Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hunc in morem]
inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insi-
ticia sunt vel, propter scripturæ varietatem, pro
incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana,
criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

[ocr errors]

M. TULLII CICERONIS

ORATIO X.

ACTIONIS SECUNDÆ

IN C. VERREM

LIBER QUINTUS.

De Suppliciis.

ARGUMENTUM.

HÆC oratio "de Suppliciis" inscribitur: sed de his ultima tantum, neque præcipua, pars agit. Tres partes habet. Prima est de bello fugitivorum e belli Spartacici reliquiis nato, a cap. 2 ad 16; altera de maritimo bello, quod contra prædones et piratas gerebatur, qui tum Siculum mare infestabant, ad cap. 52; et tertia demum de injustis contra leges Rom. a civibus Romanis sumtis suppliciis.

(Orat.) VOL. II.

B

[ocr errors]

IN C. VERREM VI.

I. NEMINI video dubium esse, judices, quin apertissime C. Verres, in Siciliâ, sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliârit; versatusque sit, sine ullâ, non modo religione, verum etiam dissimulatione, in omni genere furandi atque prædandi. Sed quædam mihi magnifica et præclara ejus defensio ostenditur; cui quemadmodum resistam, multo mihi ante, judices, est providendum. Ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam, virtute ejus et vigilantiâ singulari, dubiis formidolosisque temporibus, a fugitivis atque a belli periculis tutam esse ser

vatam.

Quid agam, judices? quo accusationis meæ rationem conferam? quo me vertam? Ad omnes enim meos impetus, quasi murus quidam, boni nomen imperatoris opponitur. Novi locum; video, ubi se jactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora reipublicæ, imperatorum penuriam, commemorabit: tum deprecabitur a vobis, tum etiam pro suo jure contendet, ne patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum testimoniis eripi; neve obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiæ velitis.

Non possum dissimulare, judices: timeo, ne C. Verres propter hanc virtutem eximiam in re militari, omnia, quæ fecit, impune fecerit. Venit enim mihi in mentem, in judicio M' Aquillii, quantum auctoritatis, quantum momenti, oratio M. Antonii habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo non solum sapiens, sed etiam fortis, causâ prope peroratâ, ipse arripuit M' Aquillium, constituitque in conspectu omnium; tunicamque ejus a pectore abscidit, ut cicatrices populus

Romanus judicesque adspicerent, adverso corpore exceptas. Simul et de illo vulnere, quod ille in capite ab hostium duce acceperat, multa dixit; eoque adduxit eos qui erant judicaturi, vehementer ut vererentur, ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem, sed ad judicum crudelitatem, videretur esse servatus. Hæc eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque tentatur: idem quæritur. Sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps: at est bonus imperator, et felix, et ad dubia reipublicæ tempora reservandus.

II. Non agam summo jure tecum: non dicam id, quod debeam forsitan obtinere; cum judicium certâ lege sit [constitutum,] non, quid in re militari fortiter feceris, sed, quemadmodum manus ab alienis pecuniis abstinueris, abs te doceri oportere: non inquam, sic agam; sed ita quæram, quemadmodum te velle intelligo, quæ tua opera, et quanta, fuerit in bello.

Quid dices? an bello fugitivorum Siciliam virtute tuâ liberatam? magna laus; honesta oratio: sed tamen quo bello? Nos enim, post id bellum quod M' Aquillius confecit, sic accepimus, nullum in Siciliâ fugitivorum bellum fuisse. At in Italià fuit. Fateor, et magnum quidem ac vehemens. Num igitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? num tibi illius victoriæ gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicandam putas? Non arbitror hoc etiam deesse tuæ impudentiæ, ut quidquam ejusmodi dicere audeas. Obstitisti videlicet, ne ex Italiâ transire in Siciliam fugitivorum copiæ possent. Ubi? quando? quâ ex parte? cum aut navibus, aut ratibus, conarentur accedere? Nos enim nihil unquam prorsus audivimus: et illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque factum, ne, ratibus conjunctis, freto fugitivi ad Messanam transire possent; a quo illi conatu non tantopere prohi

« VorigeDoorgaan »