Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

VII. C. PLINIUS CALVISIO SUO S.

NEC hæredem inftitui, nec percipere poffe Rempubl. conftat: Saturninus autem, qui nos reliquit hæredes, quadrantem Reipubl. noftræ, deinde pro quadrante præceptionem quadringentorum millium dedit. Hoc, fi jus afpicias, irritum fi defuncti voluntatem, ratum & firmum eft. Mihi autem defuncti voluntas (vereor quam in partem Jurifconfulti, quod fum dicturus, accipiant) antiquior jure eft, utique in eo quod ad communem patriam voluit pervenire. An cui de meo festertium undecies contuli, huic quadringentorum millium paulo amplius tertiam partem ex adventitio denegem? Scio te quoque à judicio meo non abhorrere, cum eandem Remp. ut civis optimus diligas. Velim ergo cum proxime decuriones contrahentur, quid fit juris indices, parce tamen & modefte: deinde fubjungas, nos quadringenta millia offerre, ficut præcepit Satur ninus. Illius hoc munus, illius liberalitas, noftrum tantum obfequium vocetur. Hæc ego fcribere publice fuperfedi: Primum, quod me

mineram pro neceffitudine amicitiæ noftræ, pro facultate prudentiæ tuæ, & debere te & poffe, perinde meis, ac tuis partibus fungi: deinde, quia verebar ne modum, quem tibi in fermone cuftodire facile eft, tenuiffe in epiftola non viderer. Nam fermonem vultus, geftus, vox ipfa moderatur: epiftola, omnibus commendationibus deftituta, malignitati interpretantium exponitur. Vale.

VIII. C. PLINIUS CAPITONI SUO S.

SUADES, ut hiftoriam fcribam, & fuades non folus: multi hoc me fæpe monuerunt, & ego volo. Non quia commode facturum effe confido (id enim temere credas, nifi expertus) fed quia mihi pulchrum inprimis videtur, non pati occidere, quibus æternitas debeatur, aliorumque famam cum fua extendere. Me autem nihil æque, ac diuturnitatis amor & cupido folicitat: res homine digniffima, præfertim qui nullius fibi confcius culpæ, pofteritatis memoriam non reformidet. Itaque diebus ac noctibus cogito, Si qua me quoque poffim

Tollere humo.

Id enim voto meo fufficit: illud fupra votum, Victorque virum volitare per ora.

Quanquam ô!

Sed hoc fatis eft, quod prope fola hiftoria polliceri videtur. Orationi enim & carmini parva gratia, nifi eloquentia fit fumma: hiftoria quoquo modo fcripta delectat. Sunt enim homines natura curiofi, & quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, ut qui fermunculis etiam fabellifque ducantur. Me vero ad hoc ftudium impellit domefticum quoque exemplum. Avunculus meus, idemque per adoptionem pater, historias, & quidem religiofiffime, fcripfit. Invenio autem apud fapientes honeftiffimum esse : majorum veftigia fequi, fi modo recto itinere præcefferint. Cur ergo cunctor? Egi magnas & graves caufas. Has (etiamfi mihi tenuis ex eis fpes) deftino retractare, ne tantus ille labor meus, nifi hoc quod reliquum eft ftudii addidero, mecum pariter intercidat. Nam fi rationem pofteritatis habeas, quicquid non eft peractum, pro non inchoato eft. Dices, Potes fimul & refcribere actiones, & componere historiam. Utinam! Sed utrumque tam magnum eft, ut abunde fit alterum efficere. Undevicefimo æta

tis anno dicere in foro cœpi, & nunc demum, quid præftare debeat orator, adhuc tamen per caliginem video. Quid, fi huic oneri novum accefferit? Habet quidem oratio & hiftoria multa communia, fed plura diverfa in his ipfis, quæ communia videntur. Narrat fane illa, narrat hæc, fed aliter. Huic pleraque humilia & fordida, & ex medio petita: illi omnia recondita, fplendida, excelfa, conveniunt. Hanc fæpius offa, musculi, nervi: illam tori quidam & quafi jubæ decent. Hæc vel maxime vi, amaritudine, inftantia: illa tractu & fuavitate, atque etiam dulcedine placet. Poftremo alia verba, alius fonus, alia conftructio. Nam plurimum refert, ut Thucydides ait, итйμа fit, an ayúvioua, quorum alterum oratio, alterum hiftoria. His ex caufis non adducor, ut duo diffimilia, & hoc ipfo diverfa,quod maxima, confundam, mifceamque : ne tanta quafi colluvione turbatus, ibi faciam, quod hic debeo. Ideoque interim veniam, (ne à forenfibus verbis recedam,) advocandi peto. Tu tamen jam nunc cogita, quæ potiffimum tempora aggrediamur. Vetera & fcripta aliis? parata inquifitio, fed onerofa collatio; intacta & nova? graves offenfæ, levis

gratia. Nam præterii, quod in tantis vitiis. hominum plura culpanda funt, quam laudanda : tum fi laudaveris, parcus: fi culpaveris, nimius fuiffe dicaris: quamvis illud pleniffime, hoc reftrictiffime, feceris. Sed hæc me non retardant: eft enim mihi pro fide fatis animi. Illud peto præftruas, ad quod hortaris, eligafque materiam, ne mihi, jam fcribere parato, alia rurfus cunctationis & moræ justa ratio nascatur. Vale.

IX. C. PLINIUS SATURNINO SUO s.

VARIE ARIE me affecerunt literæ tuæ: nam partim læta, partim triftia continebant. Læta, quod te in urbe teneri nunciabant. Nollem, inquis: fed ego volo, propterea quod recitaturum ftatim ut ego veniffem, pollicebantur. Ago gratias: quod expector. Trifte illud, quod Julius Valens graviter jacet: quanquam ne hoc quidem trifte, fi illius utilitatibus æftimetur, cujus intereft quam maturiffime inexplicabili morbo liberari. Illud plane non triste folum, verum etiam luctuofum, quod Julius Avitus deceffit, dum ex quæftura redit. Deceffit autem in navi procul à fratre amantiffimo, procul

« VorigeDoorgaan »