Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

natorum. Cornutus Tertullus cenfuit ordine movendum: acutius Nerva, in fortitione provinciæ rationem ejus non habendam: quæ fententia, tanquam mitior, vicit. Cum fit alioqui durior triftiorque. Quid enim miferius quam exectum & exemptum honoribus fenatoriis, labore & moleftia non carere? quid gravius, quam tanta ignominia affectum, non in folitudine latere ? fed in hac altiffima fpecula confpiciendum fe monftrandumque præbere? Præterea, quid publice minus aut congruens, aut decorum notatum à Senatu in Senatu federe? ipfifque illis, à quibus fit notatus, æquari? fummotum à Proconfulatu, quia fe in legatione turpiter gefferat, de Proconfulibus judicare? damnatumque fordium, vel damnare alios vel abfolvere? Sed hoc pluribus vifum eft. Numerantur enim fententiæ, non ponderantur: nec aliud in publico confilio potest fieri, in quo nihil eft tam inæquale, quam æqualitas ipfa. Nam cum fit impar prudentia, par omnium jus eft. Implevi promiffum, priorifque epiftolæ fidem exfolvi, quam ex fpatio temporis jam recepiffe te colligo. Nam & feftinanti & diligenti tabellario dedi, nifi quid

impedimenti in via paffus eft. Tuæ nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remunereris literis, quales iftinc redire uberrimæ poffunt. Vale.

XIII. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

Er tu occafiones obligandi me avidiffime am

plecteris, & ego nemini libentius debeo. Duabus ergo de caufis à te potiffimum petere conftitui, quod impetratum maxime cupio. Regis exercitum ampliffimum, hinc tibi beneficiorum larga materia: longum præterea tempus, quo amicos tuos exornare potuifti. Convertere ad noftros, nec hos multos. Malles tu quidem multos, fed meæ verecundiæ fufficit unus aut alter, ac potius unus. Is erit Voconius Romanus Pater ei in equeftri gradu clarus, clarior vitricus, immo pater alius. Nam huic quoque nomini pietate fucceffit mater è primis citerioris Hifpaniæ. Scis quod judicium provinciæ illius fcis quanta fit gravitas: ipfe flamen proxime fuit. Hunc ego, cum fimul ftuderemus, arcte familiariterque dilexi. Ille meus in urbe, ille in feceffu contubernalis.

Cum hoc feria, cum hoc jocos mifcui. Quid enim aut illo fidelius amico, aut fodale jucundius? mira in fermone, mira etiam in ore ipfo vultuque fuavitas. Ad hoc, ingenium excelfum, fubtile, dulce, facile, eruditum in caufis agendis. Epiftolas quidem fcribit, ut mufas ipfas latine loqui credas. Amatur à me plurimum, nec tamen vincitur. Equidem juvenis statim juveni quantum potui per ætatem avidiffime contuli, & nuper ab optimo Principe trium liberorum ei jus impetravi. Quod quanquam parce & cum delectu daret, mihi tamen, tanquam eligeret, indulfit. Hæc beneficia mea tueri nullo modo melius, quam ut augeam, poffum. Præfertim cum ipfe illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit, pofteriora mereatur. Habes qualis, quam probatus charufque fit nobis. Quem rogo pro ingenio, pro fortuna tua exornes. Inprimis ama hominem. Nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua: cujus effe eum ufque in intimam familiaritatem capacem, quo magis fcires, breviter tibi ftudia, mores, omnem denique vitam ejus expreffi. Extenderem preces, nifi & tu rogari diu nolles,

& ego tota hac epiftola feciffem. Rogat enim & quidem efficaciffime, qui reddit caufas rogandi. Vale.

V

XIV. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

ERUM opinaris, diftringor centumviralibus caufis, quæ me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleræque parvæ & exiles. Raro incidit vel perfonarum claritate, vel negotii magnitudine infignis. Ad hoc, perpauci, cum quibus juvet dicere. Cæteri audaces, atque etiam magna ex parte adolefcentuli obfcuri ad declamandum huc tranfeunt, tam irreverenter & temere, ut mihi Attilius nofter expreffe dixiffe videatur, Sic in foro pueros à centumviralibus caufis aufpicari, ut ab Homero in fcholis. Nam hic quoque, ut illic primum cœpit effe, quod maximum eft. At hercule ante memoriam meam, (majores natu ita folent dicere) ne nobiliffimis quidem adolefcentibus locus erat, nifi aliquo. Confulari producente: tanta veneratione pulcherrimum opus celebrabatur. Nunc refractis pudoris & reverentiæ clauftris, omnia patent omnibus. Nec inducuntur, fed irrumpunt.

Sequuntur auditores actoribus fimiles, conducti & redempti mancipes: convenitur in media bafilica, ubi tam palam sportulæ, quam in triclinio dantur. Ex judicio in judicium pari mercede. tranfitur. Inde jam non inurbane Σοφοκλέας vocantur: iifdem latinum nomen impofitum eft, laudicani. Et tamen crefcit indies fœeditas utraque lingua notata. Heri duo nomenclatores mei, (habent fane ætatem eorum, qui nuper togas fumpferunt) ternis denariis ad laudandum trahebantur. Tanti conftat, ut fis difertiffimus. Hoc pretio quamlibet numerosa fubfellia implentur, hoc ingens corona colligitur: hoc infiniti clamores commoventur, cum μεσóx

dedit fignum. Opus eft enim figno apud non intelligentes, ne audientes quidem: nam plerique non audiunt, nec ulli magis laudant. Si quando tranfibis per Bafilicam, & voles scire quomodo quifque dicat, nihil eft quod tribunal afcendas, nihil quod præbeas aurem, facilis divinatio. Scito eum peffime dicere, qui laudabitur maxime. Primus hunc audiendi morem induxit Largius Licinius, hactenus tamen, ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quintiliano, præceptore meo, audiffe memini.

Narrabat

« VorigeDoorgaan »