Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

8397.

DE HENRICI PRIMI
Matrimonio, & liberis eius. CAP. XXXV.

ENRICVS primus huius nominis, proximi filius
Godefridi Brabantiæ Ducis patri demortuo fuc-

ceffit. Vxor ei contigit Machteldis, Boloniæ comitis Matthæi filia, ex qua tulisse traditur filios duos, Henricum qui poftea præfuit, & Godefridű, filias verò quatuor, è quibus natu maxima, cui Marię nome erat, nupfit Othoni quarto Cæfari. Tresaliæ funt principibus traditę minoribus.

De quibusdam rebus gestis huius Henrici.

CAP. XXXVI.

NNO fuæ gubernationis secundo, Henricus euertit arcem, quæ vulgo Duras nominabatur. Eandem sexto post anno rurfus inchoată à fundamētis magno sumptu absoluit. Poftea circunsessum ab eo, & oppugnatum est diui Trudonis oppidum. Huius causa belli non traditur satis dilucidè ab his, quos in historia scribenda sequimur. Idem cum Metensis vrbis Archiepifcopo Hierofolymam proficifcens, Chriftianorum aduerfus Turcarum gentem princeps declaratur. Huius itaque ductu, Baruth ciuitas opulentissima vi capta est, cæde profligatis Turcis. Nec multo post & hoc iuuante Constantinopolis expugnatur, quibus ita prosperè gestis, magnam cosecutus celebritatem nominis, rediit in Brabantiam. Anno principatus fui xviij. congreffus eft cum Florentio, id temporis Comite Hollandiæ, & Othone Gelrio: vtrunque cepit eo prælio. Vtrunque post compofitam pacem, generum fibi asciuit.

HENRICVS DVX BRABANTIÆ.

De oppugnatione Leodij, & sauitia militari in ciues.

CAP. XXXVII.

VSCEPTE administrationis anno XXVIII. ex tota

Brabantia militem stipēdio conduxit, cum quo Leodium profectus, vrbem dies aliquot bellicis operibus extra intraque ferociter oppugnatam cepit. Multi mortales omnis sexus intra muros cæli ab irato milite, multi non folùm natu grandes, verùm & puerili (horresco referés)in amnem præcipitati. Hinc conuerfus hoftis ad templorum fpoliationes, altaria quoque tinxit ac fœdauit humano sanguine, vt nusquam non extarent eius insaniæ veftigia. Tongrinum quoque direptum ac flammis datum, & vastatus ager. Sed reuertentem exercitum, iusta numinis irâ felicitas prior deferuit. Cum armata enim manu Leodienfium Antiftes infequutus & acie congressus, duo Brabantorum milia occidit, qui magna parte Louanienses erant ac Lyrani; multos etiam captiuos abduxit. Henricus & ipfe periclitatus, ægrè cum paucis effugit.

De altera uxore Henrici, & obfidione Bruxella,per Hollandia & Flandria Comites. CAP. XXXVIII.

XOREM deinde duxit Mariam Philippi Gallorum

Regis filiam, quum priorem Machteldem ex morbo amisisset. Non multo post Bruxellæ, oppido Brabátiæ agen-.. tem eum graui obfidione funt adorti Comites Flandriæ ac Hollandiæ, & Saelbergo Princeps, frater hic erat Anglorum Regis. Caufam obfidionis inuenio fuiffe, ne Héricus focero Gallo, cum quo his bellum gerebatur, auxilium ferret. Hoc loco maiore aliquanto obsidentium ftrage pugnatum, & quum dies aliquot vim hoftium fortiter fuftinuisset Henri

cus,

i

cus, animo repentè mutato, Flandrorum Comiti promifit nunquam se post illa, nec bellico apparatu, nec pecunia opitulaturum Gallo: atque ita compofitis & pacatis omnibus foluta obfidio eft.

De nuptijs Othonis quarti Imperatoris, & bello indicto Gallorum Regi. Poftremo de morte Henrici. CAP. XXXIX.

NNO ab humanæ falutis exordio, M.CC.X 1 1 1 1. Impe-An. 1214.

rator Otho, nominis huius quartus, venit Traiectum ad Mosam, duxitque vxorem Henrici Brabantiæ Principis filiam Mariam. Gallorum Regi poftea bellű vna cum Flandriæ Comite indicit, ad quod gerendú adiumēto fuit Henricus. Itaque cum ingétibus copijs egreffi, caftra fecere non longè à Tornaco. Gallus vbi videret longè se viribus imparem, dicitur sacram ingreffus ædem lacrymatibus oculis, in causa iustissima diuinum implorasse auxilium. Sequutus inde cum robore copiarum ad hoftem fuum pertendit. Hic pugna acerrima pugnata eft: tegitur cælum telis volátibus, equorum ftrepitu concursuque terra horrendè mota eft. Innumeri hoc prælio cecidere. crudelis ubique luctus, ubique pauor, & plurima mortis imago. Galli ad poftremum egregiè vicêre, captis etiam quatuor exercituű Ducibus, inter quos Flandrię Comes, Otho Imperator, & Henricus viri impigri, quum ftrenuè aliquádiu restitissent hosti, amissa exercitus parte multo maxima, cum paucis fuga elapfi, cõsulunt saluti fuæ. Non multo pòft Henricus & fidei hoftibus cæsis, principatum fuum memorabilem reddidit. Anno proximè insequenti, morbo correptus grauiffimo, Coloniæ Agripinæ fatalem obijt morte, quum annos quadraginta octo rerú potitus effet. Corpus illatum sepulcro Louanij in æde sacra Petro Apoftolo: visitur erectum medio choro monumentum.

:

DE HENRICO SECVNDO, Et liberis eius. Item cœnobium Vallis-ducis apud Louanium, vnde nomen

D

acceperit, & à quo fit conditum. CAP. XL.

EFVNCTO patre, Brabantiæ principatum tenuit Henricus filius, quem Magnanimum video à quibusda appellatum. Ex Maria vxore, quam acceperat, Philippi Romanorű Regis filiam, nati huic filius nomine paterno, & filiæ quatuor. Natu maxima, quæ Machteldis vocata est, nupfit tunc temporis Gallorum Regis fratri. Altera in baptifmo nominata Maria virű habuit ducé à Beyeren. Tertia Beatrix in Matrimonium collocata Thuringiæ Latgrauio (ea est dignitas apud Germaniæ populos.) Omnium natu minima, cui Margaretæ nomen fuit, monafticam vitam amplexa, claruit sanctitate in cœnobio Bernardini ordinis, locum nominat Vallem-ducis, Louanio distante miliaribus duobus, regione amænissima. Codidit hoc monafterium Henricus fecundus, de quo núc agimus, videturque sumpsisse appellatione Ducis à códitore Duce. Post obitu Mariæ duxit aliam vxorem, nomine Sophiam, clariffimis ortam natalibus. Quæ mulier per omnem vitam pauperibus & egenis multa diftribuit. Eadé peperit Henrico filium, qui & ipfe a facro fonte paternum accepit nomen.

De bellis ab eo geftis.

CAP. XLI.

Ic princeps ad Rhenű, ad Mosa gessit bella diuersa. Colonia graui obsidione fatigauit, no potuit tamé expugnare. Cum cęde igitur fuorū inde reiectus, incesis omnibus villis ac edificiis, quę circa vrbé visebátur, abiit. Hérici huius téporib'vixerüt, Albertus cognométo Magnus, Thomas Aquinas Prędicatorij ordinis, viri ambo infignes. In Colonia Agrippina ille, hic Parifiis pfeffus eft facras literas. Quomodo Romanum imperium fibi delatum recufauerit, morte eiufdem. CAP. XLII. NNOCENTIVs quartus Pontifex Romanus, vbi Fridericum fecúdum, hominis(vt quidá scribunt) calliditate pertæsus, abdicasset imperio, ad Henricum Brabantiæ ducē literis datis, eű rogauit, vt rerű imperij gubernationé susciperet. Quod Henricus Fortuna contentus fua recufauit. Guilhelmum Hollandiæ Comitem, ac fibi ex forore nepoté Romano Principi comendans: quæ comendatio effecit,vt poft Henricu Turingiæ Latgrauium, qui Friderico successit, Guilielmus fit Romanus Rex declaratus. De cuius cæde apud Phrisios dixi in eo libello, qué de Hollädie Comitibus feorfum edidi. Héricus, de quo agim' hoc loco, ingétis animi Princeps, vita functus est anno gubernationis Brabatiæ vigefimo secundo. Corpus eius fepulcro illatum in Monasterio, quod lingua nostrate Vileer dicitur.

« VorigeDoorgaan »