} De bello gefto cum Archiepifcopo Colonienfium, & Joannis victoria. CAP. XLVI. BIERAT mortem Henricus Lymburgiæ Princeps. Quo nuncio ad se perlato, Ioannes Dux Brabanticus, eo ad publica negotia componenda proficifcens, (emerat enim legitimè eam terram) Geldrorum Comite Raymundo obiiciente se cum haud inualida manu, ad exitum perducere non potuit, quod animo conceperat. Magno studio contrahebat vndique auxiliares copias Geldrus ad bellum inferendum Brabanto. In focijs erant Colonienfium Archiepifcopus, Henricus Comes Lucenburgenfium, Walranus Valkenburgus Princeps. Quæ confpiratio tatum abest, vt deterruerit Ioannem, vt confeftim etiam cum armato milite, in Archiepifcopi loca tumultuosè irrumpens, omnia latè vastauerit. Pax deinde, fed fruftra mota est. Aegerrimè ferebat Dux Ioannes, quod Traiectű ad Mosam (qui componendæ pacis locus fuerat constitutus) Gelriæ Princeps venire contempsisset. Ad hæc nunciabatur, eundem Lucenburgenfium Comiti, accepta ingenti pecunia Gelricam terram vendidisse. Ioannes igitur irarum plenus, cum multitudine armis instructa, in terra Valkenburgenfium proficifcitur Colonienfem (cui maximè infenfus erat) obsessurus. Ille verò vbi vidit hostem sibi imminere, fugam cepit. Quem Dux per montes ac syluas infecutus, omnem ipsius terram est fœdissimè depopulatus. Breui poft Coloniæ ciuium, & Principis Iuliacensis rogatu, venit ad obsidendam arcem An. 1288. Woronc (ita enim vulgo dicebatur.) Nam hinc quotidie sceleratorum manus excurrens, pecunia negotiatores aliifque mercibus exuebat, quæ res multum incommoda fuit circumiectis emporiis. Ad arcendum Ducem, Colonienfis validif validissimum paucis diebus cótraxerat exercitum, & auxilia De animaduerfione in quendam Petrum, cogno- DIENNIO post, prædiues quidam in Gallia Petrus De obitu Aleyda coniugis Henrici tertij. CAP. XLVIII. A. 1233. NNO qui erat ab ortu Christi, M. CC.LXXXIII.moritur illustrissima mulier Aleydis, mater Ioannis ducis Cap. 43. & vxor tertij Henrici, sepulta Louanij, vt alio dictum est loco. Hæc mulier in vita multum dilexit, & omnibus officiis beneuolentiæ prosecuta est Thomam Aquinatem, PræCap.4. dicatorij nominis virű, (vt antè dixi) ad quem Parisijs agentem frequenter scripsit, consulens eum per literas, quibus rationibus in hoc mortalitatis pelago, cæleste sibi patriam demereri poffet. Ioannes inde filiam fuam Margaretam, virginem egregia forma, nuptum dedit Henrico Lucemburgenfium Comiti, eius Henrici filio, qui in pugna fortiter occubuit, no procul ab arce Weronc. Iunior hic Henricus, postea factus Romanoru Imperator, in Italiam tranfcendit. De nuptijs filia Anglorum regis, & morte foannis ducis. CAP. XLIX. AVD multo post celebratæ magno apparatu nuptiæ Anglorum Regis filiæ. Ad quas Ioannes quoque profectus cum pulcherrimo equitatu, incredibili omnium lætitia excipitur. Per eos dies, vt in publico gaudio fieri folet, concursum est haftis. In quo certamine Dux idem, dextro an læuo brachio incertum eft, lethale vulnus accepit, ex quo paucis poft diebus, vita decessit. Cuius morte vulgata, maior quàm credi possit, luctus totam Brabantiam occupauit. Egerat enim clemente, pium, & beneficum Principem. Cuius defuncti corpus aduectum Bruxellam fepelitur in æde sacra Minoritarum, qui per ea tempora viri erant multum Christo dediti, non conuiuantes, non scortantes, neque miscentes se humanis negotiis. 1 DE IOANNE SECVNDO Duce, & matrimonio eius. CAP. L. ATRE mortuo, Ioannes fecundus Principatum adeptus, filiam regis Anglorum Eduardi primi in matrimonium accepit. Huic nomen erat Margaretæ, ex qua genitus illi filius. Luculentum illud in arce Vuerenfi deambulatorium (vulgus aulam dicit) huius Principis eft opus. De bello regis Gallorum aduerfus Flandros. N hunc Principatum incidit atrox bellum, quod Philippus, huius nominis quartus, Rex Galliarum gessit aduerfus Flandriæ populos. Causa belli fuit, quod Guido eius terræ Princeps, filiam Philippam, quam de facro fonte leuauerat Gallus, filio Eduardi regis Anglorum nuptum dare statuisset. Agebat ea tum in Galliis apud Regem fufceptorem fuum. Is igitur cum coniuge, Proceribus, & manu valida ingressus Flandrorum fines, complura oppida expugnat: ac paucis inde diebus, totam Flandriam in fuam potestatem redegit, capto prius Guidone cum filijs duobus.Flandriæ fic domitæ atque subactæ, præficit Comitem Iacobum quendam Simpolium. Cuius tyrannidem pertæsi primum Brugenses, deinde ceteri omnes rebellarunt. Brugas venerat Comes, animaduerfurus in quofdam, qui grauiter, vt illi videbatur, deliquissent, quum fubitò ad arma confurgens multitudo penè omnes occidit. Comes ægrè cum paucis euafit. euafit. Nec multo pòft apud Regem questus de vi illata effecit, etiam vt ex toto fuo Regno ille ad euertendam Flandriam numerosissimum confcripferit exercitum, cui præfecit Comitem Arthefiæ, virum acri ingenio & gloria militari florentem. Peruenit is cum omnibus copiis in agrum Cortracinum, sperans fore vt breui omnia eius terræ oppida caperet. Sed vt in ceteris rebus, ita in bello maximè solet variare Fortuna: Duces exercitus Flandrorum, suos hortati, vt pro se, pro coniugibus, pro liberis, & bonis fuis omnibus fortiter dimicarent, cum hofte confligunt. Fit atrox prælium. Flandrica gens pro libertate, pro aris & focis dimicans, aut moriendű putat, aut vincendū. Ijs erat iniunEtum, vt initio pugnæ fustibus & hastilibus maioribus Gallorum equos occiderent: quod cùm ftrenuè faciunt, adepti funt victoriam: magna vis Gallorum perempta eft. Quidam tradunt hîc periisse totam ferè nobilitatem Gallici Regni. Secundùm hanc pugnam Flandri multa loca recuperauerunt, quæ antea Gallus ademerat. ۱ |