Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

lufiffemus, rififfemus, ftuduiffemus. Potes apparatius cœnare apud multos: nufquam hilarius, fimplicius, incautius: in fumma, experire. Et, nifi poftea te aliis potius excufaveris, mihi femper excufa. Vale.

XVI. C. PLINIUS EURITIO SUO S.

AMABAM

MABAM Pompejum Saturninum, hunc dico noftrum: laudabamque ejus ingenium, etiam antequam fcirem, quam varium, quam flexibile, quam multiplex effet; nunc vero totum me tenet, habet, poffidetque. Audivi caufas agentem acriter & ardenter, nec minus polite, & ornate, five meditata, five fubita proferret. Adfunt aptæ, crebræque fententiæ, gravis & decora conftructio, fonantia verba & antiqua. Omnia hæc mire placent. Cum impetu quodam, & fulmine prævehuntur: placent fi retractentur. Senties quod ego, cum orationes ejus in manus fumpferis, quas facile cuilibet veterum, quorum eft æmulus, comparabis. Idem tamen in hiftoria tibi magis fatisfaciet vel brevitate, vel luce, vel fuavitate, vel fplendore, etiam & fublimitate narrandi. Nam in con

cionibus eadem, quæ in orationibus, vis eft: preffior tamen, & circumfcriptior, & adductior. Præterea facit verfus, quales Catullus meus aut Calvus. Quantum illis leporis, dulcedinis, amaritudinis, amoris inferit! fane, fed data opera molliufculos leviufculofque, duriufculos quofdam: & hoc, quafi Catullus meus aut Calvus. Legit mihi nuper epiftolas, quas uxoris effe dicebat. Plautum, vel Terentium metro folutum legi credidi, quæ five uxoris funt ut affirmat, five ipfius, ut negat, pari gloria dignus eft, qui aut illa componat, aut uxorem, quam virginem accepit, tam doctam, politamque reddiderit. Eft ergo mecum per diem totum, eundem antequam fcribam, eundem cum fcripfi, eundem etiam, cum remittor, non tanquam eundem lego. Quod te quoque, ut facias & hortor & moneo: neque enim debet operibus ejus ot effe, quod vivit. An fi inter eos quos nunquam vidimus floruiffet, non folum libros ejus, verum etiam imagines conquireremus ejufdem nunc honor præfentis & gratia quafi fatietate languefcet? At hoc pravum malignumque eft, non admirari hominem admiratione digniffimum, quia videre, alloqui,

audire, complecti: nec laudare tantum, verum

etiam amare contingit. Vale.

XVII. C. PLINIUS CORN. TITIANO
SUO S.

EST adhuc curæ hominibus fides & officium. Sunt, qui defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab Imperatore noftro impetravit, ut fibi liceret ftatuam L. Syllani in foro ponere. Pulchrum, & magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantumque gratia valeas, aliorum honoribus experiri. Eft omnino Capitoni in ufu, claros viros colere. Mirum eft, qua religione, quo ftudio imagines Brutorum, Caffiorum, Catonum domi, ubi poteft, habeat. Idem clariffimi cujusque vitam egregiis carminibus exornat. Scias ipfum plurimis virtutibus abundare, qui alienas fic amat. Redditus eft L. Syllano debitus honor, cujus immortalitati Capito profpexit pariter, & fuæ. Neque enim magis decorum & infigne eft, ftatuam in foro populi Romani habere, quam ponere. Vale.

XVIII. C. PLINIUS TRANQUILLO

SUO S.

SCRIBIS te perterritum fomnio, vereri ne

quid adverfi in actione patiaris. Rogas, ut dilationem petam, & pauculos dies: certe proximum excufem difficile eft, fed experiar:

καὶ γὰρ τ ̓ ὄναρ ἐκ Διός ἐςιν.

Refert tamen, eventura foleas, an contraria fomniare. Mihi reputanti fomnium meum, istud quod times tu, egregiam actionem portendere videtur. Sufceperam caufam Julii Paftoris cum mihi quiefcenti vifa eft focrus mea advoluta genibus, ne agerem, obfecrare. Et eram acturus adolefcentulus adhuc: eram in quadruplici judicio: eram contra potentiffimos civitatis, atque etiam Cæfaris amicos: quæ fingula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant. Egi tamen, λoyoáμev illud,

Εἷς οἰωνὸς ἄριςΘ ἀμύνασθαι περὶ πάτρης. Nam mihi patria, & fi quid charius patria, fides videbatur. Profpere ceffit: atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa januam famæ patefecit. Proinde difpice, an tu quoque fub

hoc exemplo fomnium iftud in bonum vertas: aut, fi tutius putas illud cautiffimi cujufque præceptum. Quod dubitas ne feceris; id ipfum rescribe. Ego aliquam ftropham inveniam, agamque caufam tuam, ut ipfam agere, cum tu voles, poffis. Eft enim fane alia ratio tua, alia mea fuit. Nam judicium centumvirale differri nullo modo, iftud ægre quidem, fed tamen poteft. Vale.

XIX. C. PLINIUS ROMANO FIRMO SUO S.

MUNICEPS tumeus, & condifcipulus, & ab ineunte ætate contubernalis: pater tuus & matri, & avunculo meo, mihi etiam quantum ætatis diverfitas paffa eft, familiaris: magnæ & graves caufæ, cur fufcipere & augere dignitatem tuam debeam. Effe autem tibi centum millium cenfum, fatis indicat, quod apud nos decurio es. Igitur, ut te non decurione folum, verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equeftres facultates trecenta millia nummûm. Te memorem hujus muneris amicitiæ noftræ diuturnitas fpondet. Ego ne illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nifi

« VorigeDoorgaan »