M. TULLII CICERONIS HISTORIA PER CONSULES DESCRIPTA ET IN ANNOS LXIV, DISTINCTA PER FRANCISCUM FABRICIUM MARCODURANUM. M. TULLIUS M. F. M. N. COR. CICERO. Hoc modo orator noster, cuius historiam descripturi sumus, Romanorum more nominatur, atque haec singula primum explicabimus. M., id est MARCUS, praenomen eius est, quod a patre maximus natu filius de more habuit. TULLIUS proprium et gentile eiusdem nomen est: fuit enim e Tullia' gente antiquissima, libro II. cap. 1. de legibus. Patrem Ciceronis ex regio Volscorum genere fuisse, in Eusebii Chronicis legimus. Et Plutarchus scribit, nonnullos eius genus referre ad Tullum Attium, nobilem Volscorum regem. Hinc Silius Italicus libro VIII. v. 406. seqq. Tullius aeratas raptabat in agmina turmas, Fulmine compescet linguae nec deinde relinquet 1) Cuius haec familia Ciceronum fuit plebeia: quod ipse subindicat in Bruto cap. 16. loquens de humilioribus hominibus, in alienum eiusdem nominis infusis genus; ut si ego me a M. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio cos, anno X. post exactos reges fuit. GRON. Onomast. Cic. I. 1 M. F., Marci filius, habuit enim Cicero noster patrem M. Tullium, qui cum esset infirma valetudine, in Arpinati villa fere aetatem egit in litteris, libr. II. cap. 1. de legibus. Eum fulloniam fecisse ac vites. oleasque semper coluisse, Q. Calenus in maledica oratione apud Dionem ait lib. XLVI. c. 4. vol. 2. p. 374. Sturz.1 Patrem hunc Cicero in petitione consulatus, annos iam natus XLIII. amisit, ut Asconius scribit in Tog. cand. Cic. Opp. Ed. Or. vol. 2, 1. p. 521. Ed. Baiteri p. 82. Vide epist. 5. lib. I. ad Att. M. N., Marci nepos, nam et avus eius M. Tullius Cicero2 nominatus fuit, eoque vivo se natum ait, libr. II. cap. 1. de legibus. De eodem lib. III. cap. 16. ita scribit: Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipio, quoad vixit, restitit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem, aviam nostram, habebat, ferenti legem tabellariam. Is quoque est, de quo Caesar libr. II. cap. 66. de Oratore: M. Cicero, inquit, senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, nostros homines similes esse Syrorum venalium dicebat; ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum. COR., Cornelia nomen est tribus, ablativi casus, ut sit, ex Cornelia. Ex tribubus autem XXXV. aliquam necesse erat, cuiuscunque ordinis esset, civis Romanus obtineret. Atque a tribu, in qua censebantur, cives etiam significabantur: Asconius in Verrínam secundam cap. 8. Cicero autem cum reliquis Arpinatibus in tribu Cornelia censebatur. Livius lib. XXXVIII. cap. 36. CICERO. Cicerones a cicere appellatos fuisse satis constat3: itaque dictum esse illum, qui primus hoc nomen invenit, a nasi figura, auctor est Plutarchus cap. 1. Apud Priscianum quoque Grammaticum libro II. 5, 24. (p. 71. Kr.) legitur, eum, qui primus hoc nomen habuit, ab habitu faciei nominatum esse. Plinius vero lib. XVIII. cap. 3. ait, Fabiorum, Lentulorum, Ciceronum cognomina prima inde esse, ut quisque aliquod optime genus sereret. Anno post Romam conditam DCXLVII. (ex Fastis scil. Capitolinis, quos sequitur Fabricius) ante Christum natum CIII. consules fuerunt C. ATILIUS SERRANUS, Q. SERVILIUS CAEPIO. His consulibus ante diem III. Nonas Ianuarias M. Cicero natus est, Gellius libr. XV. cap. 28. His quoque consulibus, quibus L. Crassus legem Serviliam suaserit, se natum esse ipse Cicero in Bruto cap. 43. scribit. Idem III. Non. Ianuar. natalem suum vocat, epist. 5. libr. VII. et epist. 41. libr. XIII. ad Atticum. Verba Plutarchi sine causa in dubium vocantur: qui de Ciceronis natali ita scribit: Tεzon 1) M. Tullius Cicero - patre equite Romano natus. Aurel. Victor de Viris ill. 81, 1. 2) Qui praeter Marcum filium habuit et alium: unde natus Lucius, quem fratrem suum scil. patruelem vocat noster lib. I. ad Attic. epist, 5. GRON. 3) Priscian. 4, 2. 7. p. 144. Krehl. ναι δὲ Κικέρωνα λέγουσιν ἡμέρᾳ τρίτῃ τῶν νέων καλανδῶν, id est, editum in lucem Ciceronem ferunt tertio die Kalendarum novarum, sive, post diem tertium Kal. Ianuar., quo genere loquendi nou quartus, sed tertius dies Ianuarii significatur, ut sit, tertio die post Kalendas, non numeratis ipsis Kalendis. Sic Livius libr. XXX. cap. 28. ait, Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decessisse: qui venit in Italiam anno, ut Livius numerat, ab U. C. DXXXII., decessit anno DXLVII. Recte igitur Paullus Iuriscon. in L. Anniculus D. de verb. signif. Ante diem decimum Kalendarum, post diem decimum Kalendarum, neutro, inquit, sermone undecim dies significantur. Sic enim legendum ex Pandectis Florentinis, non, utroque sermone: ut perperam Alciatus, Budaeus, Valla et Corradus legerunt. Apud Plutarchum omnem dubitationem tollit id quod sequitur: ἐν ᾗ νῦν οἱ ἄρχοντες εύχονται καὶ θύου σιν ὑπὲρ τοῦ ἡγεμόνος, id est, quo die nunc magistratus pro Principe faciunt et vota nuncupant. De quo die Caius in L. Si calvitur. D. de verb. signif. Post Kalendas Ianuarias die tertio pro salute Principis vota suscipiuntur, ubi tertium diem Ianuarii intelligendum esse haec verba Capitolini in Pertinace cap. 6. ostendunt: Denique ante tertium Nonarum diem, Votis ipsis, milites Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt. Votis ipsis, id est, ipso votorum die, quomodo ludis, gladiatoribus, et similia a Latinis dicuntur. De iisdem votis Spartianus in Hadriano cap. 23. Ingravescente valetudine per somnium periit ipsis Kal. Ianuariis. Quare ab Hadriano votorum causa est lugeri vetitus; et Vopiscus in Tacito cap. 9. Divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita, ut iisdem Natalibus suis, Parilibus, Kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur. Mater Ciceronis, quae ipsum, ut Plutarchus scribit, sine ullo dolore peperit, fuit Helvia, ut ab Eusebio et Paullo Diacono in supplementis Eutropianis recte nominatur: nam apud Plutarchum '02Biev mendose est pro Eliav1, quod nomen in eiusdem Quaestionibus Romanis emendate legitur, quo de in Annotationibus in Orosii libr. V. cap. 15. Habuit mater Ciceronis sororem, quae C. Aculeoni equiti R. nupsit: quem L. Crassus dilexit ex omnibus plurimum, ut est libro II. cap. 65. de Oratore, ubi Aculeonem Crassus apud M. Perpernain indicem contra Gratidianum defendisse dicitur. De eodem ipse Crassus libr. I. cap. 43. Nonne, inquit, videtis equitem R., hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita tenere ius civile, uti, cum ab hoc discesseris, nemo de iis, qui peritissimi sunt, anteponatur? Huius igitur Aculeonis filii Ciceronis consobrini fuerunt, quibuscum se in pueritia bonis disciplinis operam dedisse ipse testatur initio libri II. de Orat. Ex his fuit C. Visellius Varro, vir doctus in primis: qui iuris civilis a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam, in Bruto cap. 76. De eodem in Orat. de provinciis coss. cap. 17. Antequam ad sequentem annum transeo, admonebo adolescentes studio 1) Emendatum nunc est Ehßíav Plut. cap. 1. Ed. Schaef. sos, his consulibus natum esse Cn. Pompeium pridie Kal. Octobres, quod Velleius libr. II. cap. 53. et Plinius libr. XXXVII. cap. 2. diserte scribunt: cuius rei observatione facillime diiudicari potest, quot annos natus Pompeius res singulas gesserit honoresve consecutus sit: id quod tam varie ab auctoribus scriptum est, ut maior discrepantia vix inveniatur. Anno Urbis DCXLIIX. Ciceronis II. coss. fuerunt P. RUTILIUS RUFUS, CN. MALLIUS. Hic est P. Rutilius Stoicus, homo doctissimus et Panaetii auditor, de quo Cicero in Bruto cap. 30., lib. III. cap. 2. de Officiis, et nos inferius. Alterum consulem Cn. Mallium voco, quoniam sic quoque appellatur in antiquo marmore Neapoli: unde Georgius Fabricius legem aedificantium descripsit, de quo Cic. pro Plancio cap. 5. populus R. Q. Catulo, in summa familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, praeposuit Cn. Mallium, non solum ignobilem, verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta. Idem scribit pro Murena cap. 17. Sed apud historicos, qui hunc consulem victum a Cimbris scribunt, magna varietas in nomine et praenomine invenitur, de qua Sigonius in Fastis. Hoc anno Q. Servilio Caepioni proconsp1 impcrium rogatione C. Norbani tribuni pl. abrogatum est: qua de causa seditio in Urbe excitata fuit, de qua Cicero lib. II. cap. 47. de Orat., unde L. Cottam et T. Didium Norbani collegas fuisse cognoscimus. Sed Caepio damnatus est eiusque bona publicata sunt. Livius libr. LXVII. et Asconius in Cornelianam: ubi mendose impressum est, Tulerat autem eam maxime propter simultates cum Q. Caecilio, est enim legendum, cum Q. Servilio, vel cum Q. Caepione.? Anno Urbis DCXLIX. Ciceronis III. coss. fuerunt C. MARIUS II., C. FLAVIUS FIMBRIA. C. Marius iterum consul Kalendis Ianuariis de Iugurtha triumphavit. Plutarch. in Mario, Salustius in Iugurthino extrem. C. Fimbriam Cicero pro Plancio cap. 21. inter eos numerat, qui, cum tribuni pleb. esse non potuissent, consules facti sunt. De eius eloquentia idem in Bruto cap. 66. His consulibus C. Cassius L. F. Longinus, tribunus pleb. plures leges ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc etiam, ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset, in senatu ne esset. Asconius in Cornelianam, Ed. Baiteri p. 78. Hoc anno C. Lusius tribunus milit. Marii sorore natus, pudicitiam cum eriperet Trebonio sive C. Plotio militi, interfectus ab eo est, cui vim afferebat. Quem cum Marius scelere solutum periculo liberasset 1) Sive legem PARIETI FACIVNDO. Cfr. Inscriptiones meas Lat. N. 3697. Grut. 207, 1. 2) In Ed. Baiteri p. 78., ubi est cum Q. Servilio. |