum. LIPS. Idem placet Rhenano, Faerno et aliis. Recte. Item custodia pro custodiæ, quod est in veteribus omnibus. Id ego sequi non sum ausus, cum elabi etiam dativo jungatur, ut lexica docent. Alioqui Tacitus libenter accusativum jungit, ut Ann. 1, 61. Unde suspicari possis,

Tacitum scripsisse custodias, idque pro custodiæ acceptum a Beroaldo. Sic Hist. 3, 59. locorum notitia custodias Vitellii elapsum. ERN.

Et inanium spe. I. e. inani spe. Vulgatum ferri posse arbitror. ERN. Inania ap. Tacitum non tam potentia dicitur, quæ falso exspectatur, quam quæ inani constat pompa, magis specie quam re atque vi notabilis sit, 4, 41. 15, 31. H. 4, 11. cum itaque inania ejusmodi jam haberet hic Drusus potiusquam speraret, malim cum Heinsio legere inanium specie. WoPK. Freinsh. credebat legendum immanium.

Achaiam quoque curabat. Ex decreto illo I, 76, 80. quo Achaiam et Macedoniam onera deprecantes le

U. 84

C. 31

falsa anteiret, Toronæum Thermæumque sinum præfestinans, mox Euboeam, Egæi maris insulam, et Piræeum Atticæ oræ, dein Corinthiense litus, angustiasque Isthmi evadit: marique alio Nicopolim, romanam coloniam, ingressus, ibi demum cognoscit, sollertius in. terrogatum, « quisnam foret, » dixisse, « M. Silano genitum : » et, multis sectatorum dilapsis, adscendisse navem, tanquam Italiam peteret : scripsitque hæc Tiberio. Neque nos originem finemve ejus rei ultra, compe

rimus.

XI. Exitu anni, diu aucta discordia consulum erupit. NamTrio, facilis capessendis inimicitiis, et foro exercitus, « ut segnem Regulum ad opprimendos Sejani ministros,» oblique perstrinxerat. Ille, nisi lacesseretur, modestiæ retinens, non modo retulit collegam; sed, « ut noxium conjurationis,» ad disquisitionem trahebat.Multisque patrum orantibus, ponerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes, donec magistratu abirent.

vari proconsulari imperio tradique cet. Hinc difficultas, et emendandi Cæsari, placuit. LIPS.

Toronæum Thermæumque sinum. Quorum ille ad Toronen Macedoniæ urbem; hic juxta Macedoniam, Axii fluvii receptor. LIPS.

Ibi demum cognoscit. Locus inter mancos. Nec enim ubi, aut quomodo deprehensus fugitivus ille, narratum. Post cognoscit* ergo ponenda nota. Et statim scribe, interrogato. Lirs. Immo sanus locus in MS. cod. in ed. Beroaldi, ubi sic exhibetur, ut nunc post Pichenam editur. Irrepserat vitio operarum dixit se, in ed. Rhen. pr. Id secuti sunt Aldus, Gryphius

conatus. In Basileensi Alciati quidem a. 1519. adhuc est dixisse. ERN. M. Silano. De quo 2, 59. 6, 20. Neque nos. At repererunt Zonaras 11, 3. et Dio 58, 25. qui missum eum ad Tiberium tradiderunt, Caligula nuptias Antii celebran

tem.

Noxium conj. Imitatur Sallustium, qui noxium de eo dicit, qui culpæ consors est. V. B. Jug. 42. ubi Cortius hunc locum laudare non neglexit. Usus est constructione græca. Livius Latina7, 20. in Faliscos eodem noxios crimine. ERN.

AB EXCESSU

DIVI AUGUSTI

ANNALIUM

LIBER SEXTUS.

BREVIARIUM LIBRI.

[ocr errors]

CAP. I. Tiberii fœdæ libidines. -II. In Sejani et Liviæ memoriam sævitur. Togonii adulationem princeps irridet, III. Gallionis increpat et punit. Paconianus. - IV. Latiaris. Dissidium consulum sedat Maximus.-V. Cotta Messallinus adcusatus. — VI. Tiberii confessio. Tyrannorum occulta supplicia. -VII. Cæcilianus, Servæus, Thermus damnati. Delationes crebræ. -VIII. M. Terentius, ob Sejani amicitiam adcusatus, egregie et libere se defendit, et IX. absolvitur. Vestilius se interimit. Plures gregatim adcusati. X. L. Pisonis P. V. mors et funus. - XI. Præfecturæ urbis origo et progressus. - XII. De sibyllinis carminibus consultatio. XIII. Seditio Romæ ob gravitatem annonæ coercita. -XIV. Equites romani conjurationis crimine cadunt. XV. Germanici filiæ L. Cassio et M. Vinicio locatæ. XVI. Fœneratores adcusati. Repressæ usuræ. XVII. Liberalitate Cæsaris fides refecta. -XVIII. Iterum adcusationes majestatis et XIX. omnes societatis cum Sejano rei necati. XX. C. Cæsar Claudiam ducit. Tiberii præsagium de Ser. Galba. XXI. Ars chaldæa. Thrasyllus. XXII. De fato dubitatio. — XXIII. Asinius Gallus obit. Mors Drusi miseranda. XXIV. In cum atrox Tiberii animus. XXV. Agrippina perit inedia.-XXVI. Cocc. Nerva sponte

[ocr errors]

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »