Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

lusiffemus, risiffemus, ftuduifsemus. Potes apparatius cænare apud multos: nusquam hila: rius, fimplicius, incautius : in summa, experire. Et, nifi poftea te aliis potius excusaveris, mihi semper excusa. Vale.

XVI.

C. PLINIUS EURITIO SUO

S.

Amalam Pompejum Saturninum, hunc dico noftrum : laudabamque ejus ingenium, etiam antequam scirem, quam varium, quam flexibile, quam multiplex effet; nunc vero totum me tenet, habet, poflidetque. Audivi caufas agentem acriter & ardenter, nec minus polite, & ornate, five meditata, five subita proferret. Adsunt aptæ, crebræque sententiæ, gravis & decora constructio, fonantia verba & antiqua. Omnia hæc mire placent. Cum impetu quodam, & fulmine prævehuntur: placent fi retractentur. Senties quod ego, cum orationes ejus in manus sumpseris, quas facile cuilibet veterum, quorum est æmulus, comparabis. Idem tamen in historia tibi magis fatisfaciet vel brevitate, vel luce, vel suavitate, vel fplendore, etiam & fublimitate narrandi. Nam in con

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

cionibus eadem, quæ in orationibus, vis est: preffior tamen, & circumscriptior, & adductior. Præterea facit versus, quales Catullus meus aut Calvus. Quantum illis leporis, dulcedinis, amaritudinis, amoris inferit! fane, fed data opera molliusculos leviusculofque, duriusculos quofdam : & hoc, quasi Catullus meus aut Calvus. Legit mihi nuper epistolas, quas uxoris effe dicebat. Plautum, vel Terentium metro folutum legi credidi, quæ five uxoris sunt ut affirmat, five ipfius, ut negat, pari gloria dignus eft, qui aut illa componat, aut uxorem, quam virginem accepit, tam doctam, politamque reddiderit. Eft ergo mecum per diem totum, eundem antequam scribam, eundem cum fcripfi, eundem etiam, cum remittor, non tanquam eundem lego. Quod te quoque, ut facias & hortor & moneo : neque enim debet operibus ejus otesse, quod vivit. An si inter eos quos nunquam vidimus foruiffet, non folum libros ejus, verum etiam imagines conquireremus : ejusdem nunc honor præsentis & gratia quasi fatietate languescet? At hoc pravum malignumque eft, non admirari hominem ad miratione dignissimum, quia videre, alloqui,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

audire, complecti : nec laudare tantum, verum etiam amare contingit. Vale.

[ocr errors]

XVII.

C. PLINIUS CORN. TITIANO

SUO S.

Est adhuc curæ hominibus fides & officium. Sunt, qui defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab Imperatore nostro impetravit, ut sibi liceret ftatuam L. Syllani in foro ponere. Pulchrum, & magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantumque gratia valeas, aliorum honoribus experiri. Eft omnino Capitoni in usu, claros viros colere. Mirum est, qua religione, quo studio imagines Brutorum, Cassiorum, Catonum domi, ubi potest, habeat. Idem clarissimi cujusque vitam egregiis carminibus exornat. Scias ipfum plurimis virtutibus abundare, qui alienas fic amat. Redditus est L. Syllano debitus honor, cujus immortalitati Capito prospexit pariter, & fuæ. Neque enim magis decorum & infigne eft, ftatuam in foro populi Romani habere, quam

ponere. Vale.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Scribis te perterritum fomnio, vereri ne quid adverfi in actione patiaris. Rogas, ut dilationem petam, & pauculos dies : certe proximum excusem difficile est, sed experiar :

- a gåg o'ővep Èn ALÓS ÉS1v. Refert tamen, eventura foleas, an contraria fomniare. Mihi reputanti fomnium meum, istud quod times tu, egregiam actionem portendere videtur. Sufceperam causam Julii Pastoris cum mihi quiescenti vifa eft focrus mea advoluta genibus, ne agerem, obsecrare. Et eram acturus adolefcentulus adhuc: eram in quadruplici judicio: eram contra potentiffimos civitatis, atque etiam Cæfaris amicos: quæ fingula excutere mentem mihi poft tam triste fomnium poterant. Egi tamen, nogloájeva illud,

Είς οιωνός άρις G. αμύνεσθαι περί πάτρης. . Nam mihi patria, & fi quid charius patria, fides videbatur. Profpere ceffit : atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa januam famæ patefecit. Proinde dispice, an tu quoque fub

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

hoc exemplo somnium istud in bonum vertas : aut, fi tutius putas illud cautifsimi cujufque præceptum. Quod dubitas ne feceris ; id ipsum rescribe. Ego aliquam stropham inveniam, agamque causam tuam, ut ipfam agere, cum tu voles, possis. Eft enim fane alia ratio tua, alia mea fuit. Nam judicium centumvirale differri nullo modo, iftud ægre quidem, fed tamen potest. Vale.

XIX. C. PLINIUS ROMANO FIRMO SUO S.

2

Municeps tu

UNICEPS tu meus, & condiscipulus, & ab ineunte ætate contubernalis : pater tuus & matri, & avunculo meo, mihi etiam quantum ætatis diversitas passa eft, familiaris : magnæ & graves caufæ, cur suscipere & augere dignitatem tuam debeam. Effe autem tibi centum millium censum, fatis indicat, quod apud nos decurio es. Igitur, ut te non decurione folum, verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta millia nummûm. Te memorem hujus muneris amicitiæ noftræ diuturnitas fpondet. Ego ne illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nifi

« VorigeDoorgaan »