Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

L. B. S.

Annus nnus jam agitur vigesimus, ex quo tabulis meis synopticis historiam doctrinarum medicarum complectentibus parvum omnino et mancum addebam catalogum librorum proprie ad historiam medicinae pertinentium. Inde neque tempori neque sumtibus peperci, ut pleniorem et accuratiorem adipiscerer cognitionem ejusmodi librorum et ut, plenius aliquid et concinnius tradere possem iis, qui haec studia non obiter et perfunctorie, sed profundius et subtilius tractare consueverint.

Jam cum in eo sim, ut talem, qualem meditabar et mente concipiebam, indicem luci committam, vereor ne in vituperia magis quam laudes incurram. Nam redundare multa multis videbuntur, deesse non pauca. Et quanquam majorem in accuratione quam in copia laborem collocavi, non dubito, quin etiam in hac saepe aliquid desideretur. Haec imbecillitati condonabis humanae, Lector, et benevole emendabis.

Neque tamen inutile aliquid suscepisse mihi videor, nec ut inanem gloriolam inde auspicatus fuisse arguerer. Haec enim exigua omnino erit in ejusmodi opere, quod ingenii parum, assiduitatis aliquid exegisse videbitur, et quod longe plurimi unius tantum lineolae quaerendae causa evolvent, quam si recte constitutam invenerint, id flocci facient, sin falsam aut incongruam, graviter vituperabunt. Ut vero in unum locum redacta habeatur omnis hujus historiae literatura, ut facili negotio reperiri possit, quid de unaquaque re jam scri

*

« VorigeDoorgaan »