Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

hibeam. Interim abunde eft, fi epiftolæ non funt moleftæ. Sunt autem, & ideo breviores Vale.

erunt.

III. C. PLINIUS PRÆSENTI SUO S.

TANTANE

ANTANE perfeverantia tu modo in Lucania, modo in Campania? Ipfe enim, inquis, Lucanus, uxor Campana.. Jufta caufa longioris abfentiæ, non perpetuæ tamen. Quin ergo aliquando in urbem redis? ubi dignitas, honor, amicitiæ tam fuperiores quam minores. Quoufque regnabis? quoufque vigilabis, cum voles? dormies quamdiu voles? quoufque calcei nufquam ? toga feriata liber totos dies? tempus eft te revisere moleftias noftras, vel ob hoc folum, ne voluptates ifta fatietate languefcant: Saluta paulifper, quo fit tibi jucundius falutari: terere in hac turba, ut te folitudo delectet. Sed quid imprudens, quem evocare conor, retardo? fortaffe enim his ipfis admoneris, ut te magis ac magis otio involvas, quod ego non abrumpi, fed intermitti volo. Ut enim fi cœnam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutofque mifcerem, ut obtufus illis, & oblitus fto

T

machus his excitaretur: ita nunc hortor, ut jucundiffimum genus vitæ nonnullis interdum, quafi acoribus, condias. Vale.

IV. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

Ars legiffe te Hendecafyllabos meos: requiris etiam quemadmodum cœperim fcribere, homo, ut tibi videor, severus, ut ipfe fateor, non ineptus. Nunquam à poëtice (altius enim repetam) alienus fui: quin etiam quatuordecim natus annos græcam tragœdiam fcripfi. Qualem? inquis nefcio, tragoedia vocabatur. Mox cum è militia-rediens, in Icaria infula ventis detinerer, latinos elegos in illud ipfum mare, ipfamque infulam feci. Expertus fum me aliquando & heroico, hendecafyllabis nunc primum: quorum hic natalis, hæ caufæ. Legebantur in Laurentino mihi libri Afinii Galli de comparatione patris & Ciceronis: Incidit epigramma Ciceronis in Tyronem fuum, dein cum meridie (erat enim æftas) dormiturus me recepiffem, nec obreperet fomnus: cœpi reputare maximos oratores, hoc ftudii genus, & in oblectationibus habuiffe, & in laude pofuiffe.

Intendi animum, contraque opinionem meam poft longam defuetudinem, perquam exiguo temporis momento, idipfum quod me ad fcribendum folicitaverat, his verfibus exaravi, Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti Aufus de Cicerone dare palmamque decufque, Lafcivum inveni lufum Ciceronis, & illo Spectandum ingenio, quo feria condidit, & quo Humanis falibus multo, varioque lepore Magnorum oftendit mentes gaudere virorum. Nam queritur, quod fraude mala frustratus

amantem

Paucula cœnato fibi debita fuavia Tyro
Tempore nocturno fubtraxerit. His ego lectis,
Cur poft hæc, inquam, noftros celamus amores?
Nullumque in medium timidi damus? atque
fatemur

Tyronifque dolos, Tyronis noffe fugaces

Blanditias, & furta novas addentia flammas? Tranfii ad elegos, hos quoque non minus celeriter explicui: addidi alios facilitate corruptus : deinde in urbem reverfus, fodalibus legi. Probaverunt. Deinde plura metra, fi quid otii, maxime in itinere tentavi. Poftremo placuit, exemplo multorum unum feparatim hendeca

fyllaborum volumen abfolvere, nec poenitet. Legitur, defcribitur, cantatur etiam, à Græcis quoque, quos Latine hujus libelli amor docuit, nunc cithara, nunc lyra perfonatur. Sed quid ego tam gloriofe? quanquam poëtis furere conceffum eft, & tamen non de meo, fed de aliorum judicio loquor, qui five judicant, five errant, me delectant. Unum precor, ut pofteri quoque aut errent fimiliter, aut judicent. Vale.

V. C. PLINIUS CALPHURNIE SUÆ S.

INCREDIBILE eft, quanto defiderio tui tenear. In caufa amor primum: deinde, quod non confuevimus abeffe. Inde eft, quod magnam partem noctium in imagine tua vigil exigo: Inde, quod interdiu, quibus horis te visere folebam, ad diætam tuam ipfi me, ut veriffime dicitur, pedes ducunt: quod denique æger metu, & fimilis exclufo à vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro, & amicorum litibus conteror. Eftima tu, quæ vita mea fit, cui requies in labore, in miferia curifque folatium eft. Vale.

VI. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

RARA, & notabilis res contigit Vareno, fit licet adhuc dubia. Bithyni accufationem ejus, ut temere inchoatam, omififfe narrantur: de eo adeft provinciæ legatus: attulit decretum concilii ad Cæfarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos. Perftat tamen idem ille Magius, quin etiam Nigrinum optimum virum pertinaciffime exercet. Per hunc à Confulibus poftulabat, ut Varenus exhibere rationes cogeretur. Affiftebam Vareno jam tantum, ut amicus, & tacere decreveram. Nihil enim tam contrarium, quam fi advocatus à Senatu datus defenderem, ut reum, cui opus effet, ne reus videretur. Cum tamen finita poftulatione Nigrini, Confules ad me oculos retuliffent, Scietis, inquam, conftare nobis filentii noftri rationem, cum veros legatos provinciæ audieritis contra Nigrinum, ad quem missi funt: Ego apud me quoque habeo decretum provincia. Rurfus ille, Poteft tibi liquere. Ad hoc ego, Si tibi ex diverso liquet, poteft & mihi, quod eft melius, in caufa liquere. Tum legatus Polyænus caufás

« VorigeDoorgaan »