Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

gandos, videri poteft una fententia, quæ dicitur à duobus : quæ non videretur una, fi ab uno diceretur? Quid ? lex non aperte docet dirimi debere fententias occidentis & relegantis, cum ita discessionem fieri jubet ; Qui hæc sentitis, in hanc partem : qui alia omnia, in illam partem ite, qua sentitis? Examina fingula verba, & expende. Qui hæc censetis, hoc est, qui relegandos putatis, in hanc partem, id eft, in eam, in qua fedet, qui censuit relegandos. Ex quo manifestum est, non poffe in eadem parte remanere eos, qui interficiendos arbitrantur. Qui alia omnia ; animadvertis, ut non contenta lex dicere alia, addiderit, omnia. Num ergo dubium est, alia omnia sentire eos qui occidunt, quam qui relegant ? in illam partem ite, qua sentitis. Nonne videtur ipsa lex eos, qui diffentiunt, in contrariam partem vocare, cogere, impellere ? num confulere etiam ubi quifque remanere, quo transgredi debeat, non tantum solennibus verbis, sed manu geftuque demonstrat ? At enim futurum est, ut si dividantur fententiæ interficientis & relegantis, prævaleat illa, quæ absolvit. Quid iftud ad censentes ? quos certe non decet omnibus artibus,

[ocr errors][ocr errors]

omni ratione pugnare, ne fiat, quod eft mitius: oportet tamen eos qui puniunt, & qui relegant, absolventibus primum, mox inter se comparari,

, fcilicet ut in spectaculis quibusdam fors aliquem seponit ac fervat, qui cum victore contendat : fic in Senatu funt aliqua prima, sunt secunda certamina : & ex duabus sententiis eam, quæ superior exierit, tertia expectat. Quid quod prima sententia comprobata, cæteræ perimuntur? Qua ergo ratione poteft effe non unus atque idem locus fententiarum, quarum nullus eft poftea ? Planius repetam, nisi dicente fententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite, initio statim in alia discedunt, frustra poftea in eo diffentient ab eo, cui paulo ante consenserint. Sed quid ego fimilis docenti, cum discere velim, an fententias dividi, an iri in fingulas oportuerit ? Obtinui quidem, quod poftulabam: nihilominus tamen quæro, an poftulare debuerim, an abstinere, quemadmodum abftinuit is, qui ultimum fupplicium fumendum effe cenfebat. Nefcio an jure, certe æquitate poftulationis meæ victus, omissa fententia sua, accessit releganti: veritus fcilicet, ne, fi dividerentur fententiæ (quod alioqui fore videbatur) ea, quæ absolvendos effe

[merged small][ocr errors]

cenfebat, numero prævaleret. Etenim longe plures in hac, una, quam in duabus fingulis erant. Tum illi quoque, qui auctoritate ejus trahebantur, transeunte illo destituti, reliquerunt sententiam ab ipfo auctore desertam, fecutique funt quasi transfugam, quem ducem fequebantur. Sic ex tribus fententiis duæ factæ, tenuitque ex duabus altera, tertia expulsa: quæ cum ambas superare non poffet, elegit ab utra vinceretur. Vale.

XV. C. PLINIUS JUNIORI SUO S.

ONERAVI

NERAVI te tot pariter misfis voluminibus, sed oneravi, primum, quia exegeras : deinde, quia scripseras tam graciles iftic vindemias esse, ut plane fcirem tibi vacaturum (quod vulgo dicitur) librum legere. Eadem ex meis agellis nunciantur. Igitur mihi quoque licebit scribere, quæ legas, fit modo unde chartæ emi poffint: quæ fi scabræ bibulæve fint, aut non fcribendum, aut neceffario quicquid fcripferimus boni malive, delebimus. Vale.

XVI.

C. PLINIUS PATERNO SUO S.

[ocr errors]

CONFECERUNT

me infirmitates meorum, mortes etiam, & quidem juvenum. Solatia duo, nequaquam paria tanto dolori, folatia tamen : unum, facilitas manumittendi (videor enim non omnino immaturos perdidiffe, quos jam liberos perdidi) alterum, cum permitto servis quoque quafi testamenta facere, eaque ut legitima custodio. Mandant rogantque, quod visum: pareo ocyus. Suis dividunt, donant, relinquunt duntaxat intra domum. Nam fervis Resp. quædam & quafi civitas domus est. Sed quanquam his folatiis acquiescam, debilitor & frangor eadem illa humanitate, quæ me ut hoc ipfum permitterem, induxit. Non ideo tamen velim durior fieri : nec ignoro alios hujusmodi cafus nihil amplius vocare, quam damnum: eoque fibi magnos homines & fapientes videri. Qui an magni fapientesque sint, nescio: homines non sunt. Hominis est enim affici dolore, fentire, resistere tamen, & folatia admittere, non folatiis non egere.

Verum de his plura fortaffe quam debui, fed pauciora

of

quam volui. Eft enim quædam etiam dolendi voluptas : præsertim fi in amici sinu defleas, apud quem lacrymis tuis vel laus sit parata, vel venia. Vale.

XVII. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

Num istic quoque immite & turbidum coelum? hîc affiduæ tempeftates, & crebra diluvia. Tiberis alveum excessit, & demiffioribus ripis alte superfunditur. Quanquam fossa, quam providentiffimus Imperator fecit, exhaustus, premit valles, innatat campis: quaque planum folum, pro solo cernitur : inde, quæ folet flumina accipere, & permista devehere, velut obvius retro cogit ; atque ita alienis aquis operit agros, quos ipfe non tangit. Anio, delicatissimus amnium, ideoque adjacentibus villis velut invitatus retentufque, magna ex parte nemora, quibus inumbratur, & fregit & rapuit. Subruit montes, & decidentium mole pluribus locis clausus, dum amiffum iter quærit, impulit tecta, ac fe fuper ruinas evexit

Viderunt hi, quos excelfioribus terris illa tempestas non deprehendit : alibi di

atque extulit.

« VorigeDoorgaan »