Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ninu testes, Daniel testes, Gitesinde testes, Ramiro testes, Ubeco testes, Veulfu testes.

(Censual da Sé do Porto, f. 96, e v.)

N. II.

Dubium quidem non est, sed multis mane ac triumphatoribus ortu fuit inter Alfonsum et Johanne, que sunt Presbiteros de illo Acistano de Santo Martino de Suylanes contra Garcia Moniz, proinde adjunti sumus in Castella per manus Didaci Troitesendiz, et Menendo Diaz, et Gosendo Araldiz, que erant Vigarius de Rex Domno Fernando, et presentavit illos ante Rege, et erant Episcopus nomen Domno Aloitus, et Domno Miro, et Domno Maunelo, et Domno Didacus Vestruarios, et Domno Sesnandus 'que Episcopus de Portugale, et Condes Sancius Velasquiz, et Domno Poncius, Nunu Valasquiz, et Nuno Me nendi, et Flamu Diaz, et illos Infanzones, que erant in Portugale Gomize Eicazi, Menendus Gonzalviz, et Godino Venegas, et aliorum multorum filium omnium bene nadorum que erant in Palenciam de Conde, et exquisierunt inter eo justitiam, et divindicaverunt Monachos qui erant in illo Acistano, de Garsea Moniz per suis scriptos, et per suos avolus et per suos sabientes, et per suas veritas. Mandavit ille Rex Fernandus que confirmassent illos Monachos in Acistano Santo Martino de Suylanes per manus de Diagus Truytesendiz, et Menendo Diaz, et Gosendo Araldiz. Auxendu (Obinde) ego Garsia Moniz facio vobis. Alffonsus, et Johanne Presbyteros, et a Fratres que sunt in illo Acistano plazum, (1) et omnis propinquis vestris ingenu que bonus fuerit, et in vida santa persevera

(1) de ipsa hereditate que vendicates de me ante ille Rex Fernandus que habentis vos illa firmiter (Arch. R.)

vit in temporibus seculorum, aut propinquos nostros illos vestros et ille annicio inrumpere quesierit, aut per nos aut per mandatos nostros aut qualibet venerit homo, unde vos inpedimento habeatis, parie vobis duo libra bina auri talenta, et illo Acistano duplato, et judicato ad Domino terre. Ego Garsia Moniz in hanc annizio, manus meas roboro. Era millesimia nonagessima septima pridie Kalendas Januarii. Marecus testes Presbiter, Johanne Presbiter testes, Gonsindo Presbiter testes, Petros Presbiter testes, Aloitus Episcopus confirma, (1) Maurelus Episcopus confirma, Mirus Episcopus confirma, Vestruarius Epis copus confirma, Senandus Episcopus confirma, Sancius Comide testes. Domno Poncius testes, Diagus Truytesendiz testes, Gunsindo Araldiz testes, Gomece Eclezi testes, Fla-. minus testes, Menendus Gonsalvit testes, Rex Fernandus concessit, Ordonius notavit.

(Censual da Sé do Porto f. 96 v.)

N. B. Este Documento acha-se tambem no R. Archivo, no Liv. 2. de Doações do Sr. D. Affonso II. f. 23 v., transcripto da copia, que do original tirárão os Inquiridores da quarta Alçada do Sñr. D. Affonso III. na Era 1296, entre Douro e Tamega, que pintárão a figura d'ElRei D. Fernando entre as columnas dos Confirmantes, qual a achárão no original, e se pode ver naquelle Liv. 2. de Doações: com o qual essencialmente confere, menos nas duas faltas restituidas nas notas, e em vir nesta de mais a palavra concessit, e em trazer este testes nos Magnates Seculares, que aquella lê confirma.

(1) Donio Presbiter (Arch. R.)

N. III.

Inocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri Episcopo, et dilectis Filiis Capitulo Portugalensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane petitio vestra nobis exhihita continebat quod orta olim inter quodam predecessorem tuum Frater Episcope et vos filii Capitulum ex parte una et clare memorie S. illustrem Regem Portugalie super quibusdam articulis materia questionis, tandem super his mediantibus dilectis filiis Magistro Egidio de Leireta Canonico Colinbriense, Durando Forjaz, Cancellario dicti Regis, et aliis bonis veris amicabilis intervenit compossicio inter partes: et quia in quodam articulo compossitionis continebatur ejusdem, ut si inter aliquos Clericos, et Laicos Portugalensis Civitatis et Diocesis alique civiles cause orte fuerint, Portugalensis Episcopus, qui pro tempore fuerit, vel ejus Vicarius cum Judice Regis ejusdem simul de causis ipsis cognoscant, in quo juri detrahitur et ecclesiastice libertati, articulum ipsum approbandum vel reprobandum nostro dicte partes in compossitione hujusmodi arbitrio commisserunt, prout in litteris inde confectis vestro et ipsius Regis sigillis munitis plenius, continetur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati compossissionem ipsam sicut rite sine pravitate facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hactenus paciffice observata ratam et gratam habentes eam excepto quantum ad preffatum articulum auctoritate Apostolica conffirmatus, et presentis scripti patrocinio communimus tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum presentibus inseri facientes, qui talis est.

Santissimo Patri et Domino G. Dei providentia Sa

[ocr errors]

crosancte Romane Ecclesie Summo Pontifici S. Dei gracia Portugalensis Rex ejus specialis filius atque miles pedum oscula beatorum. Volens pacem habere cum Portugalensi Ecclesia promitto bona fide, et sine malo ingenio, quod servabo, et servari faciam omnes articulos Ecclesiastice libertatis prout in vestra continetur provissione, preter duos articulos de expeditione scilicet et de foro Clericorum super quibus ita composuimus. De articulo expeditionis ita diffinitum est inter me et P. Episcopum et Capitulum Portugalense, quod ipse Episcopus ibit mecum in expeditionem cum ego ivero cum Exercitu generali ad deffenssionem Regni tantum cum Prelatis secularibus, quibus ratione Prelatie suppetunt facultates, Religiossis receanentibus si contigerit quod Exercitus generalis Sarramnorum intraverit ad obsidendas, et capiendas Regni Villas. De foro Clericorum de beneplacito mei, et Episcopi et Capituli Portugalensis ita possuimus quod caussis spiritualibus, et ecclesiasticis, videlicet ut sunt testamentarie, decimarie, et matrimoniales, simoniace, usurarie et consimiles in judicio Episcopi remanentibus, cause alie que inter Clericos et laicos orte fuerint per meum Judicem, et Episcopum, vel ejus Vicarium audiantur diffiniantur, et executioni mandentur nisi Sanctitas Vestra de his articulis aliter duxerit judicandum. Item propter bonum pacis, et pro remedio anime mee dedi Portugalensi Ecclesie jus patronatus Ecclesie de Suylaens, et Ecclesie de Bedoido cum earum pertinenciis et quicquid juris et possessionis et quasi possessionis et proprietatis in ipsis habeo que Ecclesie pleno jure et sine herede alio ad me pertinere disgnoscebantur, et promitto quod defendam ipsas Ecclesias Portugalensi Ecclesie perpetuo possidendas si aliquis in ipsis jus patronatus vel aliud jus contenderit se habere, et statim liberari ipsas Ecclesias dicto Episcopo et ipsum induxi in earum possessionem. Insuper ego S. secundus Dei gracia Portugalensis Rex de consenssu et actoritate Tom. IV. Part. II. X

[ocr errors]

meorum Magnatum exclusis omnibus et amotis si que possint vel posse videntur id quod intendo facere impedira talem compossitionem facio vobiscum Domne P. Episcope et Capitulo Portugalense scilicet ego restituo sive integro et concedo pro mne et suscessoribus meis vobis et suscessoribus vestris et Ecclesie Portugalensi in perpetuum decimam integre tocius illius decime quam hactenus ego, et antecessores mei percipere consuevimus et de cetero perceperimus et successores mei de pannis et de quibuscunque ducantur ad Civitatem Portugalensem, vel Portum Dorii, de quibus ego, vel successores mei habuerimus decimam ubicunque eam perceperimus et si alique merces in portu aliquo de navigiis venientibus ad Portum extrahantur et ipsis mercibus sicut de aliis que in eisdem navibus defferuntur ad Portugalensem Ecclesia Portugalensis ex mea decima quam ego habuero de mercibus illis sic extractis suam decimam integre percipiet et ab ista dic, in antea cam in pace et sine diminuitione percipiatur sine mora. Mitto etiam vos in possessionem ipsius decime, et faciam eam vobis et successoribus vestris et Ecclesie Portugalensi semper et sine mora persolvi, dilationem fraudem vel malitiam aliqua in mutatione portus, vel alias super ipsis dictis nullatenus in gerendo sed concedo ud supradictam decimam recipiatis prout superius dictum est, et sicut nunquam melius Ecclesia Portuga leusis percepit nec paciar quod Decimatores mei vel alii eam ingerant vel supra ipsa decima vos molestent: faciam etiam ipsam Ecclesiam dictas decimas plene habere et pacifice possidere et vos et successores vestros defendam in ipsis decimis possidendis. Concedo etiam vobis quod constituatis vestrum specialem Decimarium et scriptorem in custodiendis et decimandis omnibus supradictis condecimariis meis et scriptoribus, qui recipiant vestram decimam. Et mando quod mei Decimarii non deciment sine vestro, nisi per vestrum remanserit, et ut nichil de ves

« VorigeDoorgaan »