Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XVII. C. PLINIUS RESTITUTO SUO S..

INDIGNATIUNCULAM, quam in cujusdam amici auditorio cepi, non poffum mihi temperare, quo minus apud te, quia non contigit coram, per epiftolam effundam. Recitabatur liber abfolutiffimus: hunc duo, aut tres, ut fibi & paucis videntur, diferti, furdis mutifque fimiles audiebant. Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique affurrexerunt faltem laffitudine fedendi. Quæ tanta gravitas? quæ tanta fapientia? quæ immo pigritia, arrogantia, finifteritas, ac potius amentia? in hoc totum diem impendere, ut offendas, ut inimicum relinquas ad quem tanquam amiciffimus veneris? Difertior ipfe es? tanto magis ne invideris. Nam qui invidet, minor eft. Denique five plus, five minus, five idem præftas, lauda, vel inferiorem, vel fuperiorem, vel parem. Superiorem, quia nifi laudandus ille non eft, non potes ipfe laudari: inferiorem, aut parem, quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum videri, quem præcedis, vel exæquas. Equidem omnes, qui aliquid in ftudiis faciunt, ve

nerari etiam, mirarique foleo. Eft enim res difficilis, ardua, faftidiofa, & quæ eos à quibus contemnitur, dedignatur. Nifi forte aliud judicas tu. Quanquam, quis uno te reverentior hujus operis, quis benignior æftimator? Qua ratione ductus, tibi potiffimum indignationem meam prodidi, quem habere focium maxime poteram. Vale.

XVIII. C. PLINIUS SABINO SUO S.

ROGAS ut agam Firmanorum publicam caufam: quod ego, quanquam plurimis occupationibus diftentus, adnitar. Cupio enim & ornatiffimam Coloniam advocationis officio, & te, gratiffimo tibi munere obftringere. Nam cum familiaritatem noftram, ut foles prædicare, ad præfidium ornamentumque tibi fumpferis, nihil eft quod negare debeam, præfertim pro patria petenti. Quid enim precibus aut honeftius piis, aut efficacius amantis? Proinde Firmanis tuis, ac jam potius noftris, obliga fidem meam,quos labore & ftudio meo dignos, cum fplendor ipforum tum hoc maxime pollicetur, quod credibile eft optimos effe, inter quos tu talis extiteris. Vale.

XIX. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

Scrs tu acceffiffe pretium agris, præcipue fub

urbanis. Caufa fubitæ caritatis, res multis agitata fermonibus, proximis comitiis honeftiffimas voces Senatui expreffit: Candidati ne conviventur, ne mittant munera, ne pecunias deponant. Ex quibus duo priora tam aperte quam immodice fiebant: hoc tertium, quanquam occultaretur, pro comperto habebatur. Homulus deinde nofter vigilanter ufus hoc confenfu Senatus, fententiæ loco poftulavit, ut Confules defiderium univerforum notum Principi facerent, peterentque ficut aliis vitiis huic quoque providentia fua occurreret. Occurrit. Nam fumptus candidatorum, fœdos illos & infames ambitus lege reftrinxit. Eofdem patrimonii tertiam partem conferre juffit in ea quæ folo continerentur, deforme arbitratus (ut erat) honorem petituros, urbem, Italiamque, non pro patria, fed pro hofpitio, aut ftabulo quafi peregrinantes habere. Concurfant ergo candidati certatim, quicquid venale audiunt, emptitant: ut fint quoque plura venalia, efficiunt.

Proinde, fi pœnitet te Italicorum prædiorum, hoc vendendi tempus, tam Hercule, quam in provinciis comparandi, dum iidem candidati illic vendunt, ut hîc emant. Vale.

XX. C. PLINIUS CORNELIO TACITO

SUO S.

Ais te adductum literis, quas exigenti tibi de morte avunculi mei fcripfi, cupere cognoffcere, quos ego Miseni relictus (id enim ingreffus litus abruperam) non folum metus verum etiam cafus pertulerim. Quanquam animus meminiffe horret, incipiam. Profecto avunculo, ipfe reliquum tempus ftudiis (ideo enim remanferam) impendi, mox balineum, cœna, fomnus inquietus & brevis. Præcefferat per multos dies tremor terræ minus formidolofus, quia Campaniæ folitus illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia, fed everti crederentur. Irrumpit cubiculum meum mater: furgebam invicem, fi quiefceret, excitaturus. Refedimus in area domus, quæ mare à tectis modico fpatio dividebat. Dubito conftantiam vocare, an imprudentiam debeam agebam enim duodevicefimum

:

annum. Pofco librum Titi Livii, & quafi per otium lego, atque etiam ut coeperam, excerpo. Ecce amicus avunculi, qui nuper ad eum ex Hifpania venerat, ut me, & matrem fedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam, fecuritatem meam corripit: nihilo fegnius ego intentus in librum. Jam hora diei prima, & adhuc dubius, & quafi languidus dies, jam quaffatis circumjacentibus tectis, quanquam in aperto loco, angufto tamen magnus & certus ruinæ metus. Tum demum excedere oppido vifum. Sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore fimile prudentiæ, alienum confilium fuo præfert, ingentique agmine abeuntes premit & impellit. Egreffi tecta confiftimus, multa ibi miranda, multas formidines patimur. Nam vehicula, quæ produci jufferamus, quanquam in planiffimo campo, in contrarias partes agebantur: ac ne lapidibus quidem fulta, in eodem veftigio quiefcebant. Præterea mare in se reforberi, & tremore terræ quafi repelli videbamus. Certe procefferat litus, multaque animalia maris in ficcis arenis detinebat. Ab altero latere nubes atra & horrenda ignei spiritus tortis vibratifque difcurfibus rupta, in

« VorigeDoorgaan »