Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fimum genus falsi) ipfis, quorum sunt illa, dictaverit. Vale.

[blocks in formation]

SUO S. Nescio, an ullum jucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui : adeo quidem ut neminem magis in fenectute, (li modo fenefcere datum est) æmulari velim. Nihil eft enim illo vitæ genere distinctius. Me autem ut certus fiderum cursus, ita vita hominum difpofita delectat, fenum præfertim. Nam juvenes adhuc, confusa quædam & quafi. conturbata non indecent: fenibus placida omnia & ordinata conveniunt, quibus industria sera, turpis ambitio est. Hanc regulam Spurinna constantissime fervat. Quinetiam parva hæc, (parva, fi non quotidie fiant) ordine quodam, & velut orbe circumagit. Mane lectulo continetur: hora secunda calceos poscit, ambulat

millia paffuum tria : nec minus animum quam corpus exercet. Si adfunt amici, honeftissimi fermones explicantur : fi non, liber legitur : interdum etiam præfentibus amicis : fi tamen illi non gravantur. Deinde confidet, & liber rurfus, aut sermo libro potior, mox vehiculum afcendit : affumit uxorem fingularis exempli, vel aliquem amicorum, ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce secretum : quantum ibi antiquitatis : quæ facta, quos viros audias, quibus præceptis imbuare. Quamvis ille hoc temperamentum modestiæ fuæ indixerit, ne præcipere videatur. Peractis feptem millibus paffuum, iterum ambulat mille, iterum residet, vel fe cubiculo ac stylo reddit. Scribit enim, & quidem utraque lingua, lyrica doctisfime, mira illis dulcedo, mira fuavitas, mira hilaritas, cujus gratiam cumulat sanctitas fcribentis. Ubi hora balinei nunciata est (est autem hyeme nona, æftate octava) in sole, fi caret vento, ambulat nudus. Deinde movetur pila vehementer & diu. Nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat, & paulisper cibum differt. Interim audit legentem remissius aliquid & dul

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

cius. Per hoc omne tempus liberum eft amicis, vel eadem agere vel alia, fi malint. .Apponitur cona non minus nitida quam frugi in argento puro & antiquo. Sunt in usu & Corinthia, quibus delectatur, nec afficitur. Frequenter comcedis cæna distinguitur, ut voluptates quoque ftudiis condiantur. Sumit aliquid de nocte & æstate. Nemini hoc longum est, tanta comitate convivium trahitur. Inde illi poft feptimum & septuagefimum annum aurium oculorumque vigor integer, inde agile & vividum corpus, folaque ex senectute prudentia. Hanc ego vitam voto & cogitatione præfumo, ingreffurus avidissime, ut primum ratio ætatis receptui canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi & folatium, & exemplum eft idem Spurinna. Nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, geflit magiftratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo, idque jam nunc apud te fubfigno: ut fi me longius evehi videris, in jus voces ad hanc epistolam meam, & quiescere jubeas cum inertiæ crimen effugero, Vale.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

II. C. PLINIUS GAVIO MAXIMO SUO S.

Quod ipfe amicis tuis obtuliffem fi mihi eadem materia suppeteret, id nunc jure videor à te meis petiturus. Arrianus Maturius Altinatium eft princeps. Cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quæ illi large fuperfunt: fed de castitate, justitia, gravitate, prudentia. Hujus ego consilio in negotiis : judicio in studiis utor. Nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intelligentia præftat. Amat me (nihil poffum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu, ideo fe in equestri gradu tenuit cum facile poffet afcendere altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque eft. Itaque magni æstimo dignitati ejus aliquid adftruere inopinantis, nescientis, immo etiam fortaffe nolentis : adstruere autem quod fit fplendidum nec moleftum : cujus generis quæ prima oCcasio tibi, conferas in eum rogo. Habebis me, habebis ipsum gratiffimum debitorem. Quamvis enim ifta non appetat, tam grate tamen excipit, quam fi concupiscat. Vale.

« VorigeDoorgaan »