Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tum est, vestimenta, quce volet, triclinaria sumito, sibique habeto: si is dixisset quæ vellet, deindè, antequàm ea sumeret , alia se velle dixisset , mutare voluntatem eum non posse, ut alia sumeret : quia omne jus legati primå testatione, quâ sumere se dixisset, consumpsit: quoniam res continuo ejus fit, simul ac si dixerit eam sumere. I. 20. C. civ. 1189, 1196.

TITULUS VI. De tritico, vino, vel oleo legato. 1. Si cui vinum sit legatum centum amphorarum, cùm nullum vinum reliquisset, vinum hæredem empturum , et præstaturum. 1. 3.

2. Cùm certum pondus olei, non adjectâ qualitate, legatur, non solet quæri, cujus generis oleo uti solitus fuerit testator, aut cujus generis oleum istius regionis homines in usu habeant. Et ideo liberum est hæredi, cujus velit generis oleum legatario solvere. I. 4. C. civ. 1022.

3. Cùm certus numerus amphorarum vini legatus esset ex eo quod in fundo Semproniano natum esset, et minùs natum esset , non ampliùs deberi placuit : et quasi taxationis vicem obtinere hæc verba, quod natum erit. 1. 5.

4. Cui vinum hæres dare damnatus est, quod in amphoris, et cadis diffusum est, dari debet : etiamsi vasorum mentio facta non est. 1. 6.

Vino legato, ea demùm vasa sequuntur, quæ ita diffusa sunt, ut non ad perpetuum usum ( vasa) reservarentur, veluti amphoræ et cadi. I. 14.

Nam quod liquidæ materiæ sit, quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum, id sine quo esse non potest. I. 4. ff. de pen. leg.

Si tradat hæres vasa cum vino, nec expressim legata sint, sed tot vini mensuræ, cur vino consumpto, non restituet vasa legalarius, si adhuc usui sint. V. I. 15. C. civ. 1018.

5. Si hæres damnatus sit dare vinum quod in doliis esset, et per legatarium stetit quo minùs accipiat: periculosè hæredem facturum, si id vivum effundat: sed legitarium petentem vinum ab hærede doli mali exceptione placuit submoveri, si non præstet id quod propter moram ejus damnum passus sit hæres. 1. 8.

TITULUS VII. De instructo, vel instrumento legato. 1. Sive cum instrumento fundus legatus est, sive instructus: duo legata intelliguntur. Fundo cum instrumento legato, et alienato, instrumentum non vindicabitur ex sententia defuncti. I. 1. d. l. S. 1.

2. Dotes prædiorum, quæ græco vocabulo évõxai appellantur , cùm non instructa legantur, legatario non præstantur. I. 2. S. I.

3. Instrumentum est apparatus rerum diutiùs mansurarum, sine quibus exerceri nequiret possessio. I. 12. V. I. 18. S. 12.

Prædiis instructis legatis, quamvis ex fructibus vinum et oleum

in eodem fundo habuit : tamen si id venale fuit, item ea, quæ ad tempus propter incursionem latronum tutelæ causâ in prædium translata sunt, legato non cedere juris auctoribus placuit. Vinum verò quod in apothecis fuit, si ideò illic habuit, ut cùm in prædium venisset materfamilias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes. I. 1. C. de verb. et rer. sign. I. 2. eod. C. civ. 536.

4. Si quis fundum ita ut instructus est legaverit, et adjecerit, cum supellectili, vel mancipiis, vel und aliqud re, quæ nominatim expressa non erat, utrùm minuit legatum adjiciendo speciem, an verò non, quæritur? et Papinianus respondit, non videri minutum, sed potiùs ex abundanti adjectum. I. 12. $. 46.

Cui fundum instructum legaverat, nominatim mancipia legavit: quæsitum est an reliqua mancipia quæ non nominasset, instruimento cederent ? Cassius ait, responsum esse, tametsi mancipia instructi fuudi sint, tamen videri eos solos legatos esse qui nominati essent, quod appareret non intellexisse paterfamilias instrumento quoque servos adnumerandos esse. 1. 18. S. u.

Legatà supellectili, cùm species ex abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur : si tamen species certi numeri demonstratæ fuerint modus generi datus in his speciebus intelligitur. I. 9. inf. de supell. leg. C. civ.. 1156, s.

5. In infinitum primis quibusque proxima copulata procedunt. Optimum ergò esse Pedius ait, non propriam verborum significationem scrutari, sed in priinis, quid testator demonstrare voluerit : deindè in quâ præsumptione sunt qui in quâque regione commorantur. I. 18. S. 3. in fin. C. civ. 1156, s.

6. Cùm fundus sine instrumento legatus sit , dolia, molæ olivariæ, et prælum, et quæcumque infixa inædificataque sunt, fundo legato continentur. I. 21. C. civ. 517, s.

TITULUS VIII. De peculio legato. 1. Servo legato cum peculio, et alienato vel manumisso , vel mortuo legatum etiam peculii extinguitur. Nam quæ accessionum locum obtinent, extinguuntur, cùm principales res peremptæ fuerint. 1.'1. et l. 2. C. civ. 1042.

2. In conjunctionibus ordinem nullum esse, neque quidquam interesse utrùm primum diceretur:aut scriberetur. I. 14. v. 1.34. ff. de usufr. et quemad. quæst. ult. f.

TITULUS IX. — De penu legutá. 1. Urbes ferè omnes muro tenus finiri, Romam continentibus et urbem Romam æquè continentibus. I. 4. 5. 4. in fin. I. 87. ff. de verb. sign.

Titulus X. - De supellectile legata. 1. Servius fatetur sententiam ejus qui legaverit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit referre. Verùm si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, (ut putà escarium, argentum , aut penulas et togas ) supellectili quis adscribere soli

tus sit, non idcircò existimari oportere, supellectili legata ea quoque contineri. Non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. Id Tubero parum sibi liquere ait : nam quorsùm nomina (inquit) nisi ut demonstrarent voluntatem dicentis? Equidem non arbitror quemquam dicere quod non sentiret, ut maximè nomine usus sit,quo id appellari solet. Nam vocis ministerio utimur. Cæterùm nemo existimandus dixisse, quod non mente agitaverit. Sed etsi magnoperè me Tuberonis et ratio et auctoritas movet, non tamen à Servio dissentio non videri quem. quam dixisse , cujus non suo nomine usus sit , nam etsi prior atque potentior est quàm vox, mens dicentis : tamen nemo sine voce dixisse existimatur. I. 7. S. 2. C. civ. 1156, s.

2. Fundo legato instrumentum ejus non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit. Nam et domo legatâ , neque instrumentum ejus, neque supellex aliter legato cedit, quàm si id ipsum nominatim expressum à testatore fuerit. l. ult. C. civ. 536.

LIBER TRIGESIMUS QUARTUS.

TITULUS I.

De alimentis vel cibariis legatis. 1. Legatis alimentis, cibaria, et vestitus, et habitatio debebitur : quia sine his ali corpus non potest. Cætera quæ ad discipli nam pertinent, legato non continentur, nisi aliud testatorem sensisse probetur. I. 6. et l. 7. I. ult. eod. C. civ. 208, s.

2. Verbis fideicommissi purè manumisso præteriti quoque temporis alimenta reddenda sunt, quamvis tardiùs libertatem recuperaverit, nec hæres moram libertati fecerit: tunc enim explorari moram oportet cùm de usuris fideicommissi quæritur, non de ipsis fideicommissis. I. 10. §. 1. V. I. 18. §. 1.

3. Mela ait, si puero vel puellæ alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi. Sed hoc verum non est. Tamdiù enim de. bebitur, donec testator voluit : aut si non paret quid sentiat: per totum tempus vitæ debebuntur. I. 14.

4. Certė si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum quæ dudum pueris et puellis dabantur velit sequi , sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usque ad decimum octavum, puellæ usque ad quartum decimum annum alantur : et hanc formam ab Hadriano datam observandam esse imperator noster rescripsit. Sed etsi generaliter pubertas non sic definiatur, tamen pietatis intuitu iu solå specie alimentorum hoc tempus ætatis esse observandum non est incivile. I. 14. S. 1.

5. Sed si alimenta , quæ vivus præstabat, reliquerit, ea demùm præstabuntur, quæ mortis tempore præstare solitus erat. Quare Si fortè variè præstiterit, ejus tamen temporis præstatio spectabitur , quod proximum mortis ejus fuit. Quid ergò si cùm testaretur, minùs præstabat, plus mortis tempore, vel contrà ? Adhuc

erit dicendum, eam præstationem sequendam quæ novissima fuit. I. 14. 9. 2.

6. Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos ampliùs quadraginta habuit, testamento camdem uxorem, et nepotem ex filio, æquis partibus hæredes reliquit : et ita cavit: item libertis meis quos vivos manumisi, ea quæe præstabam. Quæsitum est, an et qui eo tempore quos societas inter eos permusit manumissi ab utriusque, et communes liberti facti sunt ea quæ à vivente percipiebant, solida ex fideicommisso petere possint ? Respondit, non ampliùs quàm quod vir pro sua parte præstabat, deberi. I. 16. S. ult.

7. Cùm alimenta per fideicommissum relicta sunt, non adjectâ quantitate, ante omnia inspiciendum est, quæ defunctus solitus fuerat ei præstare : deindè quid cæteris ejusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, tùm cx facultatibus defuncti, et caritate ejus cui fideicommissum datum erit, modus statui debebit. l. 22. TITULUS 11. De auro, argento, mundo, ornamentis , unguentis,

veste, vel vestimentis, et statuis legatis. 1 -- Si ita esset legatum vestcm meam , argentum ineum damnas esto dare : id legatum videtur quod testamenti tempore fuisset : quia præsens tempus semper intelligeretur, si aliud comprehensum non esset: nam cùm dicit, vestem meam, argentum meuin , hâc demonstratione, meum, præsens, non futurum , tempus ostendit. l. 7.

2. Cùm certum auri vel argenti pondus legatum est, si non species designata sit, non materia, sed pretium præsentis temporis præstari debet. I. 9.

3. Semper cùm quærimus quid cui cedat; illud spectamus, quid cujus rei ornandæ causâ adhibetur : ut accessio cedat principali. Cedent igitur gemmæ phialis, vel lancibus inclusæ auro argentove. I. 19. S. 13. V.1.6. S. 1. eod.

Quoniam hoc spectamus quæ res cujus rei ordinandæ causa fuerit adhibita , non quæ sit pretiosior. d. I. 19. S. ult. in fin.

Utra autem utrius materiæ sit accessio, visu atque usu rei, consuetudine patrisfamilias æstimandum est. I. 29. $. 1.

TITULUS 111. — De liberatione legată. 1. Omnibus debitoribus ea quæ debent rectè legantur: licèt domini eorum sint. I. I.

2. Si quis decedens chirographum Seii Titio dederit: ut post mortem suam Seio det, aut , si convaluisset, sibi redderet : deindè Titius, defuncto donatore, Seio dederit, et hæres ejus petat debitum, Seius doli exceptionem habet. 1. 3. 9. 2.

Advertendum ne id fiat in fraudem creditorum. V. 1. quæ in fraud. cred. I. 1. 9. 2. 3. Si cum alio sim debitor, putà, duo rei fuimus promittendi,

et mihi soli testator consultum voluit: agendo consequar, non ut accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris voluntatem : sed pacto liberabor. Sed quid, si socii fuimus, videamus, ne per acceptilationem debeam liberari : alioquin dùm à conreo meo petitur, ego inquietor ? Et ita Julianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit : si quidem socii non simus, pacto me debere liberari : si socii, per acceptilationem. Consequenter quæritur, an et ille socius pro legatario habeatur , cujus nomen in testamento scriptum non est : licèt commodum ex tes. tamento ad utrumque pertineat , si socii sunt: Et est verum,

non solùm eum, cujus nomen in testamento scriptum est legatarium habendum, verùm eum quoque, qui non est scriptus, si et ejus contemplatione liberatio relicta esset. Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. I. 3. S. 3. 4 et 5.

Titia quæ duos tutores habuerat, ita cavit : Rationem tutelæ mere quam egit Publius Mævius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo. Quæritur, an si qua pecunia apud eum ex tutelâ remansit, peti ab eo possit? Respondit, nihil proponi, cur non pecunia, quæ pupillæ esset, et apud tutorem remaneret legata videretur. Item quæritur, an contutor liberatus videretur? Respondit, contutorem non liberari. I. ult. S. 2 et 3. C. civ. 1285.

4. Liberatio autem debitori legata ita demùm effectum habet, si non fuerit exactum id à debitore , dùm vivat testator. Cæterùm si exactum est, evanescit legatum. I. 7. §. 4.

5. Illud videndum est, an ejus temporis intrà quod petere hæres vetitus sit, vel usuras, vel poenas petere possit. Et Priscus Neratius existimabat, committere eum adversùs testamentum, si petisset. Quod verum est. I. 8. 9. 2.

6. Quoties cohæret personæ id quod legatur, veluti personalis servitus, ad hæredem ejus non transit, si non cohæret, transit. 1. 8. 9. 3. in f.

7. Tutor decedens, aliis hæredibus scriptis pupillo suo cujus tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari voluit, si hæredibus suis tutelæ causa controversiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberaverit. Pupillus legatum protulit, et posteà nihilominùs petit quidquid ex distractione aliâve causâ ad tutorem suum ex tutela pervenerit. Quæro, an verbis testamenti ab his actionibus excludatur? Respondit, si priusquàm conditioni pareret, fideicommissum percepisset, et pergeret petere id in quo contrà conditionem faceret, doli mali exceptionem obstaturam : nisi paratus esset quod ex causâ fideicommissi percepisset, reddere, quod ei ætatis beneficio indulgendum est. 1. 26.

8. Titius testamento facto, et filiis hæredibus instilutis, de patre suo tutore quondàm facto ita locutus est. Seium patrem meum liberatum esse volo ab actione tutelæ. Quæro, hæc verba quatenùs accipi debent, id est, an pecunias quas vel ex vendi

« VorigeDoorgaan »