Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tentis et descriptis, quæ sunt vel quovis modo in futurum esse poterint præjudicialia sive damnosa præfato serenissimo Regi, Domino meo supremo, et hæredibus suis de corpore suo legittime procreatis Angl. Regibus, Coronæ aut Regno, sive Majestatis Juribus vel consuetudinibus, aut Prærogativis ejusdem Regni: et quoad hoc me integraliter submitto et pono in gratia suæ Celsitudinis, humillime supplicans suam Majestatem, dignetur mihi concedere temporalia dicti Episcopatus Bathon. et Wellen. quæ recognosco tenere a sua Majestate tanquam a Domino meo supremo. Tenor Juramenti sequitur et est talis: Et ego idem Adrianus Cardinalis prædictus Juro ad hæc Sancta Dei Evangelia per me corporaliter tacta, quod ab hac die et in antea, vita mea naturali durante, ero fidelis et verus ligens, ac fidelitatem in ligencia mea pure et sincere servabo, fideleq; et verum obsequium secundum optimum posse meum faciam et impendam serenissimo Principi Henrico ejus nominis septimo, Dei Gratia Angl. et Fran. Regi ac Domino Hiber. Domino meo supremo, et hæredibus suis de corpore suo legittime procreatis Angl. Regibus, contra quascunq; personas, cujuscunq; status, gradus, præeminentiæ aut conditionis extiterint: nec quicquam faciam aut attemptabo fieri, ne aut attemptari consentiam, quod in damnum, incommodum, aut præjudicium, ipsius serenissimi Regis aut hæredum suorum prædictorum, jurium, libertatum, Prærogativarum, privilegiorum et consuetudinum sui incliti Regni, quovis modo cedere poterit; sed omne id quod jam scio, vel imposterum cognoscam inhonorabile, damnosum aut præjudiciale, suæ Serenitati, aut Regno suo, seu contrarium honori aut Serenitati suæ Majestatis, aut hæredum suorum prædictorum, non solum impediam ad extremum potentiæ meæ, sed etiam cum omni possibili diligentia id ostendam et significabo, ostendive aut significari faciam eidem serenissimo Regi, omni favore, metu, promisso aut Jurejurando cuicunq; personæ aut quibuscunq: personis cujuscunq; status, gradus, ordinis, præeminentiæ, conditionisve extiterunt, quod ante hac per me factum aut interpositum seu imposterum fiendum aut interponendum, penitus sublato et non obstantibus. Honorem insuper suæ Majestati ad extremum potentiæ meæ servabo, Parliamentis quoq; et aliis Consiliis suæ Celsitudinis cum in ejus Regno fuero diligenter attendam; Consilium quod sua Serenitas per se cen literas aut nuncium suum mihi manifestabit, nemini paudam, nisi iis quibus ipse jusserit: et si consilium meum super aliquo facto Majestas sua postulaverit, fideliter sibi consulam, et quod magis suæ Serenitati videbitur expedire, et conducere juxta opinionem et scire meum, dicam et aperiam, atque id si sua Serenitas mandaverit pro posse meo diligenter faciam. Causas insuper et negotia omnia suæ Serenitatis mihi commissa, seu imposterum committenda, in Curia Romana prosequenda, pertractanda et solicitanda, fideliter,

accurate et diligenter, cum omnimoda dexteritate prosequar, pertractabo et solicitabo: Bullasq; et alias Literas Apostolicas validas et efficaces, in debita Juris forma, super eisdem causis et negotiis impetrare et obtinere absq; fraude, dolo aut sinistra quavis machinatione quantum in me erit, cum omni effectu enitar, operam dabo et conabor: ac easdem taliter expeditas, cum ea quam res expostulat diligentia, suæ Serenitati, transmittam aut per alios transmitti, tradi et liberari curabo, et faciam. Servitia quoq; et homagia pro temporalibus dicti Episcopatus, quæ recognosco tenere a sua Celsitudine tanquam a Domino meo supremo, fideliter faciam et implebo. Ita me Deus adjuvet et hæc Sancta Dei Evangelia. In cujus, &c. T. R. apud Westm. 13 die Octob.

Per ipsum Regem.

II.-Pope Julius's Letter to Archbishop Warham, for giving King Henry VIII. the Golden Rose.

Julius Secundus Papa venerabili Fratri
Guilielmo Archiepiscop. Cantuarien.

[Registrum Warhami Fol. 26.] VENERABILIS Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. Charissimum in Christo Filium nostrum Henricum Angliæ Regem Illustrissimum, quem peculiari charitate complectimur, aliquo insigni Apostolico munere in hoc Regni sui primordio, decorandum putantes, mittimus nunc ad eum Rosam Auream, Sancto Chrismate delibutam, et odorifero Musco aspersam, nostrisq; manibus de more Romanorum Pontificum benedictam, quam ei a tua Fraternitate inter Missarum solemnia per te celebranda, cum cæremoniis in notula alligata contentis, dari volumus nostra et Apostolica benedictione. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, 5 April. 1510. Pontificatus nostri Anno septimo. SIGISMUNDUS.

The Note of the Ceremonies of delivering the Rose, referred to in the Letter, was not thought worthy to be put in the Register.

III.-A Writ for Summoning Convocations.

[Tonst. Regist. Fol. 33.]

REX, &c. Reverendissimo in Christo Patri Cantuarien. Archiepis. totius Angliæ Primati et Apostolicæ sedis Legato, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis, Nos, defensionem et securitatem Ecclesiæ Anglicanæ, ac pacem, tranquillitatem, et bonum publicum, et defensionem Regni nostri et subditorum nostrorum ejusdem concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus, quatenus præmissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos et singulos Episcopos vestræ Provinciæ, ac Decanos et Priores Ecclesiarum Cathedralium, Abbates, Priores et alios Electivos,

temptos et non exemptos, necnon Archidiaconos, Conventus, Capitula, et Collegia, totumq; Clerum, cujuslibet Dioceseos ejusdem Provinciæ, ad conveniendum coram vobis in Ecclesia Sancti Pauli London. vel alibi prout melius expedire videritis, cum omni celeritate accommoda, modo debito convocari faciatis ad tractandum, consentiendum, et concludendum super præmissis, et aliis quæ sibi clarius proponentur, tunc et ibidem ex parte nostra. Et hoc, sicut Nos et statum Regni nostri, et honorem et utilitatem Ecclesiæ prædictæ diligitis, nullatenus omittatis. Teste meipso, &c. apud Westminst. 6 Feb. Anno Regni 14.

Warham in his Writ of executing this Summons, prefixes the 20th of April for the day of their meeting.

nostræ antedictæ, citari peremptorie et præmoneri volumus et mandamus, Quod iidem Episcopi Suffraganei, nostri Vicarii Generales, Decani et Custodes sive Officiales, Abbates, Priores, Archidiaconi ac cæteri Ecclesiarum Prælati, exempti et non exempti, personaliter, et quodlibet Capitulum Ecclesiarum Cath. per unum de Capitulo graduatum, vel magis idoneum, dictiq; singuli Abbates, sive Priores, Conventus sub se habentes, nullo obstante impedimento legittimo, per unam Religiosam personam de Conventu graduatam si quæ sit, ceu alias per unam magis idoneam de eodem Conventu, Clerusq; cujuslibet Dioc. Provinciæ antedictæ per duos procuratores graduato ejusdem Dioc. seu alias si non fuerunt, per duos sufficientiores et babiliores Dioc. in eorum Beneficiis realiter residentes, compareant coram nobis aut nostris in hac parte locumtenentibus, vel Commissariis si nos tunc (quod absit) impediri contigerit in

IV.-A Writ for a Convocation summoned by Ecclesia Cathed. Sancti Pauli London. die

Warham on an Ecclesiastical Account.

Sabbat. viz. 26. mensis Januarii &c. Dat. in Manerio nostro de Lambeth. primo die mensis Novembris Anno Domini millesimo quingentesimo nono, et nostræ Translat. Anno sexto.

V.-The Preamble of the Act of Subsidy granted by the Clergy.

Folio 40.]

[Regist. Fitz-Williams.] WILLIELMUS permissione divina Cantuar. Archiepiscopus, totius Anglia Primas et Apostolicæ sedis Legatus, venerabili confratri nostro Domino Ricardo Dei Gratia London. Episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Cum nuper Ecclesia Anglicana, quæ majorum nostrorum temporibus, multis ac magnis libertatibus et immunitati- [Anno Dom. 1523. Regist. Cuthberti Tonstall. bus gaudere solebat, quorundam iniquorum hominum malitiis, et nequitiis fortiter fuerit QUUM Illustrissimus et Potentissimus Doinquietata et perturbata, qui omnia quæ a minus noster Rex Angliæ et Francia, Defenmajoribus nostris sancte et pie, ob tranquil- sor Fidei et Dominus Hibern, semper extitit litatem dictæ Ecclesiæ, fuerunt ordinata ac constantissimus Ecclesiæ Protector et Patrosancita, vel prava et sinistra interpretatione nus optime meritus, atq; superioribus annis, prope subvertentes, vel personas Ecclesiasti- in diebus fœlicis recordationis Julii ejus nocas male tractantes, ac eas contemptui ha- minis Papæ secundi, grave Schisma in Ecbentes, dictam Ecclesiam pene prostraverunt clesia Romana exortum pacavit et extinxit ; ac pedibus conculcarunt: Ne igitur dicta Ec- et postea ipsam Ecclesiam Romanam contra clesia Anglicana ad calamitatem insignem vim et potentiam Gallorum, qui tunc Italiam seu ruinam ac jacturam, et quod absit, deso- et Urbem Romanam in servitutem redigere lationem perveniat, quas diu eadem Ecclesia moliebantur, validissimo excercitu et bello Anglicana per diversas personas, ut præfertur longe omnium sumptuosissimo fœliciter depræ oculis suis Deum non habentes, nec cen- fendit, et securam reddidit: Ac præterea suras Sanctæ Matris Ecclesiæ timentes, sus- postremis his diebus Lutheranas Hæreses, in tinuit et sustinebat, prout de verisimili Re- Ecclesiæ Sacramenta Ecclesiæq; statum fuformatione non habita in futurum sustinere riose debaccantes doctissimo et nunquam satis debeat; Nos prout tenemur, congruum reme- laudato libello contudit et superavit; vicissim dium in hac parte providere cupientes, et ob tam gladio quam calamo hostes Ecclesiæ streid ipsum Prælatos et Clerum nostræ Cantuar. nuissime profligans, quibus meritis suam claProvinciæ convocare volentes; Fraternitati rissimam famam immortali gloriæ pariter convestræ igitur committimus et mandamus, secravit, tales laudes et gratias sua incompaquatenus omnes et singulos dictæ nostræ Cant. rabili bonitate ab Ecclesia promeruit, quales Ecclesiæ Suffraganeos infra nostram Provin- nunquam satis dignas quisquam mortalium ciam constitutos, et absentium Episcoporum referre poterit, sed Deus affatim persolvet si qui fuerunt Vicarios in Spiritualibus gene- præmia digna. Quumq; idem Rex noster rales, ac Diocesium vacantium Custodes Spi- et Protector illustrissimus a Rege Gallorum ritualitatis, et Officiales citetis seu citari faci- per Mare et per Terras, incolas hujus Regni atis, peremptorie, et per eos Decanos et contra percussum fœdus, promissam fidem, et Priores Ecclesiarum Cath. ac singula Capitula suum ipsius salvum conductum assidue infeseorundum, Archidiaconos, Abbates et Priores, tante, et Scotos contra Regnum hoc instigante Conventus sub se habentes, et alios Ecclesi- ac suis stipendiis conducente, atq; ducem arum Prælatos exemptos, et non exemptos, Albaniæ in perniciem principis Scotorum nosClerumq; cujuslibet Dioceseos Provinciæ tri Regis ex sorore Nepotis impellente, ali

asq; injurias multas et graves contra Regiam Majestatem suosq; amicos et subditos quotidie multiplicante, provocatur, irritatur atq; urgetur ut bellum suscipiat, suumq: Regnum tam contra Gallos quam contra Scotos ut decet imvictissimum Principem potenter defendat; non enim ultra pacem colere vel pacem longius expectare convenit postquam Rex Gallorum summum Pontificem bene moventem, et quæ pacis sunt suadentem, audire recusat, exercitum instruens et bellum apparans, fortassis in multos annos duraturum: dignissimum est ob præfata tam præclara facinora, ut sicut Rex noster illustrissimus plus cæteris Regibus antecessoribus fuis pro Ecclesiæ defensione, utilitate et honore insudavit, et plus expensarum sustinuit; ita ad sus tinenda bellorum onera imminentia, pro Ecclesiæ et totius Regni hujus defensione, per Ecclesiam tali subsidio adjuvetur quale anterioribus Regibus nunquam antehac coucessum est, nec fortassis posterioribus Regibus unquam simile, nisi ob talia benefacta vel extremam bellorum necessitatem postea concedetur. Quocirca ut Regia Majestas ad fovendam et protegendam Ecclesiam, et Clerum Angliæ, magis indies animetur, et ut jura, libertates et privilegia Ecclesiæ concessa benigne Ecclesiæ servet, et ab aliis servari faciat, et ne præfata benefacta in ingratos contulisse videatur.

Nos Prælati et Clerus Cant. Provinciæ in hac Sacra Synodo Provinciali sive Prælatorum et Cleri ejusdem Convocatione, in Ecclesia Cathed. Divi Pauli London. vicesimo die mensis Aprilis Anno Dom. millesimo quingentesimo vicesimo tertio inchoata, ac usq; ad et in decimum quartum diem mensis Augusti proxime ex tunc sequentis de diebus in dies continuata, congregati, Illustrissimo Domino Regi perpetuo et potentissimo Fidei et Ecclesiæ defensori, subsidium dare et concedere Decrevimus, quam nostram Benevo lentiam ut gratam et acceptam habeat humillime deprecamur, protestantes expresse, quod per præsentem concessionem, quam tanquam novam et ante insolitam pro nostra singulari et personali in Regiam Majestatem observantia sine exemplo donamus, omnino nolu mus Ecclesiæ Anglicanæ aut successoribus 1ostris in aliquo præjudicium generari, nec asum hunc singularem ad sequen. trahi: Quod si præsentem Concessionem pro exemlo et (ut vocant) pro Præsidente ad similes nquam Concessiones exigendas accipiendam ore præsentiremus, certe in eam omnino consentire recusassemus; quandoquidem subsidium sub modis, formis, conditionibus, exceptionibus ac provisionibus, et protestatione super et infrascriptis, et non aliter, neq; alio modo, Damus et Concedimus, viz. Subsidium se extendens ad Medietatem sive mediam partem valoris omnium fructuum reddituum, et proventuum, possessionum, unius anni, omnium et singulorum Episcopatuum, Ecclesiarum Cathed. et Collegiatarum, Dignitatum, Hospitalium, Monast. Abbaciarum, Priora

tuum aliarumq; domorum Religiosarum, nec. non quorumcunq; beneficiorum et Possessionum Ecclesiasticarum, &c.

VI.-Bishop Tonstal's License to Sir Thomas
More for reading Heretical Books.

[Regist. Tonst. Fol. 138.]

CUTHBERTUS permissione Divina London. Episcopus Clarissimo et Egregio viro Domino Thomæ More fratri et amico Charissimo Salutem in Domino et Benedict. Quia nuper, postquam Ecclesia Dei per Germaniam ab hæreticis infestata est, juncti sunt nonnulli iniquitatis Filii, qui veterem et damnatam hæresim Wycliffianam et Lutherianam, etiam hæresis Wycliffianæ alumni transferendis in nostratem vernaculam linguam corruptissimis quibuscunq; eorum opusculis, atque illis ipsis magna copia impressis, in hanc nostram Regionem inducere conantur; quam sane pestilentissimis dogmatibus Catholicæ fidei veritati repugnantibus maculare atq; inficere magnis conatibus moliuntur. Magnopere igitur verendum est ne Catholica veritas in totum periclitetur nisi boni et eruditi viri malignitati tam prædictorum hominum strenue occurrant, id quod nulla ratione melius et aptius fieri poterit, quam si in lingua Catholica veritas in totum expugnans hæc insana dogmata simul etiam ipsissima prodeat in lucem. Quo fiet ut Sacrarum Literarum imperiti homines in manus sumentes novos istos Hæreticos Libros, atq; una etiam Catholicos ipsos refellentes, vel ipsi per se verum discernere, vel ab aliis quorum perspicacius est judicium recte admoneri et doceri possint. Et quia tu, Frater Clarissime, in lingua nostra vernacula, sicut etiam in Latina, Demosthenem quendam præstare potes,

et Catholicæ veritatis assertor acerrimus in omni congressu esse soles, melius subcisivas horas, si quas tuis occupationibus suffurari potes, collocare nunquam poteris, quam in nostrate lingua aliqua edas quæ simplicibus et ideotis hominibus subdolam hæreticorum malignitatem aperiant, ac contra tam impios Ecclesiæ supplantatores reddant eos instructiores: habes ad id exemplum quod imiteris præclarissimum, illustrissimi Domini nostri Regis Henrici octavi, qui Sacramenta Ecclesiæ contra Lutherum totis viribus ea subvertentem asserere aggressus, immortale nomen Defensoris Ecclesiæ in omne ævum promeruit. Et ne Andabatarum more cum ejusmodi larvis lucteris, ignorans ipse quod oppugnes, mitto ad te insanas in nostrate lingua istorum nænias, atque una etiam nonnullos Lutheri Libros ex quibus hæc opinionum monstra prodierunt. Quibus abs te diligenter perlectis, facilius intelligas quibus latibulis tortuosi serpentes sese condant, quibusq; anfractibus elabi deprehensi studeant. Magni enim ad victoriam momenti est hostium Consilia explorata habere, et quid sentiant quove tendant penitus nosse: nam si convellere

pares quæ isti se non sensisse dicent, in totum perdas operam. Macte igitur virtute, tam sanctum opus aggredere, quo et Dei Ecclesiæ prosis, et tibi immortale nomen atq; æternam in Cœlis gloriam pares: quod ut facias atque Dei Ecclesiam tuo patrocinio munias, magnopere in Domino obsecramus, atq; ad illum finem ejusmodi libros et retinendi et legendi facultatem atq; licentiam impertimur et concedimus. Dat. 7 die Martii, Anno 1527 et nostræ Cons. sexto.

AD

LIBRUM SECUNDUM.

1.-The Bull for the King's Marriage with Queen Katherine.

[Cott. Libr. Vitel. B. 12.]

ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum, ut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis cæterisq; contrariis nequaquam obstantibus, Matrimonium per verba legitime de præsenti inter vos contrahere, et in eo, postquam contractum fuerit, etiamsi jam forsan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, [ac illud Carnali Copula consummaveritis, licite remanere valeatis, Auctoritate Apostolica tenore præsentium de specialis dono Gratiæ Dispensamus; ac vos et quemlibet vestrorum si contraxeritis]* (ut præfertur) ab excessu hujusmodi, ac Excommunicationis Sententia quam propterea incurristis, eadem Auctoritate Absolvimus, Prolem ex hujusmodi Matrimonio, sive contracto, sive contrahendo, susceptam forsan vel suscipiendam legitimam decernendo. Proviso quod tu (Filia Catharina) propter hoc rapta non fueris; volumus autem quod si hujusmodi Matrimonium de facto contraxistis, Confessor, per vos et quemlibet vestrum eligendus, pænitentiam salutarem propterea vobis injungat, quam adimplere teneamini. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Absolutionis, Dispensationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo tertio, septimo Cal. Januarii, Pontificatus nostri Anno primo.

II.-The King's Protestation against the Marriage.

JULIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto Filio Henrico Carissimi in Christo Filii Henrici Angliæ Regis illustriss. Nato, et dilectæ in Christo Filia Catharina, Carissimi in Christo Filii nostri Ferdinandi Regis, ac Carissimæ in Christo Filiæ nostræ Elizabeth. Reginæ Hispaniarum et Sicilia Catholicorum natæ, illustribus, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis præcellens Autoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, Quod cum alias tu Filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus, Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis illustrissimi primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et fæderibus inter Carissimum in Christo Filium nostrum Ferdinandum, et Carissimam in Christo Filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ Catholicos, ac præfatum Angliæ Reges et Reginam, matrimonium per verba legitime de præsenti contraxi-setis, illudq; carnali Copula forsan consummavissetis, Dominus Arthurus prole ex hujusmodi Matrimonio non suscepta decessit; Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc ut hujusmodi vinclum Pacis et Amicitiæ inter præfatos Reges et Reginam diutius permaneat, cupiatis Matrimonium inter vos per verba legitime de præsenti contrahere, supplicari nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportunæ Dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: Nos igitur, qui inter singulos Christi fideles, præsertim Catholicos Reges et Principes, Pacis et Concordiæ amænitatem vigere intensis desideriis affectamus, vosque et quemlibet ves- This passage does not occur in the MS., trum a quibuscunque Excommunicationis, though it is to be found in Pope Clement Suspensionis et Interdict. aliisque Ecclesias- VII.'s commission to Cardinal Campeius. ticis Sententiis, Censuris, Panis, a jure vel There are other verbal differences.

[Cotton Libr. Vitell. B. 12.] IN Dei Nomine, Amen. Coram vobis Reverendo in Christo Patre et Domino, Domino Richardo Dei et Apostolicæ sedis gratia Episcopo Wintoniensi, Ego Henricus Walliæ Princeps, Dux Cornubiæ et Comes Cestriæ, dico, allego et in his Scriptis propono, Quod licet ego minorem ætatem agens, et intra annos pubertatis notorie existens, cum Serenissima Domina Katharina Hispaniarum Regis Filia, Matrimonium de facto contraxerim, qui quidem Contractus, quamvis obstante ipsa minore ætate mea de se jam invalidus, imperfectus, nullius efficacia aut vigoris extiterit; quia tamen annis pubertatis et matura ætate jam superveniente, Contractus ipse per tacitum Consensum, mutuam cohabitationem, munerum aut intersignium dationem seu re

ceptionem, vel alium quemcunq; modum jure declaratum, forsan existimari seu videri poterit apparenter validatus aut confirmatus; Ea-propter, Ego Henricus Walliæ Princeps prædictus, jam proximus pubertati existens, et annos pubertatis attingens, Protestor, quod non intendo eundem prætensum contractum per quæcunq; per me dicta seu dicenda, facta aut facienda, in aliquo approbare, validare, seu ratum habere, sed nunc in præsenti, non vi, dolo, nec prece inductus, sed sponte et libere, nullo modo coactus, contra hujusmodi Contractum reclamo, et eidem dissentio, voloq; et omnino intendo ab eodem contractu Matrimoniali prætenso, melioribus modo et forma, quibus de juremelius, validius, aut efficacius potero vel possim, penitus resilire, et eidem expresse dissentire, prout in præsenti contra eundem reclamo, et eidem dissentio. Protestorq; quod per nullum dictum, factum, actum, aut gestum per me, aut nomine meo per alium quemcunque, quandocunq; aut qualemcunque, imposterum faciendum, agendum, gerendum, aut explicandum, volo aut intendo in præfatum contractum Matrimonialem, aut in dictam Dominam, Catharinam tanquam Sponsam aut Uxorem meam consentire. Super quibus vos omnes testimonium perhibere volo, requiro, rogo, atque obtestor.

Per me Henricum Walliæ Principem.

LECTA fuit et facta suprascripta Protestatio, per præfatum Serenissimum Principem Dominum Henricum, coram Reverendo in Christo Patre et Domino, Domino Richardo permissione Divina Winton. Episcopo, Judicialiter pro tribunali sedent. Et me Notarium infra scriptum ad tunc præsentem in ejus Actorum Scribam in hac parte assumente, et Testium infrascriptorum præsentiis. Anno Dom. 1505. Indictione octava, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Julii, Divina Providentia eo nomine Papæ secundi Anno secundo, Mensis vero Junii die 27; quo die Doininus Serenissimus Princeps proximus pubertati, et annos pubertatis attingens erat, ut tunc ibidem asserebat, in quadam bassa Camera infra Palatium Re. gium Richemondiæ, in parte occidentali ejusdem Palatii situat. Super quibus omnibus et singulis, præfatus Serenissimus Princeps me Notarium præmemoratum Instrumentum conficere, et testes infra nominatos testimonium perhibere requisivit instanter, et rogavit. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium, præfatus Serenissimus Princeps supra, et testes, ut præmittitur, rogati et requisiti, sua nomina propriis manibus infra scripserunt. Ita est ut supra, quod ego Joannes Raed. manu et signo meo ma

nuali Attestor.

Giles Daubney, C Somerset. Thomas Rowthale.

Nicholas West.

Henry Marny.

III.-Cardinal Wolsey's first Letter to Sir
Gregory Cassali, about the Divorce.
Taken from the Original.

[Cotton Libr. Vitellius B. 9.]

DOMINE GREGORI, Post meam cordatissimam Commendationem, post ultimum vestrum a me discessum ex Compendio ad vos scripsi, ut ob nonnullas maximi momenti causas procurare differretis quod de Regiæ Majestatis negotio in quibusdam nobis traditis Commissionibus continebatur, quoad rursus vobis significarem quid ea in re fieri vellemus. Ubi vero ad Regiam Majestatem rediissem, variis crebrisq; cum ea habitis sermonibus, adeo abunde ac distincte illi aperui quam ex animo ac diligenter, et quam sincere et ex fide, diu noctuque exoptetis eidem Regiæ Majestati inservire; neque ullum unquam laborem, periculum aut molestiam vos velle recusare, ut omni studio ac viribus id fideliter præstare possitis quod illi gratum aut acceptum quoquo modo esse posse cognoveritis, omnemq; industriam vos esse adhibituros quo vestræ fidei curæque commissa optatum finem consequantur; quem vestrum animum propensissima voluntate sic sub mea fide Regiæ Majestati insinuavi, ut meam hanc relationem atque sponsionem pectori suo constantissime adfixerit, certissimaque fiducia concepit, omnino futurum ut nostræ tunc expectationi quacunque in re et occasione respondeatis: Ex quo fit ut vestræ operæ, curæ atque prudentiæ ea nunc tractanda et procuranda committat, quibus nihil magis cordi habeat, nihil ardentius exoptet, aut majoris sit momenti vel gravioris successus, nec ullum habet Consiliarium, utcunque intimum, cui graviora possit committere. Quum itaque, me intercedente et procurante, nunc vos Regia Majestas præ cæteris ad hoc fidei adsciverit et elegerit, ut in re tam gravi fidelissima vestra opera ac ministerio utatur, fidemque illi meam de vobis jam ei adstrinxerim, nihil ambigens quin postquam ejus animum ac voluntatem cognoveritis,fueritisque abunde instructi quam maximi hæc qæc nunc expono sunt momenti, utpote quæ potissimum concernunt Regiæ conscientia exonerationem animæque suæ salutem, vitæ conservationem et incolumitatem, Regii Stemmatis continuationem, publicumque commodum et quietem subditorum omnium, eorum pariter qui sub ejus imperio nunc vivunt vel qui postea unquam in hoc suo Regno Ministerium hoc in negotio impendendum vivent; quumque perspiciam sedulum vestrum omnino redundaturum esse in præcipuam vestram exaltationem et utilitatem, postquam sionem se obtulisse videtis, qua vestra fainfelices istos jam passos successus occamilia hujusmodi operam huic Serenissimo Principi navare possit, quod statum omnem vestrum in longe meliorem quam antea sit haud dubie restituturus et adaucturus, certissimum compertissimumque habeo, quod ob has tam urgentes causas et tam mrav`s suc

« VorigeDoorgaan »