Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

luise, id consequi per ingenium non potuisse, fatetur (I, 5, 12; IV, 8, 5 ); Tacito, cum Livium eloquentiæ præclarum in primis ( A. IV, 34) et eloquentissimum (Agr. 10) vocat. Dixerint magni rhetores (sic Gordonus, part. I, Diss. I, c. 5, probante auctore Bibl. britann., t. I, p. 37 ) res a Tacito scriptas non pati Livii copiam? Feram facile. Sed ipsi pari facilitate ferant, me de Tacito credere, quod ipse de Seneca dixit: Fuit illi viro ingenium amœnum et temporis illius auribus accommodatum. Nam illud magni Baconis Verulamii (de Augm. Scient., 1. VI extr. p. m. 182) ad injuriam faciundam dictum existiment, de stylo Plinii et Taciti. Mediocribus ingeniis gratus esse solet. — Imitatorem Sallustii vulgo Tacitum vocant. Si de verbis intelligunt; non minus sæpe Virgilium et Livium imitatur, ut in notis passim indicavi, ubi quidem locus ipse cujusque statim occurrebat; haud paullo sæpius indicaturus, si non laborem quærendi, cum numeros librorum capitumque non tenebam, fugissem.

Sed satis diu lectores tenui. Itaque finem faciam, sed lectoribus peritis harum rerum rogandis, ut, si qua in re a nobis erratum repererint, quod non uno loco ne factum sit veremur, aut ignoscere nobis, aut in viam nos reducere velint sed ita, ut nos in aliis fecimus, hoc est, secundum Ennianum illud: Erranti comiter monstrat viam. Scripsi Lipsiæ, mense maio a. C. c1D1OCCLXXII.

:

Equidem in curanda hac editione, præter varia doctorum virorum observata, Joh. Frid. Hilleri, Eloq. P. P. Wittebergensis, racemationes inde ab a. 1777, occasione programmatum, quibus ad Orationes academicas et alia sollennia invitabat, emissas, in usum traxi.

Khunius, cujus animadversiones quasdam nostris insertas videbis, nostras est vir celeberrimus olim universitatis orator et historiarum professor, qui istas aliasque exemplo, quo usus erat, Taciti ad marginem adleverat. Nonnullas quoque debeo interpreti gallo paulo ante memorato.

Quam sint egregia, quibus celeb. Thomas Wopkensius illustraverit Tacitum, ex iis indicare licuit, quæ Cl. Wolfius in notis ad primos Annalium protulit. Cujus Obs. in Actis societatis trajectinæ ab Henrico

Joanne Arntzenio publici juris factas, ne qua re defraudetur critic artis studiosus, dare visum, et meis inserere observationibus.

Sequitur index editionum Taciti, quæ Ernestio fuere ad

manus.

1. Jo. Spirensis. in-fol.

2. Franc. Puteolani Mediolan. in-fol.
3. Jo. Rivi Venet. a. 1512. in-fol.

4. Phil. Beroaldi Rom. a. 1515. in-fol.

5. Basileensis prima cum Obs. Alciati a. 1519. in-fol.
6. Basileensis secunda, Rhenani prima a. 1519. in-fol.
7. Basileensis tertia, Rhenani secunda a. 1544. in-fol.
8. Florentina Junta 1527. in-8.

9. Aldina Venet. 1534. in-8.

10. Seb. Gryphi Lugd. 1542. in-8.

11. Lipsi prima Antuerp. 1574. in-8.
12. Lipsi sec. ibid. 1581.

13. Lipsi quinta ibid. 1598.

14. Lipsi sexta ibid. 1600.

15. Pichena Francof. 1607. in-4.

16. Bernecceri Arg. 1638. in-8.

17. Theodori Ryckii Traj. 1687. in-12.

18. Haufi Lips. 1714. in 8. cum V. L. MS. Guelf.

19. Gronovii 1721. in-4.

20. J. N. Lallemand Paris. 1760. in-12. 3 voll.

21. Gabr. Brotier. Paris. 1771. in-4. 4 voll.

22. Taciti Germania per Æsticampianum. Lips. 1509. in-4.

23. Ejusdem ed. sec. ap. Schumannum cum Comm.

24. Ejusdem ed. Bas. cum Comm. 1519.

Equidem usus sum sequentibus :

1. Franc. Puteolani, Veneta 1497. in-fol.

2. Andr. Alciati, Bas. 1519. in-fol. verius Rhenani I.

3. Rhenani secunda, verius III. Bas. 1544. in-fol.

4. Lipsü prima, Antw. 1574. in-8.

5. Seb. Gryphii, Lugd. 1576. in-12.

6. Aldi Manutii c. obs. Paschalii. Par. 1581. in-fol.

7. Curti Pichenæ, Francof. 1607. in-4.

8. Jani Gruteri c. n. var. Francof. 1607. in-8.

9. Car. Auberti c. comm. var. Par. 1608. in-f.

10. Lipsii XII c. comment. Aur. Allobr. 1619. in-8.
11. Ejusdem XIV c. comment. Antw. 1627. in-f.

12, 13. Matthiæ Berneggeri utraque, Arg. 1638 et 1664. in-8.

4. M. Zuerii Boxhornii, Amst. 1643. in-12.

Tum 15 seq. Gronoviorum, Ernesti, Lallemandi, Broterii et Bipontinorum. Item J. H. Dotteville, Par. 1792, 7 vol. in-8. Item Dureau de Lamalle. Par. 5 vol. in-8.

In recensenda Germania adfuere mihi editiones veteres romana et norimbergensis. In Agricolæ vita editio Puteolani. Venet. per Phil. Pinci. 1497. in-fol.

C. CORNELII TACITI

VITA,

PER

JUSTUM LIPSIUM

CONSCRIPTA.

CAIUS CORNELIUS TACITUS, cui vulgo P. prænomen faciunt, non illa patricia Cornelia gente, sed alia minus illustri natus est, extremis, ut opinio mea fert, Tib. Claudii imp. temporibus. Pater avusque honores gesserint et ad remp. accesserint, necne, ut re vetusta et incerta, nihil adfirmem propius a vero abest, ipsum primum jus imaginis et honores in familiam non nimis illustrem intulisse. Initium dignitatis illi sub Vespasiano fuit: a quo, Plinio auctore, procurator datus Galliæ Belgicæ rationes principis administravit : quæ dignitas equestri ordini diu peculiaris fuit. Reversus, a Tito, ut opinor, quæsturam accepit: certe dignitatem suam, quam Vespasianus inchoaverat, auctam et adjutam esse a Tito, ipse in Historiis profitetur : nec aliud suspicari est, quam quæsturam, aut si forte ædilitatem, quia prætura xiv. demum consulatu Domitiani auctus est. In quo erroris manifestus est eruditus

vir, qui Domitianio Ix. et Verginio Rufo I. coss. prætorem Tacitum constituit. Nam Tacitus quidem ipse in Annali XI. diserte ait se XV virum S. F. ac tum prætorem ludis sæcularibus Domitiani cum cura adfuisse. Atqui ludos sæculares a Domitiano editos A. U. c. DCCCXLI. id est, quinquennio ipso posterius, quam Vertranio placuit, ex monumentis antiquis liquida veritatis est. Extant numi non pauci cum his notis,

IMP. CÆS. FLAV. DOMITIANVS. AVG. GERM. PONT. MAX. TR. POTEST. VIII. COS. XIV. LVD. SÆC. FEC. Ad consulatum deinde satis longo intervallo imperante Nerva pervenit A. U. C. DCCCL. suffectus in locum demortui T. Verginii Rufi, illius, qui delatum a germanicis legionibus imperium constanter spreverat. Quem et defunctum pro rostris Tacitus laudavit. Exsulasse eum sub Domitiano quidam tradiderunt; magis tamen, ut opinor, pro more vulgi, qui magnis viris insignes casus adfingere amat, quam quod ejus rei certus auctor sit. Ego legendo non aliud comperio, quam abfuisse eum aliquot annis ab urbe, idque eo ipso tempore, quo Julius Agricola socer ejus mortem obierit coss. Pompeio Conlega, et Cor. Prisco, non tam exsilii necessitate, ut arbitror, quam tædio temporum et cupidine otii. Nam, quod iidem, ut omni ex parte tam anxia diligentia constet, decennium in exsilio egisse scribunt, ac demum exorato Domitiano restitutum; latine ut loquar, inanis fabula est. Accredo eos homines, cum hoc scriberent, indormiisse bello Trojano, et illinc decennia sua sumpsisse. Constat enim apud vigilantes et sobrios, Domitianum a ludis suis sæcularibus, quibus certe Tacitus prætor Romæ adfuit, vII. duntaxat annos vixisse, octavo conspiratione

« VorigeDoorgaan »