Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ditum. Promisisse ferebatur & Scotus auxiliares copias. Itaque rebus aliis omissis dux Brabantus, Hannoniæ vrbes & arces, validis firmat prefidiis, fimul ad cognatum fuum Burgundiæ Principem literas dedit, quibus ille certior factus, Gloucestrium Ducem totis viribus bellum renouare, Ioanni rescripsit adfuturum se cum exercitu, fi quid Anglus hostile fuisset molitus. Ioannes quum se videret non fufficere tot gubernandis Prouincijs, Burgundum Hannoniæ præfecit & Selandiæ. Per idem tempus Iacoba clanculum se Gandauo subduxit in Hollandiam : vbi quum facilè eius terræ nobiles viros aliquot & nonnulla etiam oppida ad sui obsequium retraxiffet, intellecta re Glouceftrius, misit ex Anglia classem:in Hollandiam ductu Principis cuiusda Filuuaterij, qua classe defenderet se & fuos Iacoba. Non multo interiecto tempore, quum Dux Burgundiæ Philippus, quem Ioannes Hollandiæ præfecerat, audisset in Selandiam applicuisse naues Anglorum ad insulam expugnandam, noctes diesque itinere continuato accurrit cum manu validiffima. Hic totis viribus vterque Dux in aciem descendit. Fuit ab initio anceps certamen: ad poftremum Burgundus egregiè vicit, cæsis tribus Anglorum millibus, ex omni ætatis flore selectis. Commissum est prælium hoc memorabile in agro pagi percelebris, qui nostrate lingua dicitur Brouwers-hauen, ad annum salutis millefimum, quadringentefimum, xxv. 1425. Paucis post diebus Romæ declaratum à Cardinalibus, Iacobam fine iufta caufa fecisse cum Ioanne diuortium. Quo accepto núcio, Gloucestrius aliam duxit vxorem. Iacobam tamen Ioannes non recepit, pofteaquam fupremi ordinis Proceribus vifum est ad publicam quietem conducere, vt illa ad certum tempus feruaretur apud Sabaudiæ Ducem cognatum fuum.

I3 Conditum

Conditum Louanij Gymnasium. CAP. LXXXIII.
OANNES tot bellis defunctus, quum esset omnis

Religionis bonarumque artium vir amantiffimus, Louanij Gymnasium, viris vndique doctiffimis accerfitis, instituit. Quidam fcribunt eum rogatu Primorum ciuitatis hoc feciffe, ne inteftinis aliquot certaminibus diminuto ciuium & artificum numero, vrbs in pofterum deserta ma neret. A Martino Quinto, ea tempeftate Romano Pontifice impetrata Priuilegia, quibus vsque in hodiernum diem vti tur hæc Schola. Initio conditi Gymnasij licebat in omni genere difciplinarum profiteri ac docere, præterqua in Theologiâ, fed poftea est impetratum, vt & huius studij Profef fores, in eadem Schola publicitùs docerent. Professio inchoata est Calendis Septembribus, aut, vt quidam volunt, pridie Natalis Deiparæ, Anno incarnationis dominicæ,

An. 1426. M. CCCC. XXVI.

[ocr errors]

Quibus incommodis Iacoba Hollandiam affecerit.

CAP. LXXXIIII.

No No extincto incendio plerunque nafcitur alterum. Mariebat Schoonhouiæ oppido Hollandiæ Iacoba, quum & folertia quadam pertractis ad se Goudanis ciuibus armato milite nõ parum affligeret eius terræ ciuitates,quæ aduerfæ partis erant. Iacobæ se adiunxerat Princeps Seuenberganus, & ipfe terra marique Hollando infestus. Quo audito, Burgundus reduxit ea in loca exercitum, ac Seuenberganos arctissimè obsedit, pecuniæ interim haud paruam fummam promittens Seuenbergæ Principi fi bello absisteret. Quod vbi constanter negaret se facturum, & iam propiùs vrbem confideret cum copiis Burgundio, tande se de

didêre

[ocr errors]
[ocr errors]

didere Seuenbergani. Princeps, quo inuito hæc facta erat deditio, fugatus est.

1

De morbo Ioannis & morte: atque eluuione.

CAP. LXXXV.

Ost hæc Lyræ oppidulo Brabantiæ conuentus principum habitus, vbi confectis rebus, Ioannes cum fratre suo iuniore Philippo, Comite Simpolio, profectus Bruxellam versus pridie Palmarum, antequam ad locum destinatum peruenire potuit, graui morbo implicatur. Poftridie quàm rediit Bruxellam, nihil prius habuit, quàm accerfito ad se medico animæ, de contractis per totam vitam noxis Confeffionem facere. Inde vbi, qua par eft, veneratione, Corpus ac sanguinem Domini cùm accepiffet, paucis diebus mortem obiit ante Refurrectionis festum, Anno à Christi regis ortu Millefimo quadringentefimo vigefimo 1426. sexto, ætatis x x 1111. Conditorium optimi huius Principis visitur Vuerę ante aram maximam in æde Ioanni Euangelistæ facrâ.Fuit Ioannes in rebus aduerfis omnino forti & infracto animo, iufti & æqui tenax: nemo religionis studiofior, nemo Dei amantior, nemo affabilior, nemo clemétior: tam munificus in pauperes, vt ij vno ore omnes Ioannem pauperum patrem appellauerint. Ioannis huius temporibus, anno Salutis Millefimo cccc. XX 1. nocte quæ præceffit 1421. feftum Elizabeth, vi tempeftatis & aquarŭ violentiâ ruptis aggeribus in Hollandia pagi septuaginta periêre. Sunt & in Phrisia, & Zelandia euersæ domus ac villæ. Periit ingens quoque mortalium numerus. Fruftra alij loca editiora camporum, alij turres ac tecta petebat: - Spumeus amnis Exijt: oppofitasý, euicit gurgite moles: Fertur in arua furens cumulo: campósque per omnes, Cum stabulis armenta trahit.

DE

DE PRIMO PHILIPPO
Brabantie Principe. CAP. LXXXVI.

M

ORTVO Ioanne, frater eius Philippus gubernationem fufcepit. Antequam id fieret, cupidus visendi Hierofolymis sepulchrum Dominicum, Romam proficifcitur vt à Pontifice Maximo impetrata facultate, quamprimum quod in animo erat, conficeret. Pontifex non ignarus periculorum itineris, exarserant enim bella quædam inter Cypri Regem, ac Turcam, non est passus Ducem abire. Sed apud se retentum aliquandiu, humanissimè habuit.

:

Viluordia conuentus, & alia quædam. CAP. LXXXVII.

EVERSYS ex Italia Princeps, Viluordiæ in Brabantia ce

lebrem habuit conuentum, vbi fumma cum prudentia Leges quafdam à maioribus statutas, ad vtilitatem communem fuorum, retractandi auctor fuit. Afciuitque sibi Cancellarium Ioannem cognomento Boutium, qui vir erat grauis, prudens, & multis experimentis eruditus. Secundum hæc pagos, arces, & quæ alia fuperiorum culpa Principum ad priuatos deciderant, recuperare ftuduit. In hoc à fingulis oppidis certa est pecuniæ summa Principi adnumerata. Ioanni Boutio adhuc viuo (fed cui, vt opinor, ætas & valetudo fuadebant otium) Princeps Louanij in ciuica domo, præfentibus ciuitatum Primoribus, dedit successorem Ioannem Gyllaynum, patria Brabantum, qui antea fuerat Leodij Cancellarius. Viri huius prudentia ac studio factum, vt pax altissima fuerit inter Philippum, & Leodinorum Antistitem.

Bellum Leodinorum cum Namurcenfibus.

CAP. LXXXVIII.

V в id tempus bello petiti Namurcenses à Leodinis. Qui transportatis in territorium copijs, multas arces ceperunt, captas solo æquarunt, propter ademptos fibi pagos aliquot. Mox & Bouinia est atrociter oppugnata. Quibus auditis

"

PHILIPPVS ANT. F. DVX BRAB.

K

!

« VorigeDoorgaan »