Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

rem leprosi specie, tecto lectoque accepit: Idemque Pontifex cùm esset, Belgarum, vnde originem repetebat, diffidijs componendis Aquifgranum Romalongo fanè itinere peruenit: Remisque coacta Epifcoporum fynodo, tranquillatisque rebus Ecclefiæ, in Italiam reuertit. Poft Stephanus ix. Romæ sedit: cuius etiamtum Cardinalis ad Byzantinos legatio, constantiæ auctoritatisque plena, Græcorum ad defectionem spectatium audacia refrenauit. Calistus item 11. Guido antea dictus, domo Burgundio fuit, & Viennenfis Archiepifcopus, hinc Pontifex. Huius foror Clementia, Roberto Flandriæ Comiti nuptum data: quo humanis rebus erepto, Godefrido Louanienfi, Magno Lotharingiæ Duci in manum conuenit. Amadei Allobrogum Ducis coniux Maria, Antonij Brabantiæ Ducis foror fuit, amita verò Ioannis 1111. quem Louanienfem Academiam cõdidisse diximus. Hunc quoque Amadeum amissa cõiuge Pontificem creatum accepimus. De Hadriano vi. Pont.ob recentem rei memoriam, mitto dicere: qui Vltraiectinus eam ipfam Academiam, atque adeo Belgium vniuerfum, nominis celebritate, doctrina, scriptifque impleuit: Collegium etiam Pontificium Theologis Louanij magnificè exftruxit: & Caroli Quincti studijs, moribusque præfectus, Hifpaniam poft cum imperio adminiftrauit. Demum è Dertusano Epifcopo Cardinalis, pòft omnium fuffragijs Pontifex abfens renunciatus, Apoftolicam fedem, fed non ita diu, tenuit. Optabat enim, corruptis iam fæculi moribus, corporis vinculis solutus, hinc in beatorum sedes euolare. Quas qui incolunt à Deo è viuis euocati, diCtu mi

**

1

1

tu mirum, quot, quantosque hinc acceperunt. In his Pipinus 1. Caroli, Ludouici, ceterique in Sanctorum Natalibus recenfentur. nam & Carolomannus, & Lotharius, fæculi ac regni pertæsi, sponte se abdicarunt, & in cæleftium rerum meditatione versantes, monafterijs se confecrarunt; ille Cassinensi, hic Prumensi. Rarum id, fateor, atque huic æuo inufitatum exemplum, nifi quòd parentum memoria, Celf. V. auus, idem Carolus Quinctus Augustus, mortem præsagiens, abdicato imperio fe collegit, abdiditque, vt rationem omnis anteactæ vitæ summo illi Imperatori Deo redderet accuratiùs.

Miranda sanè hæc: illud mirandū magis, femineum sexum, viros pietate fuperaffe. E Brabática enim stirpe Gertrudas, Beggas, Waldetrudas, & Odas, non solùm à nobilitate, fed animi fortitudine virgines vel viragines potius, in tepla, pauperesque largitate ac beneficentia fingulari commendat historia. Hæc enim B.Oda, tria Canonicorum Collegia, Louanij S.Petri, Bruxellis B. Gudulæ, & in campestribus Brabantiæ locis, fua pecunia erexit. Sancta quoque Waldetrudis nobilissimaru Virginum Collegium Montibus Hannoniæ excitauit. Sophia denique B. ELISABETHA seu ISABELLE ac Ludouici Thuringiæ Lantgrauij filia, nupsit Henrico 11. Duci Brabantiæ: de qua noster Barlandus: per omnem vitam multa pauperibus erogaffe, edoctam nimirum à matre pientissima Isabella; cuius vitam sanctè innocenterque actam, hic Antuerpię gratulationis ergo ominisque boni, post annos ipfos quadringentos pro communi vtriufque nomine ISABELLE, lectifs. Iuuentus Gymnasij Societatis IESV,

[merged small][ocr errors]

)

1

IESV, Celf. VV. Patriæque Nobilitate spectantibus venustè nuper dedit infigni Tragico-comœdiæ apparatu. Tacco ISABELLAM admirandæ fortitudinis Principem Castellæ Reginam, Ferdinando Aragonum Regi nupta: qui ambo ex Hifpania pulsis Mauris atque Iudæis CATHOLICI nome virtute partum Posteritati trasscripserunt. Finem facio illo S. Leonis Pont. ad Pulcheriam Augustam dicto, Celf. VV. ex animi mei fententia appellans: Res, inquit, humana, tuta aliter effe non poffunt, nisi qua ad Diuinam pertinent confeßionem, Regia & Sacerdotalis defendat auctoritas. Deum itaque Opt. Max. veneras precor, vt ominis boni gratia, oblato hoc non leuium vigiliarū impensarumque Opere, Celf. VV. tueatur, in maius prouehat, & fobolem largiatur; vt Belgio nostro diuturnis bellis affecto optatam Pacem, tranquillitatemque Ecclefiæ reddentes, decurso vitæ curriculo, auo sempiterno perfruamini. Antuerp.Kal. Febr. Anni fæcularis sacri.

Celf. VV.

addictifsimus

Io. Bapt. Vrientius Antuerp.

:

** 2 HADRIA

IN HISTORIAM

DVCVM BRABANTIAE

PRÆFATIO.

ORATIO auctore,

1

Omne tulit punctum, qui miscuit vtile dulci.
Potestne quidquam historia dulcius efsse? per quam
Unamtot pulcherrimarum situs urbium, tot flu-
minum cursus, hortos, amanos recessus, Musarum

domicilia, patrios cultus, habitus locorum,

Et quid quæque ferat Regio, quid quæque recufset, Ubi segetes, ubi veniant felicius vua, cognoscimus:& domi manentes fine fumptu, fine periculo, orbem ipsum terrarum nobis peragraffe videmur. Eiufdem muneris utilitas nónne maxima eft? vitam, mores, facta hominum, confilia item, atque euentus rerum in medio ponit, in qua pofteritas omnis, tanquam in speсьlum, infpicere poßit, & vitam morésque componere. Quid bonorum animos Principum ad res cum laude gerendas magis accendit, inflammatque? Tyrannorum cupiditates quid magis refranat, dum utrique cernunt, qua in vita patrarint, futurum ut mox in orbis totius, imò saculorum omnium theatrum omnibus spectanda producantur? Nullam earum habere notitiam rerum, qua antequam nascerere, contigerunt, hoc est semper effe puerum. Vt prateritis etiam faculis vixiffe videamur, sola prastat Historiarum cognitio. Absolutum Oratorem neminem dixerim, nifi & exemplis abundauerit, & quam plurima nouerit. In libris Historicorum, ut dixi, omnis Exempli documenta, velut in illustri monumento posita intuemur; unde que imitanda fint depromere,

A.

promere, nobisque ad imitandum proponere, quæ fugienda fugere poßimus. Confulendum est itaque Principibus, Regibus, Imperatoribus, ut Historicos legant. Qua enim non audent Principibus demonstrare domestici, ea omnia Principes ipfi in libris scriptis reperient. Historia ad id quod honestum est inflammat, vitia detestatur, probos extollit, improbos deprimit.

His tam multis ac varijs vtilitatibus adductus conscripsi, & primus tanquam fatis mihi feruatam in litteras misi rerum à BRABANTIÆ DVCIBVS gestarum Historiam; fortaffe non tanta fermonis politie, at fide optima. Nihil enim vel gratia vel offensa datum est. Scio abessé ab historico debere fædum afSentationis crimen, & amorem ac beneuolentiam, metum & fimultatem. Nullus tota est Historia locus, quem non fim paratus magna etiam sponsione in CHRONICIS lingua nostrate confcriptis, aut alijs certè, qui his de rebus aliquid litteris mandauerint, ex fide representare. Quòd fi quis domesticis fidem exiftimet abrogandam scriptoribus, Liuius fabulam non histo riam fecit, quem tam multi tradunt in confcribendis rebus geftis, Romanos, non Punicos fecutum esse Annales. Quod verò ad Stylum attinet meum, omnino nihil sum sollicitus. Historia,ut ad fuum (cribit Capitonem Plinius, quoquo modo fcripta deleEtat, ipsa ad rerum notitiam prouocante natura. Sed damnabit fortaffe me quispiam, ut nimis breuem. Datur laudi aperta, ac lucida breuitas: qualis apud Sallustium. Alius disparitatem reprehendet. Huic Limum obijciam, quem modò breuem, modò copiofum videmus. Dicet alius omitti quadam & prateriri. Ad Iustinum prouocabo historia scriptorem, prouocabo ad Suetonium, qui Casarum vitas ita confcripfit, ut multa vel pratereat, vel nimis circumcise narret, qua ab alijs dicta funt copiofius.

« VorigeDoorgaan »