Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

num genera, librosque de eis legentes, ac tenentes, promulgatâ, sub Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnat. Dom. M.D.LXXXV. Nonis januarii, Pontificatûs sui Anno primo.

De Thalmud, et aliis libris Hebreorum.

Quamvis in Indice prædicti Pii Papæ quarti, Thalmud Hæbreorum, ejusque glossæ, annotationes, interpretationes, et expositiones omnes prohibeantur; sed quòd, si absque nomine Thalmud, et sinè injuriis, et calumniis in Religionem Christianam aliquandò prodiissent, tolerarentur: quia tamen Sanctissimus Dominus Noster Clemens Papa VIII per suam Constitutionem contra impia scripta, et libros Hebræorum, sub Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, anno Incarnat. Dom. M.D.XCII. pridiè Kal. Martii, Pontificatûs sui anno secundo, illos prohibuit, atque damnavit: mens ipsius non est, eos proptereà ullatenus etiam sub illis conditionibus permittendi, aut tolerandi; sed specialiter, et expresse statuit, et vult, ut hujusmodi impii Thalmudici, Cabalistici, aliique nefarii Hebræorum libri omninò damnati, et prohibiti maneant, et censeantur; atque super eis, et aliis libris hujusmodi prædictæ Constitutio perpetuò et inviolabiliter observetur.

De Libro Magazor.

Ad hæc sciant Episcopi, Ordinarii, et Inquisitores locorum, librum Magazor Hebræorum, qui continet partem officiorum, et cæremoniarum ipsorum, et Synagogæ, Lusitanicâ, Hispanicâ, Gallicâ, Germanica, Italicâ, aut quâvis aliâ vulgari linguâ, præterquam Hebræâ, editum, jamdiù ex speciali decreto rationabiliter prohi. bitum esse. Idcircò provideant, illum nullatenùs permitti, aut tolerari debere, nisi Hæbraïcâ linguâ præ. dictâ.

Observationes ad regulam ALEXANDRI PAPE VII jussu additæ.

Observandum est circa Regulam decimam, quòd degentes in statu Sedi Apostolicæ mediatè vel immediatè subjecto, non possunt transmittere libros à se compositos, alibi imprimendos, sinè expressâ approbatione, et inscriptis Eminentissimi, ac Reverendissimi D. Cardinalis Sanctissimi Domini Nostri Vicarii, et Magistri sacri Palatii, si in Urbe; si verò extrà Urbem existant, sinè Ordinarii loci illius, sivè ab his deputatorum facultate et licentiâ, Opera infigenda.

ne

Qui verò super impressionem librorum, ordinariam aut delegatam auctoritatem exercent, dent operam, ad examen librorum hujusmodi, personas affectui Auctorum quomodolibet addictas, præsertim verò propinquitaté illos, aut aliâ, quantumvis à longè petita ea sit (veri et sinceri judicii corruptrice) necessitudine contingentes admittant super omnia autem ab oblatis sibi in hanc operam per eosdem Auctores censoribus caveant; sed iis demum utantur, quos doctrinâ morumque integritate probatos, ab omni suspicione gratiæ intactos, ac, si fieri potest, Auctoribus ipsis ignotos, et unius boni publici, Deique gloriæ studiosos cognoverint. Quo verò ad auctores Regulares, cujuscumque Ordinis, et Instituti sint, illud prætereà observandum, ut ne eorum scripta vel opera aliis ejudem Instituti Regularibus examinanda committantur, sed alterius Ordinis et Instituti viri pii, doctique, et à partium studio, atque ab amoris, et odii stimulis prorsus remoti eligantur: per hoc autem non tollitur, quin intra eorumdem Regularium Ordinem, per Religiosos ejusdem Ordinis, Superiorum suorum jussu, præfati libri examinari debeant.

[ocr errors]

Instructio pro iis, qui libris tum prohibendis, tum expurgandis, tum etiam imprimendis, diligentem ac fidelem, ut par est, operam sunt daturi, CLEMENTIS VIII auctoritate regulis indicis adjecta.

ge

Ad Fidei Catholicæ conservationem non satis est, quinam ex jam editis libris damnatæ lectionis sint, cognoscere (quod Indice, et Regulis confectis per Patres à nerali Tridentinâ Synodo delectos, præcipuè sancitum est), nisi illud etiam caveatur, ne vel iidem denuò pullulent libri, vel similes alii emergant, et propagentur, qui incautas Fidelium mentes occulto veneno inficientes justâ ac meritâ damnatione digni judicentur.

Ut igitur quicumque posthac, seu veteres, seu novi libri edantur quàm maximè puri, et tam in iis, quæ ad fidem quàm quæ ad mores pertinent, incontaminati existant; quid circa malorum librorum interdictionem, ad eos penitùs abolendos, tam ab Episcopis, et Inquisitoribus, quam à cæteris quorum ad id in Ecclesiâ Dei studium valere, et auctoritas potest; (præter ea, quæ Tridentinorum Patrum regulis supradictis decreta sunt), publica utilitas exigat, capitibus infra positis, diligentiùs sancitur, iisdemque statuitur, quæ omninò in posterum, tum ab iisdem Episcopis, et Inquisitoribus, aliisque, ut præfertur, in malorum librorum interdictione, et abolitione, tum à correctoribus in librorum ac cæterorum quorumcumque scriptorum correctione, atque emendatione, tùm à typographis in ipsorum librorum impressione (poenâ pro arbitrio Episcopi, et Inquisitoris adversùs eosdem typographos constitutâ) inviolatè sunt observanda.

DE PROHIBITIONE LIBRORUM

SI.

Curent Episcopi et Inquisitores, ut statim atque hic

Index fuerit publicatus, eorum jurisdictione subjecti ad
ipsos descripta singillatim deferant nomina librorum om-
nium, et singulorum, quos apud se in eodem Indice pro-
hibitos quisque reperiet.

Ad hujusmodi verò libros sic significandos, infra cer-
tum tempus ab Episcopo vel Inquisitore præscribendum,
omnes cujuscumque gradûs et conditionis exstiterint,
sub gravi poenâ, eorum arbitratu infligenda, teneantur.

Romæ verò hæc omnia, certo à se, propositis edictis,
præscribendo tempore, præstari curabit sacri Palatii Ma-
gister.

S II.

Si qui erunt, qui librum unum, aut plures ex prohi-
bitis, qui ad præscriptum Regularum permitti possunt,
certâ aliquâ ex causâ potestatem sibi retinendi, aut le-
gendi fieri ante expurgationem desiderent; concedendæ
facultatis, extra Urbem jus erit penes Episcopum, aut In-
quisitorem; Romæ, penes Magistrum sacri Palatii.

Qui quidem gratis eam, et scripto manu suâ subsig-
nato tribuent, de triennio in triennium renovandam; eâ in-
primis adhibitâ consideratione, ut nonnisi viris dignis,
ac pietate et doctrinâ conspicuis, cum delectu, ejusmodi
licentiam largiantur; iis autem in primis, quorum studia
utilitati publicæ, et sanctæ Catholicæ Ecclesiæ usui esse,
compertum habuerint.

Qui inter legendum, quæcumque repererint animad-
versione digna, notatis capitibus, et foliis, significare
Episcopo, vel Inquisitori teneantur.

S III.

Illud etiam Catholicæ fidei conservandæ necessitas extra
Italiam, maximè cum ab Episcopis, et Inquisitoribus,
tum à publicis Universitatibus, omni doctrinæ laude flo-
rentibus postulat, ut eorum librorum Indicem confici,
et duplicari curent, qui per eorum regna, atque provin-
cias, hæreticâ labe infecti, ac bonis moribus contrarii va-
gantur, sivè illi propriâ nationis, sivè alienâ linguâ,
conscripti fuerint.

Utque ab eorum lectione, seu retentione, certis pœnis, ab eisdem Episcopis, et Inquisitoribus propositis, eorumdem regnorum, ac provinciarum homines arceant.

Ad quod exsequendum Apostolicæ sedis Nuntii, et Legati extra Italiam, eosdem Episcopos, Inquisitores, et Universitates, sedulò excitare debebunt.

S IV.

Iidem Apostolici extra Italiam Nuntii, sivè Legati, nec non in Italiâ Episcopi, et Inquisitores, eam curam suscipient, ut singulis annis catalogum diligenter collectum librorum in suis partibus impressorum, qui aut prohibiti sint, aut expurgatione indigeant, ad sanctam Sedem Apostolicam, vel Congregationem Indicis ab illâ deputatam, transmittant.

SV.

Episcopi et Inquisitores, seu ab iisdem subdelegati, et deputati, tam in Îtaliâ, quàm extra, penes se habeant singularum nationum Indices; ut librorum, qui apud illas damnati, ac prohibiti sunt, cognitionem habentes, faciliùs prospicere possint, an etiam à suæ jurisdictionis terris eosdem recognitos arcere, vel retinere debeant.

S VI.

In universum autem de malis, et perniciosis libris id declaratur, atque statuitur, ut qui certâ aliquâ linguâ initio editi, et deindè prohibiti, ac damnati à Sede Apostolicâ sunt; iidem quoquè, in quamcumque posteà ver tantur linguam, censeantur ab eadem Sede, ubique gentium, sub eisdem pœnis interdicti, et damnati.

DE CORRECTIONE LIBRORUM.

[ocr errors]

Habeant Episcopi et Inquisitores conjunctim facultatem quoscumque libros juxta præscriptum, hujus Indicis expurgandi, etiam in locis exemptis, et Nullius: ubi verò nulli sunt Inquisitores, Episcopi soli.

C

« VorigeDoorgaan »