Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

fcripferunt, non modo lascivia rerum, fed ne
verbis quidem nudis abstinuiffe: quæ nos refu-
giặus, non quia severiores, (unde enim ?) sed
quia timidiores fumus. Scimus alioqui hujus
opusculi illam effe verissimam legem, quam
Catullus expressit,

Nam caftum esse décet pium poëtam
Ipsum, versiculos nihil neceffe eft:
Qui tunc denique habént salem & leporem,

Si funt molliculi, & parum pudici.
Ego quanti faciam judicium tuum, vel ex hoc
potes æstimare, quod malui omnia à te penfi-
tari, quam electa laudari. Et fane, quæ sunt
commodissima, desinunt videri cum paria effe
coeperunt. Præterea fapiens subtilisque lector
debet non diversis conferre diversa, fed fingula
expendere : nec deterius alio putare, quod est
in suo genere perfectum. Sed quid ego plura ?
Nam longiore præfatione vel excusare, vel
commendare ineptias, ineptissimum est. Unum
illud prædicendum videtur, cogitare me has nu-
gas meas ita inscribere, Hendecasyllabi, qui titu-
lus fola metri lege constringitur. Proinde five
epigrammata, five edyllia, five eclogas, five' (ut
multi) poëmata, feu quod aliud vocare malu-

[ocr errors]

eris, licebit voces : ego tantum Hendecasyllabos
præsto. A simplicitate tua peto, ut, quod de
libello meo dicturus es aliis, mihi dicas. Ne-
que est difficile, quod poftulo. Nam fi hoc
opusculum nostrum, aut potissimum esset, aut
folum, fortasse posset durum videri dicere,
Quære quod agas : molle & humanum est,
Habes quod agas. Vale.

m

XV. C. PLINIUS FUNDANO SUO S.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Siquid omnino, hoc certe judicio facio, quod
Afinium Rufum singulariter amo.

Eft homo
eximius, & bonorum amantissimus. Cur enim
non me quoque inter bonos numerem ? Idem
Cornelium Tacitum (fcis quem virum) arcta
familiaritate complexus est. Proinde, fi utrum-
que noftrûm probas, de Rufo quoque necesse
est idem sentias, cum fit ad connectendas ami-
citias vel tenacissimum vinculum, morum fimi-
litudo. Sunt ei liberi plures. Nam in hoc
quoque functus est optimi civis officio, quod
foecunditate uxoris large frui voluit eo feculo,
quo plerisque etiam fingulos filios orbitatis præ-,
mia graves faciunt: quibus ille despectis, avi

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

11

quoque nomen affumpfit. Eft enim avus & quidem ex Saturio Firmo, quem diliges, ut ego, fi ut ego, propius inspexeris. Hæc eo pertinent, ut fcias, quam copiosam, quam numerofam domum uno beneficio fis obligaturus : ad quod petendum, voto primum, deinde bono quodam omine adducimur. Optamus enim tibi, ominamurque in proximum annum Confulatum. Ita nos virtutes tuæ & judicia Principis augurari volunt. Concurrit autem, ut sit eodem anno quæstor maximus ex liberis Rufi Afinius Bassus, juvenis (nefcio an dicam, quod me pater & sentire & dicere cupit, adolefcentis verecundia vetat) ipfo patre melior. Difficile eft, ut mihi de absente credas, quanquam credere foles omnia. Tantum in illo industriæ, probitatis, eruditionis, ingenii, studii, memoriæ denique efle, quantum expertus invenies. Vellem tam ferax feculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Baffo. præferre deberes. Tum ego te primus hortarer, moneremque, circumferres oculos, ac diu pensitares, quem potissimum eligeres. Nunc vero, sed nihil volo de amico meo arrogantius dicere, hoc solum dico, Dignum effe juvenem, quem

2

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

more majorum in filii locum assumas. Debent
autem fapientes viri, ut tu, tales quasi à Rep.
liberos accipere, quales à natura folemus op-
tare. Decorus erit tibi consuli quæstor patre
prætorio: propinquis consularibus : quibus ju-
dicio ipsorum, quanquam adolefcentulus adhuc,
jam tamen invicem ornamento est. Proinde
indulge precibus meis, obsequere consilio : &
ante omnia, fi feftinare videor, ignofce : pri-
mum, quia votis suis amor plerumque præ-
currit : deinde quod in ea civitate, in qua om-
nia quasi ab occupantibus aguntur ; quæ legi-
timum tempus expectant, non matura sed sera
sunt: in fumma, quod rerum, quas affequi
cupias, præsumptio ipfa jucunda est. Revere-
atur jam te Baffus ut consulem : Tu dilige
illum, ut quæstorem. Nos denique utriusque
vestrum amantiffimi, duplici lætitia perfrua-
mur. Etenim cum fic te, sic Bassum diliga-
mus, ut & illum cujuscunque, & tuum quem-
cunque quæstorem in petendis honoribus omni
ope, omni labore, gratia simus juvaturi, per-
quam jucundum nobis erit fi in eundem juve-
nem studium noftrum & amicitiæ meæ & con-
fulatus tui ratio contulerit: fi denique precibus

M

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

meis tu potissimus adjutor accesseris, cujus Senatus & fuffragio libentissime indulgeat, & testimonio plurimum credat, Vale.

[ocr errors]

XVI.

C. PLINIUS VALERIO PAULINO

SUO S.

Gaude

AUDE meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine. Adhuc honor ftudiis durat. Proxime cum dicturus apud Centumviros effem, adeundi mihi locus, nifi à tribunali, nifi per ipsos judices, non fuit: tanta stipatione cætera tenebantur. Ad hoc quidam ornatus adolescens, scissis tunicis, ut in frequentia folet, fola velatus toga perstitit, & quidem horis feptem. Nam tamdiu dixi, magno cum labore, fed majore cum fructu. Studeamus ergo, nec defidiæ noftræ prætendamus alienam. Sunt qui audiant, funt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus, dignum chartis elaboremus. Vale.

XVII. C. PLINIUS GALLO SUO S.

ET

T admones, & rogas ut suscipiam absentis Corelliæ caufam contra C. Cæcilium, consulem

« VorigeDoorgaan »