Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1

viderer, schedas domi euoluens reperi inchoatas pridem DVCVM BRABANTIÆ Imagines ad viuum expreffas, &, quo ad plures manaret vtilitas, in æs incifas, è statuis, tabulis, picturis antiquis, fignis, templis, atque archiuis depromtas. Abfoluere igitur animum induxi meum, & Celf.VV.muneri exhibendas exiftimaui, cum felici omine, atque adgratulatione, cùm Imperij, tum futuræ sobolis. Quibus quidem Imaginibus testis temporum luxque veritatis, Historia cum deeffet, quam potissimum adhiberem, diliberanti mihi vnus BARLANDVS occurrit, Eloquentiæ olim Doctor Louanij Grudiorum, vt illa tempora ferebant non indisertus, nec indiligens rerum Belgicarum indagator. Qui cùm ætatis nostræ memoriam haud attigisset, P. Andreas Schottus, Societatis Iefu Sacerdos operam mihi fuam in eo illustrando, & ad hæc vsque tempora supplendo non denegauit. quam fingularem eius ceterorumque eiufdem Societatis Patrum benignitatem, ac bonorum studia promouendi amorem, vti gratus ego libensque agnofco, ita ignorari à quoquam minimè velim. Post hunc quem dixi Barlandum, Io. Molanus Theologus, sacram militiam Brabantiæ Ducum, expeditionesque recipiendæ Terræ sanctæ susceptas, litterarum quidem monumentis consignauit; fed qui plenam Brabantinorum historiam, rerumque domi forisque gestarum narrationem abfolutè confcripferit, aut faltem in apertum protulerit, nemo adhuc repertus eft: incertum, fiuc ob diuturnam intestinorum bellorum calamitatem, fiue quod Principum benignitas ingenijs deesset. Certum illud est, (fæculine infelicitate,

an

[ocr errors]

an ciuium ignauia, an vtraque potius de caussa) neminem exstitisse, qui patriæ amans, rem perficeret, licet glaciem, quod aiût, Barlandus secuisset, viamque Molanus muniuisset. Verű ita est, externos mores Belgæ mirantur, & peregrinas linguas citò arripiunt; aliena consectantur, sua verò nefcio quo stomachi vitio fastidiunt: quæ tamen vt grandia funt, admirationemque legentibus parient, fic lumen litterarum fcriptoremque desiderat. Sed quidnamesse caussæ dicemus? an quod bellicofis olim gentibus vsu venit, præclaras res gerere Belge quàm fcribere gloriosius existiment? an potius, quod Principum hactenus fauor ac beneficentia defuit? quæ si adsit, emoriar, ni fubitò seges ingens nafceretur, floreretque ingenia, quæque tenebris sepulta, situ ac squalore obsita pridem iacent, in apertam lucem reuocarentur, puta nobilium familiarum stirpes, res domi, militiæque gestæ, bella pro Religione maiorum aduerfus Saracenos atque hæreticos sufcepta; innumerabiles denique de hoftibus, DE O bene iuuante, partæ victoriæ, positaque trophæa: vt hodieque non finitimis modò gentibus ac regnis, sed ipfis etiam Turcis, immanitate barbaris, ac multitudine infinitis Belgarum exercitus formidini fit. Testes nostra memoria copiæ, legionesque Belgarum, quas Carolus Mansfeldius Comes in Panoniam nuper ductabat: qui feliciter in immanem Christiani nominis hostem pugnans, fudit fugauitque obuios, vrbes & arces cepit, vt, si longior vitæ vfura, DEI benignitate, contigiffet, Byzantij signa & aquilas vel hostium teftimonio positurus crederetur. Sed Belgi

cum hunc Leonem, tot tantisque bellis ac virtute cla

[blocks in formation]
[ocr errors]

rum, resque Belgicas laudabunt alij, quibus & eloquentia fuppetit & otium, fi modò Principum fauor acceder. Sint enim Mæcenates, vel ruri exorituros Virgilios poëta Iberus auguratur: idemque in funere canere cygnos & Plato Philofophorum Home rus, exiftimant. Verum fuauem illum fonum audiri negant, ni spiret Fauonius. Sic & Regum ac Principum liberalitate, tanquam Zephyro, doctorum hominum cantus, scriptaque exaudiuntur. Hæc hactenus. Poëma verò heroicum BRABANTIADOS Mel chioris Barlæi ciuis meiadijciendum curaui, vt viciffitudine reficeretur Lector. amant enim alterna Camænæ: & fanè mutuas sibi operas præstare solent. Vt pictura Poëfis erit, Flaccus ait. Simonides quoque apud Plutarchum, Picturam tacitam Poëfim, & retro, Poëfim loquentem picturam appellare confueuit. BRABANTIE DVCES, vt ad rem ipsam propius veniamus, primùm Austrasiæ Duces appellatos comperi, post Brabantiæ: hincà Lothario primo, Lotharingios: Quin & à Metropoli ditionis Louanio, Comites, Ducesque Louanienfes nominari video: Belgicæ etiam Duces ac Regulos Mosellanorú dictos auctor est Otto Frisingensis, ac Vitichundus Saxo. Ex hac ipsa BRABANTIA prouincia, (mediocri quidem fi in Tabula spectes, & cum finitimis regnis compares; fed si incolarum multitudinem, industriam, reruque omnium vbertatem confideres, cum ceteris conferenda) tamquam ex equo Troiano meros aliquot Heroas prodijsse accepimus:vt virtutis seminarium militarifque fortitudinis palæstram iure dixerim: industriæ quoque, artiumque variarum gymnasium exteri vno

ore

ore appellent. Cui enim, in historiarum Antiquita-
tumque lectione non omnino hospiti, Caroli Mar-
telli robur ignotum? Qui quòd hoftium vires con-
tunderet, aciesque perfringeret, Malleus à populari-
bus dictus est. Eius fepulcro hoc Elogium, quòd Gal-
lici regni diadema repudiasset, inscriptum legitur,
Non regnare, fed Regibus imperare velle. Nónne id par est
scitè dictum, ei quod Manio Curio Dentato, Rom.
Annales tribuunt? qui cùm Samnitum Legati vasa
aurea offerrent, repudiauit; Malo, inquiens, fictilibus
uti, & aurum habentibus imperare. Romane, hoc est ge-
nerosè,id à tanto viro, vt & à C. Fabricio dictum; ra-
tis auro non indigere, qui cupiditatibus fuis impera-
ret. Quid de Philippo 11. Burgundiæ, Brabantiæque
Duce dicam cui morum facilitas, fingularisque hu-
manitas BONI cognomentum dedit, quique Aurei
velleris Collegium lõgè augustissimum publico Chri-
stiani orbis commodo instituit: fiue ab Iafone ducta
origine, qui in Colchida profectus ea nauiest, quæ
maria primùm fulcasse putatur, & nominata est
Argo, quòd Argiui in ea lectioviri,

Večti petebant pellem inauratam arietis.

seu potius à Gedeone, illo Duce, qui vellus ficcum,
deinde rorulentű vidit, intactæ scilicet Virginis Dei-
paræ symbolum. Quis cum hoc Philippo Aristidem,
Insti apud Athenienfes cognomento, committere
audeat? Eius quoque tumulo verè poëta inscripsit:
Tuta à nobilibus quo Ecclefia firmior effet,
Nobilis inuentus velleris ordo mihi est.

Quid? Iohanne 1111. studiorum ingeniorumque pa-
rente quis clarior? Hic in Grudiis Louanienfem Aca-
demiam,

1

demiam, corrupta iam, Hussitarū labe, Pragensischola, excitauit, Martino V. Pont. Max. approbante, vt post nafcentibus hærefibus pro Dei domo murus obijceretur. Quod sanè Gymnasium doctorum hominum copia, loci amænitate, & humanitate ciuium cum ceteris certat Academijs. Quæ cùm ita fint, efficitur plura ex hac BRABANTIÆ ac Lotharingiæ nobilissima prosapia, tanquam ex vberrimo fonte, manaffe bona: Reges nimirum aliquot Gallorum, Germaniæ Imperatores, Italiæ Pontifices : cæli denique incolas, vitæ innocentia eò perductos. Francia enim (è quo regno Duces Brabantiæ primùm iam inde à Pipino profecti funt) Lotharios, Carolos, Ludouicos, aliofque hinc fumpfit. Augusto verò Imperio potiti, Carolus cognomento verè Magnus, Henrici, Godefridi, &, quos prudens omitto, ceteri. Hoc tantum; Inclytam illam toto terrarum orbe piamque Austriacorum familiam, maiorum memoria hac ipfa BRABANTIÆ ditione potitam esse, cùm Maximilianus 1. Mariam Caroli Audacis F.eius qui ad Nantium fortiter dimicans occubuit, thalami iure fibi cooptafset. De summis verò Pontificibus è Belgio aeceptis, & ad maximum Apostolatus gradum euectis, incredibile dictu videatur, nisi Fastos, Annalesque sacros, vt teftes omni exceptione maiores laudare possem; paucos è multis, dicis gratia nominabo. Gregorius eius nominis V. Bruno antea dictus, Ottonis Lotharingiæ Ducis filius, & Conradi Sapientis cognomento nepos fuit. Leo 1 x. Bruno & ipse antea appellatus: cuius in facris Fastis ob fingulare vitæ sanctimoniam religiofum nomen legitur. Chriftum enim Seruato

rem

۱

« VorigeDoorgaan »