Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XXI

L E C T V RIS

S.

AVGVSTVS GVILIELMVS ERNESTI.

Quum ellem rogatus a librario, repetitionem huius Plinii Gesneriani paraturo, ut fignificarem, fi quid ellet, quod arbitrarer illi non invitis Manibus Gesneri accedere posse; meminissem autem opportnne, in bibliotheca filii, Caroli Philippi Gesneri, Viri illustris, Dresdae me vidisse exemplum notatum manu beati Viri, nec dubitarem,

quin facili Domino libri uti liceret: adii de vo- luntate librarii illum ipsum 'per litteras, ut ad

usum novae editionis exemplum illud nobis con. cederet, rogavi. Ille vero, quo eft in litteras amore, ipfe litteratillimus, in meque favore lin. gulari, ftatim non transmisit mihi folum, quod petieram, sed etiam donavit.

Hac ergo liberalitate, quam ipsae bonae litlerae, fi non diserto me, at grato faltem, interprete praedicant, ita usus sum, ut, praeter diligentem

Speciminum typographicorum, religiofisime tractarem accefliones animadverfionum, easque totidem verbis fuo quasque loco insererem; non nisi voculis fingulis fubinde necellario additis. Ac ne quis existimet, pauculas illas accelliones elle, comparet, quaefumus, utrius.

curam

que editionis, vel in duobus epistolarum priori. bus libris 1, 3, 5.

1, 24, 4. 2, 3, 1. 2, 1l, 6. 2, 12, 2. 2, 17, 1. it. 5.

2, 20, 12. fimiliterque in ceteris, praecipue in Panegyrico, plura efle addita reperiet.

Poterant et textui Pliniano subiici, quae b. Gesnerus in Epistola ad Venerandum Patruum meum data paullo post evulgatam priorem editionem, velut auctarium, proposuerat: sed vitari tameu vix posle videbatur, quin, suo quibusque loco addendis, veluti luxationibus tentarentur animadversiones. Itaque omislis modo, quae ad culpas operarum pertinebant, integra illa Epistola Tervata est; praesertim quum religioni mihi ducerem, monumentum amicitiae, quod hic quoque b. Gesnerus in Venerandum Patruum meum exstare voluisset, subvertere ; adeo carum illud Patruo, ut sui vicislim in illum amoris te. ftificandi gratia illi Epistolae, sociumne dicam an aemulum ? addiderit commentariolum super locis quibusdam epistolarum libri decimi, Panegyrici item, ad quem eius olim ad Gesnerum litterae non pertinuissent.

His igitur fruere B. L. nobisque fave. Scr. Lipsiae in mercatu vernali A. O. S. CI219CCLXX.

[ocr errors]

PRAEFATIO SVPERIORIS EDITIONIS

EADEMQVE EPISTOLA

AD

ILLVSTRISSIMVM COMITEM

HENRICVM XI. RVTHENVM

R E L L

Non quaeris, cum ista tibi in manus traduntur, quod vehementer optabile eft talem epistolam fcribenti, Quis eft iste Gesnerus ? Quid fibi vult ifta dedicatio? Quale eft, quod mihi offertur ? Nofti, quae magna mea felicitas eft, Gesnerum; nofti, . quod tu in aliqua felicitatis parte popis merito, Plinium; recordaris, quamquam oblivisci foles tuorum benefactorum, quas ille causlas habeat ad te ablegandi exornatum praesenti opera Plinium; recordaris, inquam, quam generofa et liberali humanitate operam Plinio et mihi dederis, quantum legendo interpretandoque illius Panegyrico, quem Ciceronis epistolis et Taciti

Quid ergo

Agricolae subiiciebamus, et voluptatis et utilitatis ceperis. Itaque non mirabere, meo quoque animo obversari horas, quas in iucundiflimis vitae meae reponere soleo, in quibus tuam et di. scendi cupiditatem, et ingenium felicissimum, et vere generosum pectus, et propriam magnis animis, atque ut summo loco natis, ita ad summa omnia contendentibus, humanitatem intueri ex proximo admirarique mihi licuit. pronius mihi fuit, quam de te cogitare, Illuftrifsime Comes', cum Plinium tractarem, aut quid videri iuftius debuit, quam tuo pomini inscribere monumentum ingenii illius, quod vebementer tibi probari, quod capi a te, quod amari, senfillem. Nemo enim capit Plinium, quin amet, ut Illustrillimum Henricum XI. Ruthenum pemo novit, quin amandum colendumque iudicet. Equidem ob id ipsum, quod te nolie mihi contigit, Illustrisime Comes, ea ad te fiducia accedere sustineo, ut neque refugiam liberius aliquanto apud te ipsum de hoc noftro munusculo, quo te et literatos reliquos afficere visum est, disputare; quem norim, atque adeo expertus fim, pro tuo in quidquid pulchrum est amore, huius etiam generis commentationibus delectari. Quem quidem amorem gentilicium tibi elle, ut ea modo commemorem, quae ex proximo et coram cognoscere mihi licuit, non modo Illustrillimus tutor tuus Henricus XXIV. me docuit, cuius decora in Buddeana Ienae et Vinariae in Marschalliana Gryphum domo mihi innotuere, sed tres etiam illius Illustrislimi filii, in quibus Henricum VI. anno huius seculi XXIX. Ienae de superiori cathedra disputantem non fine summa omnium admiratione, et eorum maxime, qui recte iudicare poterant, 'audivi; Heuricos IX. atque X. vero in hac ipfa Academia nuper in laude atque amoribus omnium versatos, quod fic volebant, complexus sum, quorum manibus ad me scripta excellentissimi ingenii et generofillimae liberalitatis pignora servo, quos hoc ipso tempore e Gallia reduces, et veteris oblequii noftri memores, veterem ipsos benevolentiam erga me et indulgentiam servare, non fine maximae et honeftislimae voluptatis sensu paucis ante hebdomadibus expertus sum. Pateris itaque pro gentilicio illo tuo in bonas literas amore, me de epistolarum Plinianarum, quod tibi hic offertur, opere pauca apud te, veteri praefationum more, disputare.

Ab ipfo scriptas Plinio, neque recentiori demum tempore a commenticia illa, quae Io. Harduini ingenio debetur, focietate confictas, accuratus ille consensus cum praestantislimis aevi, quo vixit, indubiisque monumentis, oftendit, demonftratus praesertim a Io. Malono; qui consensus non fane a mendacium et vanorum aliquot hominum ingeniis profectus esse potuit. Scriplas ergo has epistolas editasque ab iplo Plinio, plane mihi non est dubium. Utrum autem millae omnes fint ad eos, quorum praescripta funt nomina, ea vero alia quaestio eft, non ita facile affirmanda. Primo diem adfcriptum nulla habet, quod in iis, quae re ipsa ad amicos inittantur, epistolis intermitti vix folet. Et, fi dicas, quod praefracte equidem non negaverim, diei mentionem detractam, cum ederentur, illud tamen apparet, argumenta epistolarum pleraque elle quali ad ipfam scribendi exercitationem quaefita ac delecta; itaque omnia polita et ornata, cam quaclitam varietatem, ut hoc ipsum

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »