Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tatis exuerint. Nifi tamen auribus nostris bibliopolæ blandiuntur. Sed fane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis ftudia nostra commendent. Vale.

III. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.

Quid

uid agit Comum, tuæ, meæque deliciæ ? quid fuburbanum ameniffimum ? quid illa porticus, verna semper ? quid whatevwy opacissimus ? quid Euripus viridis, & gemmeus ? quid subjectus, & ferviens lacus ? quid illa mollis, & tamen folida gestatio ? quid balneum illud, quod plurimus sol implet & circumit? quid triclinia illa popularia ? quid illa paucorum ? quid cubicula diurna nocturnaque? poflidentne te, & per vices partiuntur? An, ut folebas, intentione rei familiaris obeundæ, crebris excursionibus avocaris : fi te poffident, felix beatusque es : fin minus, unus ex multis. Quin tu (tempus eft enim) humiles & fordidas curas aliis mandas : & ipfe te in alto isto pinguique feceffu ftudiis adferis. Hoc fit negotium tuum, hoc otium, hic labor, hæc quies, in his vigilia, in his etiam fomnus re

[ocr errors]

ponatur. Effinge aliquid & excude, quod fit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum fortientur. Hoc nunquam tuum definet esse, si femel coeperit. Scio, quem animum, quod horter ingenium. Tu modo enitere, ut tibi ipfe fis tanti, quanti videberis aliis, fi tibi fueris. Vale.

IV. C. PLINIUS POMPEIÆ CELERINÆ

SOCRUI S.

QUANTUM

UANTUM copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perufino tuo, in Narnienfi vero etiam balineum, ex epiftolis meis (nam jam tuis opus non est) una illa brevis & vetus fufficit. Non, me hercule, tam mea funt, quæ mea funt, quam quæ tua : hoc tamen differunt, quod solicitius & intentius tui me, quam mei excipiunt. Idem fortaffe eveniet tibi, fi quando in nostra diverteris : quod velim facias, primum ut perinde tu noftris rebus, ac nos tuis, perfruaris : deinde, ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure, ac prope negligenter expectant. Nam mitium dominonorum apud servos ipfa consuetudine metus

exolescit : novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis, quam per ipfos laborant. Vale.

V. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.

IDISTINE quenquam Marco Regulo timidiorem, humilioremque poft Domitiani mortem: fub quo non minora flagitia commiserat, quam sub Nerone, fed tectiora. Cæpit vereri ne sibi irascerer: nec fallebatur, irascebar. Ruftici Aruleni periculum foverat, exultaverat morte, adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur, atque etiam Stoicorum fimiam appellat. Adjicit Vitelliana cicatrice stigmofum. Agnoscis eloquentiam Reguli. Lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Metius Carus, Quid tibi cum meis mortuis ? nunquid ego aut Craso aut Camerino molestus sum ? quos ille fub Nerone accufaverat. Hæc me Regulus dolenter tuliffe credebat: ideoque etiam cum recitaret librum,

non adhibuerat. Przeterea reminiscebatur quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessifset. Aderam Arrio

nillä Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici : Regulus contra. Nitebamur nos in parte caufæ fententia Vectii Modesti optimi viri: is tunc in exilio erat à Domitiano relegatus. Ecce ibi Regulus. Quæro, inquit, Secunde : quid de Modesto sentias. Vides quod periculum, fi respondiffem bene: quod Aagitium, fi male. Non poffum dicere aliud tunc mihi quam deos adfuiffe. Refpondebo, inquam, quid fentiam, fi de hoc centumviri judicaturi funt. Rursus ille, Quæro, quid de Modesto fentias. Iterum ego, Solebant teftes in reos, non in damnatos interrogari. Tertio ille, Non jam quid de Modesto, fed quid de pietate Modesti sentias, quæro. Quæris, inquam, quid fentiam ? at ego ne interrogare quidem fas puto de quo pronuntiatum est. Conticuit : me laus, & gratulatio fecuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen læseram, nec me laqueis tam infidiofæ interrogationis involveram. Nunc ergo conscientia exterritus apprehendit Cæcilium Celerem, mox Fabium Justum rogat, ut me fibi reconcilient : nec contentus pervenit ad Spurinam. Huic fuppliciter (ut est, cum timet abjec

tissimus) Rogo, inquit, mane videas Plinium domi, fed plane mane. (Neque enim diutius ferre solicitudinem poffum) & quoquo modo efficias, ne mihi irafcatur. Evigilaveram. Nuntius à Spurina ; Venio ad te : Immo ego ad te. Coimus in porticum Liviæ. Cum alter ad alterum tenderemus, exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut decebat optimum virum pro dissimillimo: Parce inquiens. Cui ego, Difpicies ipfe quid renuntiandum Regulo putes. Te decipi à me non oportet. Expecto Mauricum (nondum enim ab exilio venerat) ideo nihil alterutram in partem respondere tibi pofsum, facturus quicquid ille decreverit. Illum enim effe hujus consilii ducem, me comitem decet. Paucos poft dies ipse me Regulus convenit in prætoris officio. Illuc me persecutus secretum petit. Ait timere se, ne animo meo penitus hæreret, quod in centumvirali judicio aliquando dixisset, cum respondet mihi & Satrio Rufo, Satrius Rufus, cui eft cum Cicerone æmulatio : & qui contentus non eft eloquentia seculi noftri. Respondi, nunc me intelligere maligne dictum, quia ipfe confiteretur : cæterum potuiffe honorificum existimari. Eft enim, inquam,

« VorigeDoorgaan »