CAROLVS MAGNVS De rebus ab eo geftis. CAP. XIII. RANCORVM regnű, quod à patre magnŭ quide & amplú acceperat, multo maximű & ampliflimu reddidit iure belli, adiectis Aquitania, Vasconia, toto Pyrenæi montis iugo, Italia tota ab Augustis Prætoriis vfq; ad minoré Calabria, Saxonia citra & tras Albim, vtraq; Panonia, Dacia, que appofita in altera Danubij ripa est, Istria quoque & Liburnia, atque Dalmatia, præter maritimas ciuitates. Perdomuit atq; fubegit Barbaras nationes, quæ intra Vistula ac Rhenú omnes incolę sunt Germanię. Saraceni ab eo in Bæticæ angulú ex cetera Hifpania funt cõpulsi. Bellú geffit cũ Defiderio Lõgobardorum Rege ac hofte Rom. Potificis. Hunc redactum in poteftatem, iuffit Lugdunum in Gallia deportari. Sub Dñicæ Refurrectionis die Roma, pacato agmine veniente Carolum, Hadrianus Põtifex huius nominis primus, accepit: eundéque pulcherrimis, ob merita in Romana Sede, Decretis ornatum dimifit. Saxonicum deinde bellum ab eo repetitum eft. Cuius causa fuit rebellio. Absente enim Carolo, omnia ad Rhenum vsque Saxo vastauerat. Hoc defunctus bello, cum Bauarorű Duce pace fanxit. Cum eodé poftea bellum gessit, ob no datos obsides, quos priore fœdere promiferat Bauarus. Poft receptos in deditione Bauaros, Sclaui, Istri accolæ bello petiti. Gentem hac æstate vna perdomuit. Poftea Hunnos, qui & Hungari iam appellari cœperat, adortus, infigni clade affecit, ac mox in deditione acceptos humaniffimè tractauit. Iam tot clarus victoriis, tot ferocissimarum getium domitor Carolus, in Franconiam est profectus. Est hæc Germaniæ regio. Hic ab eodé indicto multorum conuentu antistitum, Feliciana est damnata hærefis, de abolendis Sanctorum imaginibus. Carolus à Leone tertio Pont. Rom. Imperator declaratus. CAP. XV. OMANVS Pontifex Leo tertius, qui Hadriano fuf fectus eft, dum confiderat Regis Caroli & progenitorum eius, maxima extare in Ecclefiam merita, & Imperatores Conftantinopolitanos ægrè tantum nomen defendere ac tueri, maximo totius populi consensu atque rogatu, Carolum in Vrbem reuerfum, Imperatorem Romanum declarauit, & inunxit ter acclamante vniuersa multitudine: CAROLO AVGVSTO, A DEO CORONATO, MAGNO ET PACIFICO IMPERATORI, VITA ET VICTORIA. Deuxoribus eius & liberis. CAP. XVI. RES habuit in vita vxores, prima fuit Hildegardis nomine, ex qua tres illi funt nati filij, Ludouicus, Pipinus & Carolus. poftea Wormaciæ in Germania, nupfit ei filia Rodolphi comitis Franciæ Orientalis. huic Fastradæ nomen, ex qua duas sustulit filias, vnam Theoderatam, Hiltrudem alteram. Mortua Fastrada Lutgardam duxit, ex qua liberos non fufcepit, De condita Parifienfi schola, & filiis; quibusdam CAP. XVII. PAM Imperator confecratus, Ecclefiæ ac Pontificiæ dignitatis patrocinio femel fufcepto, Capulum quendam, & Pafcalem impietatis reos extremo fupplicio admoturus erat. Sed Pontificis rogatu, pœna illis remissa: vtrumque in Galliam relegauit. Bonarum artium studia quum indulgentissimè foueret, Parisijs diuinæ humanæque sapientiæ pientiæ scholam, & item alteram Ticini instituit. Iunioribus M ORTEM eius præceffit deliquium Solis, idem annus quo princeps tantus ex humanis deceffit, Lunam ter vidit obfcuratam. Aquisgrani in templo icta fulmine pila concidit. Eodem loco & porticus à palatio ad templum ducens, corruit. Pons, quem idem Carolus Moguntiæ ædificauerat, igni totus conflagrauit. ( De ftatura eius.CAP. XIX. lis prægrandibus, ac vegetis, hilari facie. Incessus illi firmus, & tota corporis habitudo virilis. Clarior vox, quàm vt corpori tanto conueniret. profpera valetudo, præterquam quod proximo ante obitum quadriennio fæpius febri fit conflictatus. De facundia & ftudiis eius. САР. ХХ. studia 1 1 |