Oughtredus explicatus, SIVE COMMENTARIUS IN Ejus Clavem Mathematicam. Cui additæ funt Planetarum Obfervationes & Horologiorum Constructio. Authore GİLBERTO CLARK. LONDINI, & Domino meo Colendiffimo, 1 JUSTINIANO ISHAMO, BARONETTO, EX Antiqua ISHAMORUM Gente, IN Agro Northamptonienfi oriundo; Clavis Mathematica Interpretationem, In testimonium tum observantiæ fuæ, D. D. D. Gilbertus Clark. AD JUVENES ACADEMICOS. D mihi præcipue in hoc Scripto propofui, ut • vos (Academici Ornatissimi) Oughtredum nostrum, tantum virum, sine alio Tutore, intelligeretis; utrum vero scopum meum attigerim, iis qui experimentum fecerint, judicandum relinquo: nollem equidem studia vestra majoris momenti nimium interpellare; nam hæc nostra, ut non funt lucrosa, ita nec æque necessaria, atque linguarum peritia & veri nominis philosophia, præfertim quod ad eos attinet, quibus Theologiam practicam rure, exercere propofitum eft; interim ornamento cuivis esse poffint, imo necessaria ufque adeo ut in nullo genere viri magni nomen mereatur, qui in Mathematicis non sit aliquantulum versatus; ecquam ridiculum est, quod grandes Metaphysicorum Magistri nesciant qua arte extrahenda fit Radix quadrata, vel solvenda Æquatio quadratica, utrum in Triangulo rectilineo, tres anguli æquales fint duobus rectis; quot Circuli in Sphæra, &c. Quandoquidem in cujusvis Academici, ludentis potius quam studentis potestate fitum est, sine multo temporis difpendio hæc omnia & longe majora consequi. Ego igitur in commune subsidium scripsi has Annotationes, quæ ad umbilicum perductæ funt, & A 3 miffe |