Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

σαύρα μεν, αλλά μάλα λιγέως. Si tamen detur electio, illam orationem fimilem nivibus hybernis, id est, crebram, afsiduam & largam, poftremo divinam & cæleftem volo. At est gratior multis actio brevis. Eft quidem ; sed inertibus, quorum delicias desidiamque, quasi judicium, respicere ridiculum eft. Nam fi hos in confilio habeas, non folum fatius est breviter dicere, fed omnino non dicere. Hæc eft adhuc fententia mea, quam mutabo, si diffenferis tu; Sed plane cur diffentias, explices rogo. Quamvis enim cedere auctoritate tuæ debeam, rectius tamen arbitror in tanta re, ratione quam auctoritate superari. Proinde, fi non errare videor, id ipfum quam voles brevi epistola, sed tamen fcribe: confirmabis enim judicium meum ; fi vero errare, longissimam para. Non corrupi te, qui tibi, fi mihi accederes, brevis epistolæ necessitatem ; fi diffentires, longiffimæ, imposui. Vale.

XXI. C. PLINIUS PATERNO SUO S.

U.

I animi tui judicio, fic oculorum plurimum tribuo: non quia multum, ne tibi placeas, sed

[ocr errors]

quia tantum quantum ego, fapis : quanquam hoc quoque multum est. Omissis jocis, credo decentes effe fervos, qui sunt empti mihi ex confilio tuo: fupereft ut frugi fint: quod de venalibus, melius auribus, quam oculis judicatur. Vale.

[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Diu jam in urbe hæreo, & quidem attonitus. Perturbat me longa & pertinax valetudo Titi Aristonis, quem fingulariter & miror & diligo. Nihil eft enim illo gravius, fanctius, doctius, ut mihi non unus homo fed literæ ipfe omnesque bonæ artes in uno homine summum periculum adire videantur. Quam peritus ille & privati juris & publici ? quantum rerum? quantum exemplorum ? quantum antiquitatis tenet? nihil est, quod discere velis, quod ille docere non poffit. Mihi certe, quoties aliquid abditum quæro, ille thesaurus est. Jam quanta fermonibus ejus fides? quanta auctoritas?

quam preffa & decora cunctatio? quid est, quod non statim sciat? & tamen plerumque hæsitat, dubi

[ocr errors][ocr errors]

tat diverfitate rationum, quas acri magnoque judicio ab origine caufifque primis repetit, difcernit, expendit. Ad hæc quam parcus in victu ? quam modicus in cultu? Soleo ipfum cubiculum ejus ipfumque lectum, ut imaginem quandam priscæ frugalitatis afpicere. Ornat hæc magnitudo animi, quæ nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert: recteque facti, non ex populi fermone mercedem, fed ex facto petit. In fumma, non facile quis quenquam ex iftis qui fapientiæ ftudium habitu corporis præferunt, huic viro compararit. Non quidem gymnasia sectatur, aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat : sed in toga, negotiisque versatur ; multos advocatione, plures consilio juvat. Nemini tamen istorum caftitate, pietate, justitia : fortitudine, etiam primo loco cesserit. Mirareris, fi intereffes, qua patientia hanc ipfam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut fitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat. Nuper me, paucofque mecum, quos maxime diligit, advocavit, rogavitque ut medicos consuleremus de fumma valetudinis, ut, fi effet insuperabilis, fponte exiret

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

è vita: fin tantum difficilis, & longa, resisteret,
maneretque. Dandum enim precibus uxoris,
dandum filiæ lacrymis, dandum etiam nobis
amicis, ne fpes noftras, fi modo non effent ina-
nes, voluntaria morte desereret. Id

ego

arduum inprimis, & præcipua laude dignum puto. Nam impetu quodam, & instinctu procurrere ad mortem, commune cum multis : deliberare vero, & causas ejus expendere, utque suaserit ratio, vitæ mortisque consilium suscipere, vel ponere, ingentis est animi. Et medici quidem fecunda nobis pollicentur : Supereft ut promiffis Deus adnuat, tandemque me hac folicitudine exfolvat; qua liberatus, Laurentinum meum, hoc est libellos & pugillares, ftudiofumque otium repetam. Nunc enim nihil legere, nihil fcribere, aut affidenti vacat, aut anxio libet. Habes, quid timeam, quid optem, quid etiam in pofterum destinem. Tu quid egeris, quid agas, quid velis agere, invicem nobis, fed latioribus epistolis, scribe. Erit confusioni meæ non mediocre solatium, si tu nihil quereris. Vale.

OS

fi

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

XXIII. C. PLINIUS POMPEJO FALCO'NI

SUO S.

Consulis, an existimem te in Tribunatu caufas agere decere? Plurimum refert quid esse Tribunatum putes : inanem umbram, & fine honore nomen, an potestatem facrofanctam, & quam in ordinem cogi, ut à nullo, ita ne à fe quidem deceat. Ipfe cum Tribunus essem, erraverim fortasse, qui me esse aliquid putavi ; fed tanquam effem, abstinui causis agendis : primum, quod deforme arbitrabar, cui assurgere, cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus fedentibus ftare : & qui jubere poffet tacere quemcunque, huic filentium clepsydra indici, & quem interfari nefas effet, hunc etiam convitia audire, & fi inulta pateretur, inertem: fi ulcifceretur, infolentem videri. Erat hic quoque æftus ante oculos, fi forte me appellaffet, vel ille cui adeffem, vel ille quem contra intercederem, & auxilium ferrem, an quiescerem fileremque, & quafi ejurato magistratu privatum ipfe me facerem. His rationibus motus, malui me tribunum omnibus exhibere, quam paucis

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »