Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

te fcirem sponte facturum, ut dignitate à me data, quam modestissime, ut à me data, utare. Nam folicitius cuftodiendus est honor, in quo etiam beneficium amici tuendum est. Vale.

[ocr errors][ocr errors]

XX. C. PLINIUS CORN. TACITO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Frequens mihi disputatio eft cum quodam docto homine & perito, cui nihil æque in caufis agendis, ut brevitas placet: quam ego custodiendam effe confiteor, fi caufa permittat, alioqui prævaricatio est transire dicenda. Prævaricatio etiam, curfim & breviter attingere, quæ sint inculcanda, infigenda, repetenda. Nam plerisque longiore tractu vis quædam & pondus accedit. Utque corpori ferrum, fic oratio animo non ictu magis, quam ‘mora imprimitur. Hic ille mecum auctoritatibus agit, ac mihi ex græcis orationes Lysiæ oftenstat, ex noftris, Gracchorum Catonisque, quorum fane plurimæ funt circumcifæ & breves. Ego Lyfiæ Demofthenem, Æschinem, Periclem, multosque præterea : Gracchis, & Catoni, Pollionem, Cæfarem, Cælium, & inprimis Marcum Tullium oppono, cujus oratio optima fertur effe, quæ maxima. Et hercule, ut aliæ

D

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

bonæ res, ita bonus liber quisque melior est, quo major. Vides ut ftatuas, figna, picturas, hominum denique, multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo fint decoræ, nihil magis, quam amplitudo commendet. Idem orationibus evenit: quin etiam voluminibus ipfis auctoritatem quandam & pulchritudinem adjicit magnitudo. Hæc ille, multaque alia, quæ à me in eandem fententiam folent dici, ut est in disputando incomprehensibilis & lubricus, ita eludit, ut contendat hos ipfos, quorum orationibus nitor, pauciora dixiffe, quam ediderint. Ego contra puto. Teftes sunt multæ multorum orationes, & Ciceronis pro Murena, pro Vareno: in quibus brevis & nuda quasi subscriptio quorundam criminum folis titulis indicatur. Ex his apparet, illum permulta dixiffe, cum ederet, omififfe. Idem pro Cluentio ait, fe totam faufam veteri instituto solum perorasse, & pro Cornelio quatriduo egisse: ne dubitare possimus, quæ per plures dies, ut neceffe erat, latius dixerit, postea recisa, ac purgata in unum librum, grandem quidem, unum tamen, coarctaffe. At aliud est actio bona, aliud oratio. Scio nunnullis ita videri, sed ego (forsitan fallor)

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

persuasum habeo, posse fieri, ut fit actio bona, quæ non fit bona oratio : non posse non bonam actionem effe, quæ sit bona oratio. Eft enim oratio actionis exemplar, & quasi åg XÉTUTov. Ideo in optima quaque mille figuras extemporales invenimus; in his etiam, quas tantum editas fcimus, ut in Verrem, Artificem quemnam? recte admones. Polycletum esse dicebant. Sequitur ergo, ut actio fit absolutissima, quæ maxime orationis fimilitudinem exprefferit, fi modo justum & debitum tempus accipiat : quod fi negetur, nulla orationis, maxima judicis culpa est. Adfunt huic opinioni meæ leges, quæ. longissima tempora largiuntur, nec brevitatem dicentibus, fed copiam, hoc est, diligentiam, fuadent : quam præftare nifi in angustissimis causis non potest brevitas. Adjiciam, quod me docuit usus, magister egregius, frequenter egi, frequenter judicavi, frequenter in consilio fui. Aliud alios movet, ac plerumque parvæ res maximas trahunt : varia sunt hominum judicia, variæ voluntates : inde qui eandem caufam fimul audierunt, fæpe diversum, interdum idem, fed ex diversis animi motibus fentiunt. Præterea suæ quisque inventioni favet, & quasi fortiffimum complectitur, cum ab alio dictum

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

eft, quod ipse prævidit. Omnibus ergo dandum est aliquid, quod teneant, quod agnoscant. Dixit aliquando mihi Regulus, cum simul adessemus : Tu omnia, quæ sunt in caufa, putas exequenda : ego jugulum ftatim video, hunc premo (premat sane quod elegit, sed in eligendo frequenter errant.) Respondi, posse fieri, ut genu effet, aut tibia, aut talus, ubi ille jugulum putaret. At ego, (inquam) qui jugulum perspicere non possum, omnia pertento, omnia experior, TÁVT& denique ríbov sivã. Utque in agricultura non vineas tantum, verum etiam arbusta; nec arbusta tantum, verum etiam campos curo, & exerceo: utque in ipfis campis non far, aut filiginem folam, fed hordeum, fabam, cæteraque legumina fero; fic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quæ provenerint, colligam. Neque enim minus imperfpicua, incerta, fallaciaque sunt judicum ingenia, quam tempestatum, terrarumque. Nec me præterit fummum oratorem Periclem fic à comico Eupolide laudari,

προς δέ γ' αυ τέτω τάχ και Παθώ τις επεκάθητο τοϊσι χίλεσιν. . Ούτως εκήλει, και μόνο των ρητόρων, Το κέντρον εγκατέλιπε τους ακροωμένας. .

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Verum huic ipfi Pericli nec illa webw, nec illud
Švýie brevitate, vel velocitate, vel utraque (dif-
ferunt enim) sine facultate summa contigiffet.
Nam delectare, persuadere, copiam dicendi spa-
tiumque defiderant: relinquere vero aculeum
in audientium animis, is demum potest, qui non
pungit, sed infigit. Adde, quæ de eodem Pe-
ricle comicus alter,

Η ραπτέβρόντα, ξυνεκύκα την Ελλάδα.
Non enim amputata oratio & abfciffa, fed lata,
& magnifica, & excelfa tonat, fulgurat, omnia
denique perturbat ac miscet. Optimus tamen
modus est, quis negat? fed non minus non
fervat modum, qui infra rem quam qui fupra :
qui adstrictius, quam qui effufius dicit. Itaque
audis frequenter, ut illud immodice & redun-
danter, ita hoc jejune & infirme. Alius ex-
ceffiffe materiam, alius dicitur non implesse :
æque uterque, sed ille imbecillitate, hic viri-
bus peccat. Quod certe etfi non limatioris,
majoris tamen ingenii vitium eft. Nec vero
cum hæc dico, illum Homericum & ETPETY
probo, sed hunc,

Και έπεα νιφάδεσσιν εoικότα χειμερίοισιν :
non quia non & ille mihi validissime placeat,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »