Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

quanto magis gloriæ ejus prædicationique invidemus : atque ea demum recte facta minus detorquemus & carpimus, quæ in obscuritate & filentio reponuntur. Qua ex causa fæpe mecum, nobisne tantum quicquid illud est, compofuiffe, an & aliis debeamus, ut nobis ? Admonet istud quoque, quod pleraque quæ funt agendæ rei neceffaria, eadem peracta, nec utilitatem parem, nec gratiam retinent. Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit, quam munificentiæ rationem etiam ftilo profequi? Per hoc enim affequebamur, primum, ut honeftis cogitationibus immoraremur: deinde, ut pulchritudinem illarum longiore tractu pervideremus : poftremo, ut subitæ largitionis comitem pænitentiam caveremus. Nascebatur ex his exercitatio quædam contemnendæ pecuniæ. Nam cum omnes homines ad custodiam ejus natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiæ vinculis eximebat : tantoque laudabilior munificentia noftra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio traheba

Accedebat his caufis, quod non ludos aut gladiatores, fcd annuos fumptus in alimenta

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

mur.

ingenuorum pollicebamur. Oculorum porro & aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione, quam reprimi. Ut vero aliquis libenter educationis tædium, laboremque fufcipiat, non præmiis modo, verum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est. Nam fi medici falubres, fed voluptate carentes, cibos blandioribus alloquiis prosequuntur: quanto magis decuit publice consulentem utiliffimum munus, fed non perinde populare, comitate orationis inducere? Præsertim cum enitendum haberemus, ut quod parentibus dabatur, etiam nobis probaretur, honoremque paucorum cæteri patienter & fpectarent & mirarentur. Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatæ jactantiæ studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intelligi : ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus, fed propriæ laudi ferviffe videamur. Præterea meminimus quanto majore animo honestatis fructus in confcientia, quam in fama reponatur. Sequi enim gloria, non appeti debet : nec, fi cafu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam non meruit, minus pulchrum eft. Ii vero qui

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

benefacta sua verbis adornant, non ideo prædicare, quia fecerint, fed ut prædicarent fecisse creduntur. Sic, quod magnificum referente alio fuiffet, ipfo qui gesserat recensente, vanescit. Homines enim, cum rem destruere non poffunt, jactatione ejus inceffunt : ita fi filenda feceris, factum ipsum : fi laudanda, quod non fileas ipfe, culpatur. Me vero peculiaris quædam impedit ratio : etenim hunc ipfum fermonem non apud populum, fed apud Decuriones habui, nec in propatulo, fed in curia. Vereor ergo ne fit fatis congruens, cum in dicendo afsentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione fectari : cumque plebem ipfam cui consulebatur, limine curiæ parietibusque discreverim, ne quam in fpeciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere noftro nihil pertinet præter exemplum, velut obvia assentatione conquirere. Habes cunctationis meæ causas ; obsequar tamen confilio tuo, cujus mihi auctoritas pro ratione fufficiet. Vale.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

IX. C. PLINIUS MINUTIO FUNDANO SUO S.

Mirum eft, quam fingulis diebus in urbe ratio aut constet, aut constare videatur, pluribus cunctisque non constet. Nam, fi quem interroges, hodie quid egisti ? respondeat, officia toga virilis interfui; sponsalia aut nuptias frequentavi; ille me ad fignandum teftamentum, ille in advocationem, ille in confilium rogavit. Hæc quo die feceris, neceffaria ; eadem, fi quotidie feciffe te reputes, inania videntur: multo magis eum fecefferis. Tunc enim subit recordatio, quot dies, quam frigidis rebus abfumpferis ? Quod evenit mihi poftquam in Laurentino meo aut lego aliquid, aut fcribo, aut etiam corpori vaco, cujus fulturis animus sustinetur. Nihil audio, quod audiffe, nihil dico quod dixiffe poeniteat. Nemo apud me quenquam sinistris sermonibus carpit: neminem ipfe reprehendo, nifi unum me, cum parum commode scribo : nulla fpe, nullo timore solicitor, nullis rumoribus inquietor, mecum tantum & cum libellis loquor. O rectam finceramque vitam! ô dulce otium honeftumque, ac pene omni negotio pulchrius!

Ô mare! ô littus, verum fecretumque usrãov, quam multa invenitis, quam multa dictatis ? Proinde tu quoque ftrepitum istum, inanemque discursum, & multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio relinque, teque ftudiis vel otio trade. Satius est enim, ut Attilius noster eruditiffime fimul & facetiffime dixit, otiofum effe, quam nihil agere. Vale.

[ocr errors]

X. C. PLINIUS ATRIO CLEMENTI SUO S.

Si

quando urbs noftra liberalibus ftudiis floruit, nunc maxime foret. Multa claraque exempla sunt. Suffecerit nobis unum, Euphrates philofophus. Hunc ego in Syria,

in Syria, cum adolescentulus militarem, penitus, & domi infpexi, amarique ab eo laboravi, etfi non erat laborandum. Eft enim obvius, & expofitus, plenufque humanitate, quam præcipit. Atque utinam fic ipfe, quam fpem tunc ille de me concepit, impleverim, ut ille multum virtutibus fuis addidit! At ego nunc illas miror, quia magis intelligo: quanquam ne nunc quidem fatis intelligo. Ut enim de pictore, sculptore, fictore, nisi artifex judicare : ita nisi sapiens non

с

« VorigeDoorgaan »