sim dicere, tantum per Aethiopicum atque Indicum mare mea hac navigatione Christianismo accrevisse, quantum in Europa nostris temporibus amissum est, atque etiam summæ gloria duci debere arbitror in his partibus Indici maris, ubi Machometitus error plurimum pullulat, attolli manibus Lusitanorum vitricia Christi signa, et multos suæ gentis Reges nostris Legibus vivere, et grave tributum quotannis pendere: multasque esse per omnes Arabici, Persici, atque Indici Lithoris oras, perque Insulas deductas Colonias nostrorum Lusitanorum, ubi rite Christi nomen quotidie invocatur. Quin etiam divitiæ ipsæ, quæ quidem huic Regno hujusmodi navigatione amplissimæ accreverunt, semper et à me, et ab Aemanuele Patre meo isti Sanctæ Sedi Apostolicæ, atque omnibus Christianis Regibus, qui se nostris opibus augeri voluerunt, atque omnibus denique Ordinibus, ac Collegiis sacris, fuerunt liberalissime communicatae. Quæ ideo citra inanis gloriæ suspicionem dicta videri debent; quia et si minime dicantur, omnibus tamen notissima sunt. Sed cum haec omnia diutius prosperum fortunæ cursum sentirent, nec ulla re adversa premerentur, paulatim aliquibus difficultatibus implicari cæperunt. Nam cum antea nostræ naves nulla nisi maris pericula, quæ in tam longo itinere omnino maxima contingere solent, paterentur, postquam nonullorum cupiditas, qui aliena studiosius appetunt, quam sua tutantur, ita incensa est, ut piratico more nostris navibus insidiaretur, necesse habuimus aliam quotannis Classem instruere, quæ nostras onustas naves ad medium mare venientes exciperet, ac tutas domum reduceret. Quin etiam ipsi Indi, qui facile à principio parva nostrorum manu in officio continebantur, nostris assiduis præliis repugnare edocti, vix justo Exercitu nunc teneri possunt: ipsumque Indicum mare, quod tuto prius navigabatur, jam nisi munitissimis Classibus à nostris navigari non potest. Quippe Indi, et si sæpe in ipso mari à nostris præTom. IV. Part. II. Bb lio superati, ac fracti discedunt, non tamen animo dejiciuntur, nec reficere vires, ac tentare cessant, si possint se in libertatem semel asserere. Quibus in rebus, dum singula provideo, tot mihi impensæ jamdiu creveruut, isque præterea numerus nobilium Lusitanorum, atque veteranorum militum assiduis præliis desideratus est, ut nullis commodis damna pensari valeant. Verum hæc omnia propriis interim facultatibus refici, atque sustineri poterant: nunc Christiani nominis hosti, Turcarum Imperator, multis victoriis elatus, quas adversus Soldanum et Xequem Ismaelem, deinde adversus Magistrum Hieroso. lymitanum, atque Pannoniæ Regem adeptus est, in Indiam quoque imperium suum proferre cupiens, maximis in mari rubro instructis Classibus, copias in Indicum mare primo quoque tempore tramissurus dicitur. Id quod Sanctitati Vestræ notissimum esse scio, ut quæ anno superiore de omnibus hujusmodi rebus me suis literis certiorem fecerit: Quod ipse quorundam Indicorum Regum fidem secutus facit, qui se illi universam Indiam tradituros pollicentur, si semel nostram Classem profligaverit, ejusque copias Indiorum reges majore ipsi navium numero expe ctant, ut conjunctis viribus nostros adoriantur. Quæ res, etsi dicta facilis est, æstimare tamen licet quo in discrimine res nostræ illis in partibus positæ sint. Quo mihi ad properandum magis est, ut magna auxilia submittam, quo nostri, favente divino auxilio, tot tamque instructis hostium viribus superiores esse possint. Qua propter hoc Septembri mense, quanvis propter, anni tempus alienus sit à consueta navigatione, coactus tamen ea, quam dixi necessitate, non parvam Classem subsidio mittam, missurus statim aliam multo majorem initio insequentis Martii; quod tempus ventorum causa statum ac solemme mittendis habetur. Que amb Classes eo militum numero, atque bellicorum instrumentorum copia onustæ, dimittuntur, ut si Deus Optimus Maximus eas incolumes ad Indicum ma re pertulerit, sperem, pro bellica militum nostrorum virtute, omnes Turcarum, atque Indiorum classes comminus rem gerere sustinuerint, suo damno pugnandi periculum facturas. His rebus apositis satis constare arbitror, quis totius mei regni, et armorum, et navium, et virorum, et pecuniarum status sit. Quam rem, si Christiani reges diligentius animadverterent, intelligerent profecto, non minus totius Christianæ Reipublicæ, quam mei Regni hoc uno Turcarum adversus me in India bello periculum verti, et me pro communi omnium fortuna dimicantem, opibus suis adjuvarent. Nam si Turcarum Princeps ea potentia, quam in Aegypto, Asia, Europa habet rem Christianam ita infestat, ut omnium Christianorum auxilia in unum coacta vix cum ne perrumpat sustinere possint, quid precor futurum arbitramur si suis copiis, ac divitiis Indicas opes addiderit? Quibus certe multis partibus maiorem exercitum, quam modo in Pannoniam adduxit, quot annos continuos voluerit adversus Christianos alere poterit. Sed, et præter Turcarum bellum, ea pars Aphricæ, quæ Hispania Littoribus obtenditur, deductis octo Lusitanorum coloniis distinetur, ne bellum Hispaniæ inferat. Quod si aliquo in India detrimento accepto, earum præsidia minus alere, ac reficere quotannis possem, nulli dubium habetur, quim ipsam Hispaniam statim bello invasura esset. Quare Beatissime ac Santissime Pater, ex his quæ dixi Sanctitas Vestra manifesto conjicere poterit, quantæ mihi nunc, quamque in dies maiores impensæ et navium, et virorum, et pecuniarum impendeant, quin etiam Christianum nomen, quod meis armis in oIndia In ge late que floret, quanto nunc, ne subito concidat,inpericulo versetur: prostremo quanta occasio aperiatur, ut Turcarum Princeps eo armorum viriumque crescat, ut nemo ei deinceps resistere audeat, nisi meis armis in India victus fuerit: quam ego spem et optimam in virtute meorum militum, et certissimam in Deo habeo. Sed quo Bb. niam Reverendo viro Martino, Electo Archiepiscopo Funchalensi, Consanguineo meo Charissimo, atque Oratori meo apud Sanctitatem Vestram mandavi, ut meo nomine eidem exponeret quid ego ab ipsa impetrare cuperem, reliquum est ut ab eadem Sanctitate Vestra suppliciter petam, ut ipsi integram fidem adhibere, meque sua solita benignitate prosequi dignetur. Hoc si (ut spero) ab ipsa impetravero erit mihi loco summæ gratiæ: dabo autem operam diligentissime ne me unquam Sanctitas Vestra immorem dicat: omniaque semper exequar prout famulum devotissimum decet, quæ ad ipsius, ac istius Sanctæ Sedis obsequium spectare intellexero. Sanctissime in Christo Pater, ac Beatissime Domine, Deus Omnipotens Sanctitatem Vestram diutissime, et foelicissime augere, et conservare dignetur ad sui Sancti obsequii bonum, et utilitatem. Datæ Eboræ die decima quinta Augusti 1533-ElRey com guarda, e cinco pontos. R. Archivo Gav. 2. Maço 11 n. 14. N. XIII. Juis Vereadores, e Procurador da Cidade do Porto Eu ElRey vos envio muito saudar. Eu fui imformado dalguus custumes e abusus antiguos, que na Porcisão que esa Cidade faz dia de Corpus Christi se ainda usam, de que se seguem grandes escandalos e offensas de nosso Senhor, especialmente de se tomarem em cada huů anno para a dita Porcisam cinquo ou seis moças as mais fermosas que se acham, filhas de oficiaes mechanicos, huua que vay por santa Maria, outra que vay por Sancta Caterina com sua domzela, outra que vay por Madalena, e outra que vay por Dama do Draguo, e outra que vay por Sancta Clara com duas freiras, e muitos mouros com ellas, que Ìhes vam falando muitas desonestidades, e que dous meses an tes do dito dia de Corpus Christi se ocupam em buscarem as ditas moças, e em as emfeitarem, e que os pays e mays delas clamam, que lhes tomam as filhas, sem lhes poder valer. Asy mesmo, que na Porcisam, que à vespora de Corpus Christi se faz por dentro da See, a que os Oficiaes da governança desa Cidade sam presentes, vam muitos Enperadores, pélas, e danças, de que se segue grande perturbaçam, e nom se poder com iso ther ao Santissimo Sacramento a veneraçam e acatamento, que he razam que se lhe tenha. Que no dito dia de Corpus Christi huu anno vay a Porcisam fora da Cidade a huuma Igreia do Oraguo de Sancto Ylefonso, que esta em huu Campo, e ali poem oa Sanctissimo Sacramento debaixo de huu Carvalho, em quanto preguam, muy desacompanhado de gente por a mais dela ficar na Cidade comendo, e o outro anno vay a huua Igreja do Oraguo de Sam Pedro, que esta nos arabaldes fora da Cidade, e por a Igreja ser piquena, poem o Sanctissimo Sacramento à porta dela debaixo de huữa Vela e a mais da gente fiqua na Cidade comendo e em desenfadamentos. E por quanto cu dezejo que ao Sancto Sacramento se faça toda a devida Veneraçam, principalmente no dito dia, que a Santa Madre Igreja escolheo para solemnizar o misterio do Sanctissimo Sacramento, e se nam usem de coussas, que deem ocasiam a nosso Senhor ser dezservido, e prejudiquem a gravidade, modestia, e reverencia de tam alto misterio, e tam solemne, como sam todas as sobre ditas, e todas as outras que provocam o povo a soltura e deshonestidades, e distrahimentos profanos, e indecentes ao culto divino, e á devaçam que nas Procisões Christaãs, especialmente naquela em que vay o Sanctissimo Sacramento, e em sua propria festa, vos mando e emcomendo muito, que na.dita Porcisam este anno, e pelos annos emdiante, não useis das ditas invenções de |