/ studia sectatus est. Græca tamen intelligebat melius quàm inter legendum pronunciabat. Liberalium artium studia indulgentissimè fouit, impensissimè adamauit, earumque professoribus honoris plurimum exhibuit. In Græcis percipiendis operam dedit Petro Pisano cuidam. In ceteris difciplinis, Rhetorica, Dialectica, & Aftronomia præceptore est vsus Alcuino Britanno, quem virum in primis coluit. Mirum fuit in eo venandi & equitandi studium; exercuit & corpus frequenti natatu. De cura eius circa liberorum profectum. ILIOS doctiffimis erudiendos tradidit præceptoribus, ampliffima promittens atque diffoluens salaria. Neque enim ignorabat, quo quisque eruditior effet, eo faciliorem clarioremque doctrinam ministrare, neque parentum nomine dignos iudicabat, qui agros,qui vineta,qui iumenta quoque pluris facerent quàm filios. De temperantia eius in cibo & potu. CAP. XXII. IBI erat valde teperans, quanquã ieiunia corpori suo noxia querebatur. Vini tam parcus, vt nõ amplius ter, quater super cœnam aut prádium biberet. In cibo ferinam carnem assam maximè appetebat:conuiuia rarius agitare,ac non nifi festis diebus. Traditur & illud, nunquam eum fine docto colloquio aut Historica lectione cibú cepiffe. Quum semel optasset sibi,ac fæculo, duodecim viros Hieronymi& Augustini fimiles, adstans fortè præceptor Alcuinus: Tu vis, inquit,habere duodecim, quum ipse Christus cæli ac terra dominus, horum fimiles, ea tempestate plures non habuerit. De IETATIS ac Religionis Chriftianæ tam diligens cultor fuit, vt non tantùm Miffis & facrorum intereffet Horis, fed & Hymnos & Pfalmos interdum caneret, ceu ex initiatis ac facrificis vnus. Templa Diuis erexit: Veram religionem obferuauit etiam in minimis. Iniurias illatas ciuili animo tulisse, in hoftes rarò acerbius sæuisse traditur.. DE LVDOVICO ΡΙΟ, Et filijs eius. CAP. XXIII. ド AROLO patri demortuo successit Ludouicus, tanta vir clementia, vt inde Pij cognomen fit adeptus. Aquisgrani, poft obitum parentis optimi, cum legatis gentium diuerfarum, pax noua est ab eo sancita. Filios habuit Otharium, & Pipinum. hunc Aquisgranis, alterum præfecit Bauaris. De bellis ab co gestis. CAP. XXV. VM Dacis bellum gessit. Vascones opera Gallorum ad imperium retraxit. Britones, qui res nouas moliti, nouum fibi Regem creauerant, vicit. In prælio captum Murmanianum (is Regis nomen inuaferat) occidi iuffit. D Hoc ) Hoc imperante, Roma, caput gentium, à Saracenis obsessa eft, vastata, & omnis Tufcia. Donarijs & facra veste spoliatum Cassinense monafterium. Omnia rapinis & incendio fœdata funt. De morte, & Decretis eius. CAP. XXVI. ... ECESSIT Ludouicus anno imperij xxvI. sepultus Metis, qui tota vita paternam æmulatus pietatem san1. xit, ne sacris initiatus hominú seruitio se subiiceret. Quàm turpe est enim iftis aulicis esse à scopis, à matula, à poculis, vel eum mulieri anteambulare, ad cuius verba in sacrificio panis conuertitur, non folum in hominem, fed quod hu11. manum intellectum supergredi videtur, in Deum. Sanxit & illa, ne facerdos quæstui sese vlli dederet, quum omnis 111. ipsi ordini turpis esset quæstus. Eodem auctore statutum & illud Antistitum celebri conuentu, ne facerdotes purpura, serico, aut gemmatis annulis vterentur. Abrogauit huic tam pio Decreto, vt multis alijs, nimium luxui dedita pofteritas. L GODEFRIDVS BARBATV S. Cur omittantur vita quorundam Ducum: & de bellis à Godefrido Barbato geftis cum Arnouto Grimbergensi Principe. CAP. XXVII, VAE posthuius Ludouici Principatum gesta sunt, vsque ad tempora Godefridi Barbati Ducis, qui Brabanticam terram ab Arduennæ Principibus occupatam primus recuperauit, ea haudquaquam incorruptis rerum gestarum monimentis tradita, nec affirmare, nec refellere statui. Hæc quæ sequuntur & rerum nouitate, & varietate Exemplorum, non modò delectare poterunt, fed & prodesse Lectori. GODEFRIDVS igitur post Brabantiam armis ac viribus recuperata, bellű indixit Arnouto principi Grimbergano, quicú effet lõgè ditissimus, & magno vir animo, Godefridú agnofcere fuperiore recusabat. Hinc mucronib, verutis, securib, acerrimè inter eos certatú. Vicit tádé Arnoutus. Post illa quoq; dú hoftiliter sepi cógrediūtur, haud vno loco multú sanguinis humani effusum est. Cur dictus fit BARBATVS, & de amore omnium hominumerga eum. CAP. XXVIII. ODEFRIDO Principi natu grandiori cognomen Barbato fuit:Promiseratenim patri se non ante positurű barbā, quá **. 1095. adeptas recuperaffet prouincias, Lothoringiam & Brabantiam. Húc Principe nobilitas vniuersa plurimű dilexit, nec pauci quoque Reges ipfius amicitiam per Legatos petiere. Nam erat & miti vir ingenio, & ab omni flagitio ac tyrannide abhorrens. Confuluit fuorum commodis, propria negligens, vigilabat, vt suis dormire liceret; laborabat vt fui in ocio vitam agerent; benefaciebat ingratis, etiam non intelligentibus, etiam inuitis. M AGN De pietate eius in Diuos, & morte. САР. XXIX. GNVM fuisse in illo Pietatis ac Religionis studium, indicio funt tot locis ex elus ære costructa & erecta Monafteria. Louanij quoque extra muros Parcense monafterium huius est opus, quod postea patrum studio optimorum & agro & ædificijs ditatum est. Is qui nunc in eadé domo & moribus & rebus agendis præest, huc omnes cogitationes, omnia studia destinat, vt & parta, quæfitaque à maioribus tueatur, & fummo iudici rationem exacturo probetur. Mortuus hic An. 1140 Godefridus, sepelitur Affliginij,quod cœnobium inter Bruxellam & Alostum vr bes visitur. vbi est hodie Fratrum piè sancte que operantium cœtus. |