Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

bito, debuiffe me in partes consilii tui ponere, quid ipfe feciffem. Vale.

[ocr errors][merged small]

XXVIII. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

[ocr errors][merged small]

Scro

quæ

tibi causa fuerit impedimento, quo minus præcurrere adventum meum in Campaniam pofses : fed quanquam abfens totus huc migrasti, tantum mihi copiarum tam urbanarum quam rusticarum, nomine tuo oblatum est, quas omnes improbe quidem, accepi tamen. Nam me tui, ut ita facerem rogabant: & ve rebar ne & mihi & illis irascereris, fi non feciffem. In pofterum nisi adhibueris modum, ego adhibebo. Etiam tuis denunciavi, fi rurfus tam multa attuliffent, omnia relaturos. Dices; oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam : fed perinde illis ac meis parco. Vale.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

XXIX. C. PLINIUS QUADRATO SUO S.

[ocr errors][merged small]

Avidius Quietus, qui me unice dilexit, &; quo non minus gaudco, probavit, ut multa alia Thraseæ (fuit enim familiaris) ita hoc fæpe referebat, præcipere folitum, suscipiendas effe

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

causas, aut amicorum, aut destitutas, aut ad exemplum pertinentes. Cur amicorum ? non eget interpretatione. Cur destitutas ? quod in illis maxime & constantia agentis, & humanitas cerneretur. Cur pertinentes ad exemplum ? quia plurimum referret, bonum an malum induceretur. Ad hæc ego genera causarum, ambitiofe fortaffe, addam tamen claras & illustres. Æquum enim est agere nonnunquam gloriæ, & famæ, id eft fuam caufam : hos terminos, quia me consuluisti, dignitati ac verecundiæ tuæ ftatuo. Nec me præterit, ufum & effe, & haberi optimum dicendi magistrum. Video etiam multos parvo ingenio, literis nullis : ut bene agerent agendo consecutos. Sed & illud quod vel Pollionis, vel tanquam Pollionis accepi, verissimum experior, Commode agendo faétum est, ut fæpe agerem, fæpe agendo, ut minus commode : quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis, quam facultas : nec fiducia, sed temeritas paratur. Nec vero Isocrati, quo minus haberetur fummus orator, offecit, quod infirmitate vocis, mollitie frontis, ne in publico diceret, impediebatur. Proinde multum lege, fcribe, meditare, ut poflis, cum voles dicere :

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

dices, cum velle debebis. Hoc fere temperamentum ipse servavi, nonnunquam necessitati, quæ pars rationis eft, parui. Egi enim quafdam à Senatu jussus, quo tamen in numero fuerunt ex illa Thraseæ divisione, hoc eft ad exemplum pertinentes. Adfui Bæticis contra Bæbium Maffam. Quæsitum eft, an danda effet inquisitio: data eft. Adfui rursus, iifdem querentibus de Cæcilio Classico. Quæsitum est, an provinciales, ut focios ministrofque Proconsulis, plecti oporteret : pænas luerunt. Accufavi Marium Prifcum, qui lege repetundarum damnatus, utebatur clementia legis, cujus severitatem immanitate criminum excesserat: relegatus eft. Tuitus fum Julium Baffum, ut incustoditum nimis & incautum, ita minime malum : judicibus acceptis in Senatu remansit. Dixi proxime pro Vareno poftulante, ut sibi invicem vocare testes liceret: impetratum eft. In posterum opto, ut ea potiffimum jubear, quæ me deceat vel fponte feciffe. Vale.

[ocr errors][ocr errors]

t23

XXX.

C. PLINIUS FABATO SUO S.

[ocr errors][ocr errors]

Debemus,

me Hercule, natales tuos perinde ac nostros celebrare, cum lætitia noftrorum ex tuis pendeat, cujus diligentia & cura hîc hilares, istic securi fumus. Villa Camilliani quam in Campania poffides, est quidem vetustate vexata, ea tamen, quæ sunt pretiofiora, aut integra manent, aut levissime læfa sunt. Attendemus ergo ut quam saluberrime reficiantur. Ego videor habere multos amicos, sed hujus generis, cujus & tu quæris, & res exigit, prope neminem. Sunt enim omnes togati & urbani : rusticorum autem prædiorum administratio pofcit durum aliquem & agrestem, cui nec labor ille gravis, nec cura sordida, nec tristis folitudo videatur. Tu de Rufo honeftiffime cogitas. Fuit enim filio tuo familiaris. Quid tamen nobis ibi præftare poffit, ignoro, velle plurimum, credo. Vale.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

XXXI. C. PLINIUS CORNELIANO SUO S.

[ocr errors][ocr errors]

Evocatus in confilium à Cæfare noftro ad Centumcellas (hoc loco nomen) longe maximam cepi voluptatem. Quid enim jucundius quam Principis justitiam, gravitatem, comitatem, in feceffu quoque ubi hæc maxime recluduntur, infpicere? Fuerunt variæ cognitiones, & quæ virtutes judicis per plures species experirentur. Dixit causam Claudius Aristo princeps Ephesiorum, homo munificus, & innoxiæ popularitatis : inde invidia, & ab dissimillimis diffimilis delator immiffus. Itaque abfolutus vindicatufque eft. Sequenti die audita eft Galitta adulterii rea. Nupta hæc Tribuno militum honores petituro, & suam & mariti dignitatem centurionis amore maculaverat. Maritus Legato Consulari, ille Cæsari fcripferat. Cæfar excussis probationibus, centurionem exauctoravit, atque etiam relegavit. Supererat crimini, quod nisi duorum effe non poterat reliqua pars ultionis, fed maritum non fine aliqua reprehensione patientiæ, amor uxoris retardabat : quam quidem etiam poft delatum adulterium

« VorigeDoorgaan »