Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

GODEFRIDVS BAR

BATVS DVX BRAB.

i

DE GODEFRIDO BARBATI
Filio, & bello eius cum Henrico Limburgia Principe.

R

САР. ХХХ.

OST defunctum Barbatum, filius eiusdem nominis, pofteaquam annum rexiffet vnum, eft cum valida manu profectus contra Henricum Ducem Limburgiæ, qui Lothoringiam ingressus, latè omnia cædibus & rapinis fœdabat. Godefridus diui Trudonis oppidum, cuius ciues ab Henrici partibus ftabant, circunfedit, ac omni telorum genere fæpius oppugnatum, poftremo in deditionem accepit, oppidanis pollicentibus, ne grauiora paterentur, se imperata facturos: quibus & venia data eft, & mutati renouatique Magiftratus, eiectis Henrici fautoribus & amicis.

De profectione eius Aquisgranum; de bello Grimberganico; de morte eiusdem.

CAP. XXXI.

INC citato agmine Dux Aquisgranum proficifcitur, atque in vrbem admissus, biduum in Cæfario consedit folio, ciuesque compulit vt secum arma caperent, ita breui deuictis ac profligatis Henrici copijs, Godefridus cum victore exercitu in Brabantiam rediit. Non multo poft & Grimberganicum gessit bellum, sed damno maiore quàm fructu. Grimbergani enim Principes hic omnia recuperauere, quæ Barbatus illis ademerat. In Chronicis quibufdam legi, per hæc tempora in agro Louaniensi, nocte quadam melle roraffe. Moritur inde Princeps Godefridus, quum triennio & menfibus aliquot præfuisset. Louanij sepultus in æde Apoftolorum Principi facra.

GODEFRIDVS II. GOD. BARBATI F. DVX BRAB. DE TERTIO GODEFRIDO

Superioris filio,in cunis deportato in aciem. CAP. XXXII.

ROXIMI Ducis filius Godefridus, nondum erat annum vitæ primum egreffus, quum pater decessit. Itaque Grimbergani Principes, qui cum patre & item auo huius grauia bella gesserant, infantiam

Ducis pupilli contemnentes, rebellare cœperunt. Latè vastatus ager Brabanticus. Netelaria arx euersa & folo çquata est. Haud longè distabat hæc domus à Viluordia, quæ & ipfa tunc temporis non oppidum, fed pagus, iniectis ignibus confla grauit.Tam atroci iniuria commoti nobiles Brabantiæ cum validissimo exercitu hostem insecuti, ad pugnam euocauerunt.Priufquam dimicari cœptum eft, infans Dux in cunis prolatus, & ante An. 1146. aciem positus traditur, vt acrius pugnarent Brabanti. Quum igitur miseratio eos infantis pueri teneret, quem si bello victi forent, captiutum ex Duce facturi videbantur, iis animis hoste sunt adorti, vt magna cæde Grimberganos fuderint. Idem multis retro culis fecerant Macedones cum Illyricis dimicaturi.

De matrimonijs eius & liberis. CAP. XXXIII. ODEFRIDVS pupillarem egressus ætatem, in matrimo

nium recepit Margaretam Henrici Limburgiæ filiam, ex qua sustulit filios duos, Henricum, qui defuncto patre factus est Princeps, Albertum postea antistitem Leodinorum, & filiam vnicam Aleydam, quæ Regina facta est Angliæ. Poft obitum Margaretæ duxit alteram, cuius nomen in Chronicis non inuenio, Comitis filiam, ex qua natus ille filius nomine Guilielmus.

De prodigijs illius temporis, & morte Godefridi. CAP.XXX1111.

VIVS Principis temporibus, non vno loco fame labora tum, multaque prodigia hominum animos conturbauere. Terra horrende mota locis aliquot, tres Lunæ in cœlo, ac totidem visi Soles. Dux Godefridus, tertio & quadragefimo administra tionis anno, in humanis esse desiit. Corpus eius Louanij augustissimo vrbis teplo, quod Barionę est, illatu, ibiq; honorificè sepultú.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »